F. Michael Angelus
Carmeli

Linguae Hebraicae Graecae, et caeterarum Orient.
in Gymnasio Patavino
professor

optimis adolescentibus
Ea exponit, de quibus de hoc anno
e publico loco disputaturus
.
Anno praeterito eam, quam instituimus, Hebraicae linguae historiam ad Christi usque tempora et apostolorum perduximus planumque fecimus adversus criticos magni nominis, Ludovicum Cappellum, Richardum Simonium aliosque, per ea quoque tempora sanctam hanc linguam viguisse, altam cultam usurpatamque fuisse. Restat modo ut in re instituta pergamus, ut quid porro aetate Hieronymi et deinceps περὶ γλώσσης ταύτης factum sit patefaciamus. Iam vero, antequam de re proposita dico, puto illud οὐκ ἀπροσδιόνυσον εἶναι, si de Hellenistica lingua, ut vocant, pauca quaedam dicere aggrediar ostendamque pro virili nugas agere et deridicule venditare imperitis nonnullos qui linguam quandam, nescio quam, Hellenisticam vocatam et ex Hebraea et ex Graeca conflatam in Sacris Graece conscribendis Libris, Novi etiam Testamenti, usurpatam fuisse arbitramur. Iudaei illi qui post ca
ptivitatem in Palaestina non degebant, Hellenistae appellabantur; quandoquidem et Hebraea et Graeca lingua imbuti utraque utebantur. Hinc septuaginta illos interpretes, qui Sacros Mosis Libros ex Hebraea in Graecam linguam transtulerunt, et deinde etiam apostolos, qui Novum Testamentum scripserunt, Hellenistica hac lingua de qua dicimus usos fuisse aiunt quidam obfirmateque contendunt. Salmasius hac in re solerter diligenterque versatus quid sentiendum sit ostendit praeclare, cuius ego in sententia perstans eandem incudem, ut dicitur, tundam. Simonius est porro qui verbis ludit. Ipse namque linguam hanc Hellenisticam non appellat, sed mutato nomine eandem fabulam narrat, linguam Synagogae appellans. Rem videbimus clare. Cum igitur de his dixero, de scribis praeterea deque legis peritis, qui tempore Christi et deinceps Hebraicae linguae addicti ea utebantur identidem, disseram. Istuc genus hominum antiquissimis etiam temporibus apprime fuisse Hebraicae linguae notitia praeditum non est dubitandum. Scribae in primis navabant operam ut legem populum docerent Mosisque praecepta patefacerent. Cavendum tamen est ne in Simonii sententiam descendamus, qui vir admodum mehercle criticus sed nimia confidentia fretus nimisque ad scribendum proiectus comminiscitur, scribas quosdam fuisse tempore Mosis ab ipsomet Mose institutos, quibus illud erat curae ut res gestas in acta publica referrent. Scribae istiusmodi, ut opinatur Simonius, prophetae appellabantur non quod futura praedicerent, sed quod veluti publici oratores divinam populo indicarent voluntatem. Quorsum haec? Ait hinc criticus ex Libris qui dicuntur Mosis partim esse scribis huiusmodi partimque Mosi adiudicandos, hoc est praecepta legis populo data a Mose, ea vero quae veluti historico modo narrantur a scribis fuisse literis memoriaeque posterum mandata. Nemo non videt quid istuc sententiae sit minime sane ad veram sanctamque doctrinam accomodatum. Erit itaque cur nos in re hac discutienda diligenter versemur. Verba deinde faciemus de scribis legisque peritis qui tempore Christi et deinceps vixerunt, et quid discriminis inter utrosque fuerit explicabimus. Post haec de scho
lis Iudaeorum in quibus operam Hebraicae linguae dedere disputabimus. Novimus namque post captam Hierosolymam templumque dirutum, Iudaeos in ditionem Romanorum concessisse atque vertentes solum in varias provincias commigravisse. Quorum alii se ad Babylonios contulerunt, ad Palaestinos alii, ubi, conniventibus Romanorum imperatoribus, scholas quasdam, ut vocant, instituerint, quarum mentio apud Iudaeos ipsos non semel, sed iterum saepius fit. Nos igitur de scholis istiusmodi et quinam viri ex ipsis floruerint dicemus. Post Christum natum, consecutis saeculis videbimus viros etiam christianae religioni addictos Hebraicae linguae studium operamque navasse et in maximum Ecclesiae bonum in Sacris Libris rite rectesque explicandis industriam collocasse. De Origene primum erit sermo habendus; deinde de eius Tetraplis, Hexaplis et Octaplis. Quarto porro saeculo viri alii extitere atque in primis praestantissimus vir, mirifica eruditione et sanctitate praeditus, divus Hieronymus. Tantum virum nunquam satis laudandum a conflata invidia liberabimus et adversus Clericum, Loescherum aliosque demonstrabimus satis fuisse Hebraicae linguae notitia instructum et in Sacris Libris ex Hebraea in Graecam linguam transferendis naviter rectesque versatum. Plura erunt hac de re dicenda, exponenda, explicanda, ut nihil praetermittatur eorum quae ad propulsandam a tanto viro iniuriam pertinere videntur. Quid posuerit operae, quid industriae et laboris in expendendis, concinnandis explicandisque τοῖς ἱεροῖς βιβλίοις singillatim ostendemus. Tandem Sacrae scripturae, quae Vulgata dicitur, loca plura diligenter accurateque, quantum in nobis erit, examinare aggrediemur eo consilio ut sine studio partium planum faciamus, iniuria identidem inscitiae imperitiaeque notam inustam fuisse Hieronymo a criticis pluribus qui inscite a sancto viro Sacros Libros in plurimis locis fuisse Latine redditos se ostendisse arbitrantur. Rem plane operosam meisque viribus imparem faciundam aggredior; sed σὺν ϑεῷ spero futurum, ut non improspere quod instituo tandem aliquando exaedificem.
Patavii, Typis Seminarii. Superiorum permissu.