F. Michael Angelus Carmeli
Linguae Hebraicae, Graecae et ceterarum Orient.
in Gymnasio Patavino
professor

optimis adolescentibus
Ea exponit, de quibus est hoc anno e publico
loco disputaturus
.
Cum instituerim superioribus annis Hebraicae linguae historiam, qua ostendere aggressus sum adversus criticos plures nunquam sanctae huius linguae periisse notitiam, ventum est ad divi Hieronymi tempora, viri plane non sanctitate modo, sed omnium etiam litterarum genere et Hebraicarum praesertim instructissimi. Quo cum venerim, visum est meum praestantissimum hunc virum, cuius post tot saeculorum memoriam spectata doctrina fuit, ab ea invidia liberare in quam rapitur a Ioanne Clerico in primis, deinde a Loeschero et aliis, qui magna animi confidentia contendunt Hieronymum modica tantummodo Hebraicae linguae notitia imbutum fuisse atque in Sacris interpretandis libris imperite saepe versatum. Hinc ego, ut iniuriam tantam et invidiam ab eo propulsarem, cum sancti viri, tum Vulgatae eius interpretationis (etenim illum Vulgatae auctorem esse statuo) patrocinium suscepi. Cum igitur plura hac super re annis praeteritis dixerim, extrema nunc persequor et quodammodo institutam historiam exaedifico, latius fortasse alias et copiosius dicturus. Quare in praesenti, ut institui, alia Vulgatae loca sedulo diligenterque excutio atque ostendo, non imperite a Hieronymo, ut calumniantur critici quidam, fuisse ex Hebraeo in Latinum sermonem translata. Primus locus est Exodi capite vigesimo secundo, qui explicatur
adversus Fagium refelliturque explicatio Frassenii. Capite porro Exodi vigesimo tertio, quamvis verbum e verbo non reddiderit Latinus interpres, belle tamen tenuisse significationem verborum demonstratur. Capite trigesimo secundo non ἐκ τῆς ἀβλεψίας interpretis, sed aliunde τὸ “viginti”, quod in Hebraeo non est, in Vulgatam irrepsisse ostenditur. Exploditur item coniectura Frassenii et probanda magis Lyrani explicatio dicitur. Aio tandem ego non scribae exscribentis Hebraeum exemplar, sed exscribentis Vulgatam mendum hoc fuisse. Capite trigesimo tertio et trigesimo quarto Vulgatam perinde adversus Fagium concinnam esse patefacio. Haec in Exodo. In Levitico praeterea animadverto quaedam esse quae imperite a Hieronymo Latine reddita fuisse falso arguunt critici. Huiusmodi esse ostenditur locus Levitici capite primo, capite quinto et duodecimo, quae omnia probe, nolentibus invitisque Fagio et Drusio, translata esse demonstrantur. In Numerorum libro item tanquam mendosa plura reiiciuntur, quae non reiicienda esse dico et commonstro, nolente iterum Fagio et Drusio. Capite tandem Numerorum ultimo expenditur quaestio quae iam ante instituta a pluribus, et in primis a Paulo de sancta Maria episcopo Burgensi, a Drusio instauratur et deinde a Natali Alexandro, qui tantopere Frassenio nostro Parisiis olim professori et Frassenius noster tantopere illi est adversatus. Locus in controversia positus legitur Numerorum capite ultimo de filiabus Salphaadi. Haud secus in Deuteronomio nonnulla videntur criticis inepte a Hieronymo Latine reddita quae rite recteque a nobis animadversa id genus non sunt. In libro denique Iosue alia pleraque diligenter accurateque expenduntur adversante Masio planumque sit quaedam κατὰ ῥῆμα, quaedam περιφραςικῶς, omnia satis apte ex Hebraeo Hieronymum interpretatum fuisse. Haec res siquidem a linguarum peritia pendet, explicatur universa ope et praesidio linguarum Hebraicae, Graecae, Syriacae, Chaldaicae, Samariticae, Arabicae. Quamobrem si tantum fructus ex hisce meis disputationibus perciperetur quantum ego in illis diligentiae et laboris collocare studui, sperarem equidem facile futurum ut ingens tandem constaret utilitas et uberrimus fructus. Res enim de quibus agimus tam sunt praeclarae, tam viris sacrarum litterarum linguarumque studiosis necessariae ut si quod optamus nancisci, hoc assequimur,
sit cum laboris diligentiaeque nostrae nulla ratione poeniteat. Haec sunt quae ad Hebraicae linguae historiam attinent. Pergo praererea hoc anno ad alia ad Graecam linguam pertinentia; et quoniam celebris est et diu multumque exagitata quaestio de Graeca pronuntiandi ratione, in ea ego etiam eo consilio versor ut vires experiar si usitatam hodiernis Graecis pronuntiandi rationem queo adversus tot tantosque criticos veram, politam concinnamque demonstrare. Adversor in primis Mekercho, qui hac de re commentarium scripsit, deinde aliis, qui in eadem sententia sunt. Omnia τῶν προλεγομένων a critico in capita distributa refello; postea de singulis Graecis litteris non modo quod ad pronuntiandi rationem attinet, sed quod etiam pertinet ad alia πάϑη, quibus Graecae litterae afficiuntur, dicere aggredior. Quod antequam facio, dico universim de Graecis litteris a quo in Graeciam illatae fuerint. Qua super re Platonis aliorumque sententiam promo et expendo. Plura deinde de iisdem litteris trado. I. Unde acceperint nomen. II. Num sint nomina ἄκλιτα. III. Quid virtutis habeat τὸ ἄλφα nominibus adiunctum, quod aliquando ςερητικὸν, aliquando ὑπερςερητικὸν, aliquando ἐπιτατικὸν, aliquando ςικὸν esse, aliquando alia vi pollere ostenditur. IV. De dialectis disseritur, unde nomen traxerint et varius ex dialectis usus litterarum exponitur. V. De spiritibus Graecis dicitur, quibus in litteris sint adnotandi modo asperi, modo lenes. VI. De Graecis litteris illud animadverto quod etiamsi critici animadvertere omittant; tamen facit Plato, ut istuc ego non praeteream. Plato in Cratylo vim quandam in literis videtur agnoscere dignam plane, quae diligenter accurateque investigetur. Quemadmodum enim qui nomina condiderunt, nomina aptare rebus studuerunt; sic etiam litteras ipsis nominibus ea de caussa accommodanda censuerunt ut res non modo in nominibus, sed in ipsis etiam elementis seu litteris, ex quibus nomina fiunt, apparerent. Quapropter litterae in nominibus vi quadam interiori non destituuntur, quam investigare salebrosum quidem est, sed admodum item pulchrum et utile; si quidem hac interiori vi litterarum perspecta mirifice nomina patent et ex nominibus res etiam quae per nomina explicantur. Venuste et eleganter Plato rem hanc nobis ob oculos ponit exemplo pictoris, qui colore vario utitur ut imaginem exprimat con
cinne, interdum purpureum duntaxat colorem adhibet, interdum quemvis alium, quandoque multos commiscet. Perinde litterae non ociosi veluti soni in vocibus efformandis ponuntur; sed varie collocantur, ut ex interiori litterarum vi ipsa nomina apposita significatione donentur. De hac itaque interiori vi litterarum quantum in me est diligentissime disputo; et quia Plato de paucis dixit, ego de universis dicere conor. Postremo tandem loco de Graeca pronuntiandi ratione adversus plerosque criticos sermonem instituo. Haec de primis Graecis litteris hoc anno disputo, de aliis alio tempore disputaturus.
Patavii, Typis Seminarii.
Superiorum permissu
.