Conspectus rerum
de quibus
hoc anno scholas habebit D. Hieronymus Barbadicus C. R. S.
ordinarius philosophiae In Universitate Patavina publicus professor.
Sive illud verum sit quod plures affirmant atque ab animi simplici natura desumpta argumentatione concludunt, omnium scilicet hominum animas ita aequales esse ut illae in eodem vitae cursu positae easdem omnino omnes ideas, cognitiones, scientias acquirerent eisdemque affectionibus subiicerentur; sive potius illud magis placeat quod alii asserunt atque a legibus varietatis, inconstantiaeque naturae, quae duas res inter se omnino similes nunquam efficit, probare conantur, non omnes scilicet humanas animas eodem facultatum gradu donatas esse, sed maiorem aliquibus, minorem
vero aliis tributum fuisse; sive illud, inquam, sive hoc amplectamur de humanorum animorum dotibus principium, certissimum hoc est, quia quotidiana observatione comprobatum, hominum spiritus reapse in ipsorum operationibus inaequales quam maxime esse, nec aeque homines aptos dispositosque fuisse omnes ad easdem artes exercendas easdemque comparandas scientias, ac merito felices illos beatosque censeri qui artem illam vel scientiam aut iudicio eligunt, vel a sorte oblatam accipiunt ad quam natura illos veluti genuit et conformavit.
Ex hac inaequali hominum habilitate ad artes exercendas scientiasque comparandas plura equidem sponte profluunt sua, quorum non ultimum extremumque esse illud reor quod pertinere censeo ad illos quibus iuvenes scientiam aliquam publice docendi arduum munus traditum est. Illi enim, si recte iudico, ipso scientiae quam pertractant initio, imaginem ac ni
tidam intuendam praebere picturam veluti auditoribus debent illius ingenii gradus, qui nisi aptissimus, aptus saltem est ad scientiam illam non invita, ut aiunt, Minerva ediscendam.
Cum igitur nos hoc anno ineunte ad physicam scientiam tradendam accedamus ac nobiscum strenuos etiam iuvenes ad huius scientiae studium invitemus, muneris nostri esse arbitramur statim scholam unam et alteram pronunciare, quibus enumeremus, ac etiam illarum necessitatem solidis rationibus evincamus, illas ingenii dotes quas secum deferant necesse est illi qui physicae studium ex animo suscipiunt quibusque, si vel naturae vel voluntatis culpa careant, inani conatu in physicae scientiae studium incumberent. Ideo porro affirmamus posse aliquem illis, de quibus loquimur, ingenii dotibus vel naturae vel voluntatis culpa defici, quia illarum aliae naturales extant, aliae vero acquisitae. Primae illae positae sunt in animi fa
cilitate, qua minores etiam, qui in mundo eveniunt effectus, attentis oculis intuemur; in promptitudine, quaequa illos inter se conferimus atque quid simile, quid vero dissimile habeant intelligimus; in celeritate, qua illa coniungimus corpora quae utiles producere effectus veluti praevidemus; in acumine, quo percipiamus inter plura quae cum aliquo naturali eventu coniunguntur, quaenam sint quae illius causam efficiant, quaenam vero nihil omnino ad illius generationem contribuant; in quadam tandem modestia ac temperantia, qua nec nimis in rerum naturalium causis tradendis confidentes audacesque simus, nec contra nimium de errore pertimescamus: nimia enim audacia aeque ac nimia timiditas iusta reprehensione non caret. Secundae porro, quas in animo ad physicam apto, exquirimus dotes omnes in mathematicarum scientiarum mediocri cognitione positas esse affirmamus: non enim volumus ut qui physicae scien
tiae limites ingreditur ad sublimem mathematicae scientiae apicem adscenderit, sed perquirimus tantum ut aritmeticae, geometriae et analysis elementa probe teneat; qui enim haec ignorat atque ad physicam scientiam accedit, multum opere temporisque frustra consumat necesse est.
Sic numerando percensitis ingenii dotibus quibus qui ad physicae scientiae studium se confert ornatus sit oportet, ipsam exordiemur scientiam, et quia corporum naturae eorumque affectionum ac mutua in se invicem actioris doctinam optima institutione in tres tribuere partes solemus, in quarum prima de corporis natura, proprietatibus legibusque universalibus quibus reguntur universa corpora omnia concepta simpliciter et in se disserimus; in altera leges illas perpendimus quibus corpora subiiciuntur cum aliis corporibus comparata simulque coniuncta, ipsorumque et in terris et in caelis ex
hac ipsorum coniunctione qui enascuntur eventus examinamus; ac tandem in tertia leges illas perquirimus quae ad corpus nostrum praecipue referuntur, et inquirimus (quis audeat dicere invenimus?) leges quibus temperantur mutuae actiones corporum in spiritus et spirituum in corpora; et quia porro hoc anno prima ex hisce partibus a nobis tradenda est, ideo corporum existentia iam posita, vel saltem quam brevissime demonstrata, idque eo magis quod ad physicam scientiam nihil interest haec corporum existentia, statim progrediemur ad eorumdem corporum naturam, proprietates, quibus donata sunt, ac leges universales quibus reguntur eruendas.
Quoad corporum naturam spectat, nemo a nobis expostulet ut ubinam illa posita sit monstremus; hanc enim si verbis explicare conentur aliqui frustra ab ipsi labor suscipitur. Nec pariter perquirere in animo est quidnam illud in
corporibus sit quod eorum essentiam, ut vocant, constituit, an scilicet posita sit illa in quadam entelechia seu vi, ut aliquibus antiquis ac nonnullis etiam recentioribus placuit, an vero extensio illa sit quae corporum essentiam efficit, ut Cartesius est opinatus, an potius soliditati vel, ut aiunt, impenetrabilitati, hoc munus sit tribuendum, an tandem extensio et soliditas in essentia hac facienda coniunctim agant: has enim opiniones omnes, quas imbecilles assensiones merito vocare possumus quaeque physicorum huius rei ignorationem declarant, enarrabimus tantum, quibusque argumentis nitantur videbimus eademque argumenta ad trutinam revocabimus. Quod nobis certum in hac re videtur hoc est: quoties extensionem cum soliditate coniunctam sentimus, toties corpus adesse certo affirmemus. Utrum vero sit semper extensio cum soliditate coniuncta, an etiam illa sine hac stare possit audacter sententiam non
proferemus. Sic pariter nullum pronunciabimus iudicium de variis diversisque physicorum circa corporum elementa coniecturis, sed in hisce aliisque dubiis incertisque rebus historicam methodum sequentes, quidnam unusquisque dixerit auditoribus diligenter explanabimus.
Ad proprietatum corporum investigationem accedentes ex phaenomenis apparentibus illas indagare facile erit, manifesta enim observatione compertum est, corporum proprietates alias communes esse primarias, alias vero secundarias, quae non ad omnia corpora pertinent; illae sunt extensio, soliditas, inertia, divisibilitas, mobilitas, figura, gravitas, quibus iudicio philosophorum qui nostra hac aetate in scholis regie, vel potius tyrannice dominantur, addenda est mutua attractio illa quae Prothei more innumerabiles induens figuras infinitisque numero legibus obtemperans omnium, qui in rerum universitate eveniunt, potentissima existit causa; secundariae
vero corporum affectiones omnes singillatim enumerare nemo potest; inter illas autem locum principem tenent fluiditas ac firmitas, quippe quae in duo summa genera distribuunt universa corpora; praeterea vis illa adest quae dicitur elastica, quoniam de corporibus utriusque generis affirmamus illa vel esse elastica, vel non esse; nec praetermittenda est electricitas, circa quam tot tantaque nostra ferme hac aetate a diligentissimis naturae scrutatoribus detecta fuere. De hisce proprietatibus omnibus disseremus.
Harum porro corporum affectionum haec est differentia, quod illarum aliquas ita inesse corporibus cernimus ut numquam ab illis abesse queant, immo sine illis corpora ne mente quidem concipi possint, ac videantur omnino ab aliorum corporum actione vel ab ipsorum serie nulla ratione pendere: tales sunt extensio, inertia, soliditas, figura; alias vero contra ita corporibus proprias esse intuemur ut tamen eas
ab illis vel mente seiunctas intelligamus, vel reapse non raro divulsas et quasi discerptas conspiciamus, atque ab aliorum corporum vi continuationeque oriri appareant; tales sunt divisibilitas, mobilitas, gravitas aliaeque omnes quas secundarias diximus. Primae illae a corporum natura ita oriuntur ut illa ignorata ipsarum causam pariter ignorare necesse sit, hinc fit ut physici vel nullam illarum explicationem tradant, vel per metaphysicas notiones errantes vagentur: harum autem secundarum rationes perquirunt physici an autem revera detegant affirmare non audeam; quid autem dixerint illi saltem qui hypotheses aliquas non omnino delirantium somniis similes effinxere videbimus atque examini subiiciemus .
Hisce omnibus, ut par est, breviter quidem at satis dilucide planeque dictis, progrediemur ad leges illas universales quibus omnia reguntur corpora eruendas. Hasce autem leges omnes
ex tribus oriri principiis demonstrabimus, scilicet ex vi inertiae, ex motu composito, ex aequilibrio; quae tria principia totam perfectamque motus scientiam conficere, merito asserit Alambertius in suo Dynamicae tractatu, immerito tamen, pace summi huius viri dixerim, gloriatur in Discursu praeliminari eidem tractatui praemisso, se omnium primum tribus hisce usum esse principiis ad motus scientiam condendam perficiendamque; etenim clarissimis rationibus ostendemus tria haec principia eadem omnino esse cum tribus notissimis legibus motus newtonianis. Totam igitur motus theoriam trademus ac in ea pertractanda operam dabimus illam ita explicare ut ab illis etiam auditoribus nostris percipi queat qui mathematica tantum elementa illa, de quibus superius diximus, perspecta habuerint. Nec postulent a nobis auditores ut longius illos detineamus in celebri disputatione de viribus vivis, quae triginta iam
et amplius ab hinc annis mathematicos duas in partes divisit. Huius tantum disceptationis claram notionem exhibebimus ac statim ostendemus quod profecto mirum videri aliquibus iure poterit, controversiam illam non a rebus sed a verbis solum effici.
Quamvis omnes naturae eventus ab illis universalibus legibus, de quibus nunc loquuti sumus, oriantur, tamen non ita facile omnibus esse potest in promptu illas ad varia diversaque phaenomena aptare. Oportet ergo ut doceamus qua ratione ab illis pendeant corporum eventa; atque adeo a firmis corporibus initium facientes videbimus, quam maxime universalibus illis legibus congruentia ac convenientia esse quae eveniunt in collisione corporum sive mollium, sive elasticorum, ac in actione mutua quacumque corporum firmorum in se invicem, qua actione tota statica continetur. Nec a legibus illis aberrare palam faciemus quae de corpori
bus gravibus decidentibus et proiectis, de pendulis, de viribus centralibus, de centris gravitatis, oscillationis, percussionis solent a mechanicis demonstrari. Eisdem etiam legibus subiici commonstrabimus fluidorum corporum motus; ac actionem vel eorumdem fluidorum in se invicem, vel in corpora solida in illa immersa; tandem quae demonstrantur de corporum omnium motibus omnia ad tria universalia illa quae supra diximus principia revocare conabimur.
Ex horum omnium quorum prospectum exhibuimus diligenti, quantum vires dabunt, pertractatione, futurum confidimus ut strenui iuvenes auditores nostri satis parati sint atque instructi ad sublimiora omnia quae ad physicam pertinent intelligenda; et quod maximum esse censemus ad clarius agnoscendam atque adorandam existentiam sapientiamque illius Primi Entis, a quo omnia tam paucis numero legibus reguntur et a quo (ut canit doctissi
mus Benedictus Stay in Philosophiae recentioris poemate libro 1, verso 99):
Principium tenuere sui, vitaeque fruuntur
Munere: nos illud Numenque Deumque vocamus
Rem summam utroque hoc dicentes nomine, et unam.