Summa capita rerum
quas
anno hocce scholastico
pertractabit

D. Io. Albertus Columbus
Venetus
Congregationis Benedictino-Casinensis Abbas
in Patavino Gymnasio
Ordinarius, Primariusque Philosophiae
nec non
Extraordinarius Experimentalis Physicae Publicus
Professor
.
De corporis naturalis proprietatibus et viribus ac de virium earumdem effectibus, de motu videlicet, in philosophiae ordinariae scholis anno hoc disseremus; diebus vero extraordinariis bis qualibet hebdomada, in experimentalis physicae theatro experimenta sumemus et explicabimus, quae confirmandis iis quae statuemus theorematibus opportuna maxime videbuntur. Cum naturalis philosophia de corporibus eorumque proprietatibus atque phaenomenis agat, proprietates autem omnes atque phaenomena corporum ab eorumdem essentia, velut a radice, seu fonte proveniant, corporis essentiam philosophi plerique omnes inquisiverunt, ut ab ipsa facilius possent caetera quae ad corpora attinent derivare. Horum tamen de essentia hacce dissidia satis, ut arbitror, indicabant quidquid ad hancce rem pertinet atris esse tenebris undique circumseptum, cum alii naturam corporis in extensione, alii in impenetrabilitate, alii in utraque simul, vel in alia primaria corporis proprietate, vel in earum
omnium congerie positam esse docuerint. Horum omnium sententias longe a vero recedere et essentiam corporis aliud aliquid esse quod horum omnium fundamentum et origo sit ostendemus, quod tamen nondum detectum statutumque a philosophis sit et cuius detegendi vix spes ulla supersit. Summus sapientiae gradus est vera cognoscere, effectus causasque rerum mente comprehendere; proximus huic est falsa respuere. Qui physicam methodo synthetica tradere aggrediebantur, id iniere consilii ut prima elementa corporis naturalis in ipso physicae limine statuerent et explicarent, ut deinceps principiis iisdem quadam veluti clavi uti possent ad intima et secretissima quaeque penetralia physicae introspicienda. Verum cum praeclare adeo cum hominibus actum non sit ut minima, abdita, atque retrusa corporum elementa pernoscere queant, sed coniecturis tantum eadem, quasi tentando, quaeritare ipsi possint; adeo quidem ut quotquot fuere excellenti ingenio philosophi, ne hilum quidem ultra coniecturae limites hac in re hucusque processerint neque procedere certo potuerint, sensibus ad haec minima haud pertingentibus, videtur sane aut de principiis corporis nullatenus agendum esse, aut saltem de iis solummodo ut de verisimilibus coniecturis esse disserendum, adeo ut nihil de iisdem ut certum firmumque asseratur, nihil ex principiorum quorumlibet positione, quasi verae causae essent, explicetur; ne parum firmis praeiactis fundamentis ingenti cum architecti dedecore ac damno moles tota labascat et ruat. Utiliorem longe operam navare licet corporum proprietatibus investigandis quae ab effectibus cognosci possunt. Tres proprietatum species in corporibus detectae sunt, quarum primae et omnibus corporibus et solis corporibus et semper insunt, cuiusmodi sunt extensio, impenetrabilitas, divisibilitas, figura, mobilitas, inertia, gravitas, attractio; quae proprietates primae sive attributa corporis dici solent. Secundae qualitates sunt quae solis conveniunt corporibus, sed non omnibus neque semper; huiusmodi est motus et quies, sensibiles qualitates omnes, calor, frigus, durities, color, sapor, odor etc. Sunt et quaedam quae omnibus quidem conveniunt corporibus, sed tunc solummodo cum in determinato statu sunt. Huiusmodi haec est: corpus in motu positum, si alteri quiescenti occurrat, huic motum communicat et motus sui partem ammittit, iuxta canones collisionum corporum. Tertiae qualitates corpoum dici illae solent quibus corpus unum aliud aliquod afficit, quod ita affectum in nostros sensus deinceps agit diverso modo: ita calor Solis aut ignis ceram quae dura erat mollem primum et fluidam dein
ceps reddit. De hisce corporum qualitatibus dicturi sumus et ab attributis corporis et primum ab extensione incipiemus. Corpus omne, finitum cum sit, suos terminos habeat, superficies dictos, necesse est; superficiei pariter finitae dantur extrema quae lineae dicuntur; linearum denique aliqui erunt termini, nempe puncta. Erit autem et distantia aliqua tum inter superficies, quae corporis crassities dicitur, tum inter extremas superficiei lineas quae corporis dicitur latitudo, tum inter puncta, linearum extrema, quae longitudo corporis nominatur. Hinc claram haurimus extensionis ideam hancque corporibus omnibus communem esse cognoscimus, quod philosophorum nemo usquam vertit in dubium. An vero extensio esse sine corpore possit, consensu aeque unanimi minime statuunt. Affirmant epicurei, gassendistae, newtoniani; cartesiani vero atque peripatetici id negant et pernegant. Cur his non adhaereamus, aperiemus. Extensum quodvis utut minimum, ulterius semper dividi posse, quia extensum est, ostendemus, adeo ut extensum nullum sit adeo minutum et finitus numerus partium nullus sit adeo magnus quin numerus partium eam quantitatem componentium maior sit; etsi partes quae tum spatio, tum atomis insunt, ab invicem distrahi, divelli et actu dissociari non possint; quia scilicet intelligi non potest quomodo pars spatii ab alia spatii parte divelli queat, cum semper ibi spatium remaneat; atomorum vero soliditas duritiesque impedit ne partes reapse distinctae divelli ab invicem possint. Cum corpora quae existunt omnia finita sint, suos profecto terminos habent qui termini superficies sint oportet crassitie penitus destitutae; si enim crassitie non carerent, non essent ultima corporis extrema. Figuram igitur omne corpus habeat necesse est, cum figura sit spatium superficiebus undique clausum. Superficies item suos terminos habet, lineas videlicet latitudine destitutas; si enim latitudine donarentur, non essent superficiei extrema. Lineae item extrema puncta sunt non utique longa, cum sint linearum extrema. Corpus quod hactenus extensum, divisibile figuraque donatum ostendimus impenetrabile quoque est, corpus scilicet aliud quodvis excludit a loco in quo ipsum est; quod non de duris modo corporibus dicimus sed et de fluidis ipsis utut tenuibus. Ut enim si aeneum globum manibus detineas, impedit ille ne manus altera ad alterius contactam perveniat; ita et aquae gutta vel aer contactum hunc impedit donec manus inter perseverat. Ideo si vesicam vel pellem aqua vel aere plenam comprimas quantum lubet, vesicae parietes interni nunquam se mu
tuo contingent nisi aqua vel aer erumpere e vesica possint. At dum impenetrabile corpus quodvis esse statuimus, non ideo ipsum insectile seu impermeabile esse affirmamus. Corpus enim nullum omnino est quod poris non abundet, per quos aditus facile corporis alterius subtilibus partibus conceditur et porosi corporis partes ab invicem removentur, eo facilius quo durities seu cohaerentia partium porosi corporis minor est. Tanta autem abundat in corporibus pororum copia, ut haec (mirum quantum!) copiam materiae propriae corporis cuiusvis excedat, ut pluribus tum rationibus tum experimentis invictissime demonstrabimus. Inest praeterea corporibus vis perseverandi in statu suo motus vel quietis quam inertiam vocant newtoniani, qua voce indicant corpus iners natura sua esse ad statum, in quo est, immutandum. Corpus ideo quod quiescit aeternum quiesceret, nisi a viribus extrinsecis moveretur; corpus autem quod movetur, in motu semper perseveraret suo, rectilineo, uniformi, nisi ab extrinsecis item viribus vel a rectilinea semita deturbaretur, vel incitaretur ad motum, vel motus pars eius extingueretur. Ab inertia hac causam continuati motus vel motus communicationi, de qua tam multa olim disputata sunt, derivabimus. Etsi natura sua iners corpus sit neque motum sibi ipsi communicare ulla ratione possit, moveri tamen ab extrinsecis causis potest, ab anima primum, a vi gravitatis, attractionis, repulsionis, vi elastica, electrica, magnetica, collisione etiam corporis alterius, quod moveatur. Cum enim impenetrabilia corpora sint, corpus quod movetur in locum alterius cui colliditur subingredi nullo modo potest, nisi hoc ipsum loco pellatur; pellitur hoc igitur loco quia primum quod movetur corpus ob inertiam perseverat in statu suo motus, alterum vero motus partem excipit, et quantum excipit motus tantumdem in altero extinguit. Collisionum leges exhibebimus tum in non elasticis corporibus, tum in perfecte elastici, quae quanta vi scilicet comprimuntur, tanta in primum suum statum redeunt; tum in imperfecte elasticis quorum nempe restitutio minori vi fit quam facta compressio fuerit. Gravitas vis illa dicitur qua corpora centrum Terrae petunt, quaecumque demum effectus huiusce causa sit, quam cartesiani a vorticoso motu et centrifuga vi derivant, newtoniani a Terrae attractione, peripatetici ab insita corporibus vi qua ad centrum natura sua tendant. Quae de causis huiusmodi subtiliter disputata sunt proferemus in medium et quaenam caeteris praeferenda sententia sit exponemus. Ad utiliora deinceps gradum facientes, gravium cadentium phaenomena cum
Galileo percensebimus: gravia nempe accelerato motu descendere et aequalibus temporibus aequales ipsis fieri velocitatis accessiones; spatia cadendo descripta esse ut quadrata temporum, vel ut quadrata velocitatum; proiecta ideo corpora, semota aeris resistentia, motu deferri composito ex aequabili per lineam proiectionis et ex aequabiliter accelerato ob gravitatem, ac parabolam ideo describere, ostendemus; inferemusque inde ballisticae artis praecepta quae in praxi magno usui sunt, etsi aeris resistentia proiecti semitam a parabolica linea semoveat et ad hyperbolicam propius deducat. Velocitate ultimo acquisita cadendo, si corpus motu uniformi ferretur, tempore lapsus duplum spatium describere eius quod cadendo percurrit demonstrabimus, quod utilitate non caret ut cadentium gravium motus cum motu aequabili conferri aliqua ratione queat, quod lucem affundere aliquam potest, subtili dirimendae quaestioni de viribus corporum in motu positorum. Ut terrestria gravia ad Terram tendunt, ita sane planetae primarii ad Solem, secundarii ad primarium primariique cum suis secundariis systema tendit ad Solem, quod invictissime demonstrabimus. Cumque reactio contraria semper et aequalis actioni sit, patebit facile Terram in terrestria gravia, Solem in primarios ac secundarios, primariosque in secundarios suos tendere, quem effectum attractionis nomine cum Newtono indicare nunc dierum solent attractionem hanc universalem esse omnibusque corporibus communem, qua corpora in invicem tendunt pro ratione molis et in duplicata inversa distantiarum, observationibus terrestrium, praesertim vero coelestium, corporum ostendemus eaque occasione virium centralium doctrinam a suis fontibus derivabimus. Vires corporum in motu positorum esse in ratione simplici, non vero in duplicata velocitatum, et rationibus et experimentis suadere conabimur: experimenta vero e quibus contrarium inferunt leibnitiani contra sententiam quam tuemur, nullo modo facere si res via et ratione perpendatur, ita adstruemus ut nihil tamen detractum velimus eorum philosophorum gloriae qui vires in vivas et mortuas distinguunt et has esse ut velocitates, illas ut velocitatum quadrata, Leibnitium hac in re sequuti, magno rationum et experimentorum apparatu confirmare aggressi, multa subtiliter excogitarunt ac diserte et acute disputantes maximam philosophorum partem post se traxerunt. Magneticam vim non easdem sequi attractionis universalis leges sed indolis esse diversae, ut diversae quoque vis electrica est, vis utriusque phaenomena recensentes, demonstrabimus; quod tamen contra universalem attractionem nullo modo facit, cum haec tum in magneticis,
tum in electricis quoque corporibus locum utique habeat, quae praeter universalem illam aliis quoque viribus donata esse nil vetat, quod exemplis luculentissimis confirmare, pro re nata, licebit. Elasticam vim plurimis tum solidis, tum fluidis inesse corporibus experimenta evidentissima persuadent, quamvis pari evidentia non liceat vis elasticae causam enucleare. Qua in re id modo nobis assumimus ut aliorum sententias quanta licuerit perspicuitate exhibeamus, quarum tamen opinionum nulla ita caeteras antecellit ut eam vero propiorem esse iudicemus; adeo ut in tanta obscuritate admodum praestet nihil de vis elasticae causa pronunciare, sed potius in vis eiusdem effectibus variis, tum in collisione corporum solidorum, tum in fluidorum resistentiis ac dilatationum compressionumve eorum legibus, deceat philosophum immorari. Vis qua corporum partes sibi mutuo cohaerent adeo ut aegre ab invicem divelli queant, quae varia in corporibus variis, imo et in corporis eiusdem variis partibus deprehenditur, in absolutam dividitur et relativam; prima vis est qua lignum exempli gratia secundum suam longitudinem trahitur, vi trahenti resistit, usquedum haec fibrarum omnium resistentiam excedat illasque diffringat; relativa autem ea est qua lignum exempli gratia parieti horizontali positione infixum pondus appensum sustinet donec ponderi ipsi ferendo fibrarum coherentia par sit quae, aucto pondere, vincatur diffringaturque lignum. Quanta resistentia fibrarum sit in variis magnitudinibus atque figuris cohaerentium corporum exhibebimus, magnos viros hac in re sequuti qui rem hanc a Galileo primum tractatam admodum promoverunt. Neque intactam relinquemus cohaerentiam corporum qua impositum pondus sustinent antequam pondus ipsum adeo augeatur ut sustinentia corpora, columnae puta, fatiscant. Cohaerentiae autem causam non esse fluidum exterius premens ita ostendemus, ut omnis dubitandi praecidatur occasio. Id quoque est corporibus nonnullis proprium ut in aperto aere posita, sive coelum serenum sive nubilum sit, lucem diurnam combibant, deinceps vero in tenebris luceant; alia sunt quae sub vitris vel sub aqua lucem emittant; alia tunc tantum splendent cum in vitro speculi ustorii fuerunt. Non desunt demum corpora quae lucem aversantur et respuunt. Quaedam lucem absorbent et nitent in tenebris si arte prius praeparentur. Lumen absorptum in corporibus nonnullis brevi tantummodo tempore conspicuum est, nonnulli vero adamantes horis aliquot fulgent. Postquam lumine emisso corpora obscura facta sunt, lumini denuo exposita, iterum ipsum absorbent ac in tenebris lucent. De his corpo
rum differentiis gravissimorum virorum experimenta proferemus. De opacis, pellucidis lucidisque corporibus, de duris, mollibus et fluidis, de asperis et levibus, de calore, frigore, de coloribus, de sapore, de odore, de sono aliisque sensibilibus qualitatibus ut via atque ratione disseramus de quinque sensibus in quos dum agunt corpora, huiusmodi excitant sensationes, qua maiori licuerit perspicuitate dicemus; cum sine partium humani corporis in quibus sensatio fit cognitione, nihil prorsus de sensatione quae in parte aliqua fit et de modo quo excitatur propagaturque, perspicui nihil proferri possit. Interea dum haec philosophiae ordinariae scholis pertractabimus, extraordinariis diebus in experimentalis physicae theatro ea experimenta sumemus et explicabimus, quibus theoremata a nobis statuta naturae ipsius operibus ostendantur; quae ideo theoremata non rationibus modo et physicis et geometricis, sed et observationibus ac experimentis confirmata, excellentiam ostendant methodi quam in rebus physicis recentiores philosophi sequuntur; qui non modo meditando, sed observando et experiundo et quasi naturam interrogando ac urgendo, ut suum occultum agendi modum mortalibus manifestet, ab effectibus ad causas conscendere nituntur, ad causas quidem non possibiles, non ab ipsis excogitatas et confictas, sed veras et demonstratas; quibus demum causis longa arte atque herculeis laboribus diuturnisque vigiliis innumerisque observationibus et experimentis, inventis et confirmatis utuntur ceu principiis a quibus geometrica methodo et, quando natura rerum id patitur, in subsidium vocatis geometricis theorematibus phaenomenorum inferunt veram explicationem. Longe absunt quidem hactenus physici ab universali synthetico naturalis philosophiae systemate hac methodo perficiendo; neque scio equidem an id unquam perfici vel hac vel alia ulla methodo possit. At quidquid hac via detectum confirmatumque est, et verum et firmum, et nulla sui parte labascens, spem utique facit, naturae cognitionem ulterius perfici in dies posse ut a ducentis iam annis immortalium virorum Verulamii, Boylei, Guerikii, Galilei, Florentinae Academiae aliarumque omnium, nuperque Desaguilierii, ’s Gravesandii, Musschembroekii, Poleni aliorumque perplurium beneficio, factum esse, grata philosophorum respublica nostri aevi felicissimo fato deprehendit. Privatis interea quotidianis scholis, quod semper hactenus fecimus, studiosorum adolescentium studia pro viribus promovebimus ut difficultates, si quae ipsis occurrant, removeamus et quae publice tradiderimus fusius et enucleatius explicemus, demum integram physicae materiem
quam more institutoque maiorum triennio in publicis scholis absolvimus, anni unius spatio domesticis exercitationibus absolvamus; ut adolescentes optimi qui medicinam cogitant ad eam non imparati a physicis cognitionibus accedant, neque in his comparandis diutius occupati detineantur et, quod ipsis praecipuum est, medicinae artem praetervolare cogantur. Si quae nonnullis desint principia sine quibus in re physica progredi minime liceat, ea ipsis trademus et explicabimus, quae alae veluti naturalis philosophiae dici merito possunt. Proficiendi voluntatem ipsi tantum adferant: nil erit quod nos detrectasse laboris eorum studiis atque commodis utile conqueri possint. Finis.
Patavii,
Typis cominianis.
Superiorum permissu
.