Summa capita rerum
quas
anno hocce scholastico
pertractabit D. Io. Albertus Columbus Venetus
Congregationis Benedictino-Casinensis Abbas
in Patavino Gymnasio Ordinarius, Primariusque Philosophiae necnon
Extraordinarius Experimentalis Physicae Publicus Professor.
Patavii, Ex Typographia Seminarii. MDCCLXIV.
Superiorum permissu.
Etsi philosophia in partes praecipuas quatuor a plerisque eiusdem cultoribus tributa sit, non ideo tamen de harum singulis a nobis agendum est, cum logicae, metaphysicae atque ethicae pertractandarum munus professoribus aliis apprime doctis et eloquentibus demandatum sit; nobis vero amplissimorum rei litterariae Triumvirum iudicio augustique Senatus Veneti decreto naturalis obtigerit philosophia, in qua explicanda studium omne operamque nostram ordinariis diebus impenderemus.
Adiectum et onus est experimentalem physicam diebus extraordinariis administrandi ut geometriae atque experimentorum pulcherrimo foedere, quantum profecerit hactenus naturalis philosophia et quantum proficere eam deinceps posse sperandum sit, clarissimo in lumine collocaremus, ac non modo aliorum inventa proferre, sed (si per vires id liceat) aliorum inventis de nostro aliquid addere niteremur.
Provinciae huius nobilissimae partem utramque summa fide et maxima, qua per ingenium viresque licebit, diligentia administrabimus ut naturalium rerum studiosi optimi adolescentes et optima quaeque ad nostra haec usque tempora in physi
cis detecta a nobis habeant, et eo ordine habeant quo alia ab aliis derivata clarius exhiberi et facilius percipi queant. Si qua vero sublimia occurrant, subtilia atque retrusa (occurrent autem saepenumero profecto non pauca) eadem domesticis nostris quotidianis scholis, ut hactenus fecimus, uberius explicabimus, undique collectis iis quae ad rem in pleno suo lumine collocandam conducere videbuntur.
Iam vero ea de quibus dicturi sumus et tractationis nostrae ordinem exhibeamus. Primis ordinariis scholis multa dicemus de methodo quam sequi decrevimus, quam experimentalem dicunt atque geometricam. Eam Pythagoras primum pythagoreique omnes, Archimedesque deinceps sequuti sunt; eamque desertam iampridem et obsoletam Verulamius, Guerikius, Boyleus, Hauksbeius, Galileus, Newtonus aliique magni nominis viri postliminio revocaverunt, academiaeque postea omnes per Europam universam longe lateque dispersae, Florentinam omnium primam “Del Cimento” dictam imitatae ita excoluerunt ut et obscura nomina, et vanas hypotheses, et hominum figmenta quaevis e naturalis philosophiae finibus penitus ablegarint, et vera atque utilia plura profecto detexerint ac viam ostenderint qua pergendum sit ut qua ratione natura in suis procedat operibus ab ipsa natura magistra experientiae ope discamus. Cum enim non quid natura potuerit, sed quid ipsa revera fecerit investigare physicum deceat; opus esse putamus naturam ipsam ope experimentorum interrogare ut proprietates et vires, quas natura corporibus indidit, ipsa nos doceat; detectis vero corporum proprietatibus viribusque, inde geometria comite licet et prodest, immo necesse penitus est phaenomenorum plerorumque omnium explicationem inferre, methodo non quidem meditando conficta, sed experiundo ac demonstrando ex ipsis naturae visceribus eruta.
Partium deinde physicae trium, quarum prima de corporis naturalis proprietatibus et viribus; altera de variis corporum naturalium fluidorum solidorumque generibus atque
phaenomenis; tertia de corporibus animatis agit. Ultimam hance maiorum more et instituto aggrediemur, de qua anno hocce scholastico praecipue dicamus.
Principio autem humanam animam spiritalem esse atque immortalem ostendemus, de eius unione cum corpore deinceps verba facturi. Post haec de brutorum anima eiusque a nostra discrimine disseremus. Facultates animae praecipuas, intelligendi videlicet atque volendi explicabimus; et quod ad primam attinet de variis cognitionis humanae gradibus ac de cognitionum nostrarum fontibus, de ideis scilicet ac de earumdem origine, variisque classibus, de iudicii item ratiociniique natura et rectitudine verba faciemus. Quod vero ad alteram pertinet animae nostrae facultatem, volendi videlicet, eiusque directionem, prima officiorum principia indicabimus, et quae vera bona sint eaque appetenda, quae vera mala atque ideo vitanda proferemus.
Ad corpora deinde animata gradum facientes, de humano corpore primum, de sensibusque nostris ac de sensibilibus qualitatibus longum sermonem instituemus. De terrestribus deinde animalibus, de avibus, de piscibus, de reptilibus, de anguibus, de insectis, ac de zoophytis demumque de stirpibus plura dicemus. De nutritione tandem, augmento, decremento, sanitate, morbis, de fame et siti, de vigilia et somno demumque de animatorum corporum morte, quantum physicum decet, disseremus.
Haec philosophiae ordinariis scholis proferemus; diebus autem extraordinariis in experimentalis philosophiae theatro eam physicae partem explicare et experimentis confirmare aggrediemur quae de fluidis agit; praecipue vero quae ad aerem et fluida reliqua elastica attinent; quae ad aquam et fluida non elastica pertinent; quae ad ignem lucemque referuntur, proferemus; quibus animantium vita praecipue conservatur, sensus vero potissimum exercentur.
Aerem gravem esse et elasticum experimentis luculentissimis invictissime demonstrabimus; e proprietatibus vero hisce aeris
effectus plerosque omnes derivandos esse ostendemus quos in vacui horrorem olim refundebant ii qui inscitiam suam verbis obscuris immo sensu penitus vacuis occulere conabantur. Huiusmodi sunt mercurii in barometri tubo elevatio aquae in anthlias ascensus, planorum corporum sibi impositorum cohaesio; quamvis et alia vis, attractio videlicet cohaesionis, huiusce partem sibi vindicet non exiguam; a qua item attractione ascensum aquae in capillares tubos et inter specula ad se mutuo ad non magnum angulum inclinata derivandum esse censemus, ut experimentis pluribus confirmabimus. Aerem demum propagationis soni causam unicam esse ostendemus.
Aquam in statu suo naturali comprimi non posse, eam tamen calore dilatari et in vapores usque elasticos et maxime quidem elasticos converti experimenta innumera persuadent. Aequilibrii liquorum et hydrostaticae universae elementa experimentis utique confirmata exhibebimus; liquorum huiusmodi pressionem in fundum, in latera et in opercula quoque ipsa vasorum ostendemus. De solidis fluido immersis, sive solida sint eiusdem, sive maioris minorisve specificae gravitatis ac aqua sit et de specifica tum solidorum, tum fluidorum corporum gravitate statuenda disseremus. De retardatione quam solida per fluida delata patiuntur ac de vi qua fluida, dum in solida agunt, ea movent, deque machinis plurimis humano generi apprime utilibus dicemus.
Ignem demum, aeque ac aer et aqua sunt, fluidum esse suae indolis, sui generis, ab aliis scilicet omnino fluidis sua natura seiuncti; ignem esse corporeum, mobilem, immo maximo motu agitatum, minimis durissimisque particulis praeditum, his tamen gravibus donatisque proprietatibus omnibus quae corporibus conveniunt, extra omnem dubitationis aleam constituemus. Igni alendo, ut pabulum, ita et aerem pernecessarium esse experimentis patebit. Ignis proprietates praecipuas duas ostendemus; altera est qua corpora pleraque solida, fluida dilatat; altera qua splendet et lucet. Lucis proprietates praecipuas perse
quemur. Inflectitur lux; refringitur, reflectitur; unde opticae, dioptricae, catoptricae theoremata pleraque omnia derivantur. Colorum quoque indoles et natura varia, quatenus in corpore lucido, pellucido aut opaco sunt, a varia radiorum lucis refrangibilitate procedit. Lucis enim radius tribuitur omnis prismatis vi in partes septem, quarum primam radii rubri tenent, qui omnium minime a via sua removentur; sequuntur ordine aurantii, flavi, virides, caerulei, purpurei demumque violacei, qui omnium maxime a prima sua semita detorquentur. Quo colore radius quique est, eo tingit et inficit obiecta omnia a quibus reflectitur. Tinctae vero superficies ideo hoc vel illo colore infectae cernuntur, quia varia lamellarum crassities, quibus superficies tincti obiecti contegitur, his refringendis, illis reflectendis coloratis radiis apta est; quae colorum theoria experimentis invictissimis demonstratur.
Antequam autem ad haec quae ad fluida attinent accedamus. Prima, quam in theatro habebimus, exercitatione, conatus proferemus nostros machinulae perficiendae quae temporis perfecta mensura sit; quae temporis mensura utilis adeo astronomiae et physicae, immo et vitae civili est, ut illi a Galileo primum inventae, perficiendae Hugenius et alii viri gravissimi desudarint. Horum inventa penduli defectuum remedia recensebimus ostendemusque, illum nunquam penitus sublatum esse qui a calore oritur et frigore quibus augetur longitudo penduli vel imminuitur; quare oscillationum duratio maior calore fit, frigore minor. Grahami Angli et Regii Galli remedia exhibebimus, quae tamen non satis defectum hunc sustulisse demonstrabimus. Conati sumus et nos de nostro aliquid addere, ne alienum mel vorare tantummodo videremur.
Pendulum igitur a nobis excogitatum et cura nostra constructum dabimus quod neque calore longius, neque frigore brevius fiat cuiusque proinde oscillationum duratio calore et frigore non immutetur. Simplicissima machinula est, de cuius ideo inventione nulla ratione gloriamur. Facile ipsa in mentem
cuique venire potuisset, sed dum alii sublimiora excogitaverunt, hoc quod facile erat nobis relictum est. Id dum perutilem machinulam perficit, nos forte nostra contentos omnino reddit.
Primum hocce tentamen nostrum alia, ut speramus, sequentur. Utinam vero, dum toti in hoc sumus, vires voluntati nostrae et affectui, quo res hasce prosequimur, responderent, ut viri eximii, qui nos in experimentali philosophia administranda praecessit et magna doctrinae, ingenii ac diligentiae fama orbem replevit, loco non penitus indigni videremur neque viros principes iudicii sui poeniteret qui ea qua pollent humanitate atque clementia de nobis perhonorifice iudicaverunt.
Finis.