Topica theologiae ut 8°
De IV Evangeliis ab Ecclesia receptis
Disceptatio

P. M. Franc. M. Leoni Veronens. M. C. S. Theolog. et Ecclesiast. Histor. P.
Habita in Patav. Gymnas. Kalend. Decembr. An. MDCCLXI
Qui in iugi dumtaxat rerum antiquarum assiduaque lectione versatur, neque umbras saltem investigare veritatis optant, neque recessus et latebras perscrutare, quantis ignorantiae tenebris circumfusi circumflari euripo levissimo leviores soleant identidem vento omni, quae nuper scriptor quidam religionis nostrae obtrectator malevolus de quattuor Evangeliorum codice summa iam Ecclesiae auctoritate probato atque universim a populo christiano recepto proposuit in publicum exemplo eoque non obscuro esse queunt. Ab hoc siquidem insano homine ea vox erupit insana, hortulos christianorum arescere profluentibus exsiccatis, scilicet eversa Evangeliorum mole Ecclesiam rimas agere omninoque corruere theologiam. Quae quidem effutive ille inconsulto ac temere ausus est praedicare, quia neque Christo innuente, multo vero minus afflante scripta Evangelia neque a veteribus magni facta, quin converso etiam emendata maxime imperatoris iussu Anastasii crediderit. At gliscere id tam facile in animum incredulum aut corruptum quivisse dumtaxat quis non videat, qui probe novit, rem ex fama nactam et ex opinione hominum gravissimorum atque ex praeclaris iudiciis totius vetustatis maximam auctoritatem non solum extra aleam omnem positam esse, verum et in domicilio dignitatis et in nuta ac sancta maiestatis sede esse penitus collocatam? Siquidem haud negat ille, Christum adventasse iam pridem, vera et praecipua dogmata docuisse ac devias a Deo mentes et animos in viam deduxisse. Haud negat insuper, praeceptis eundem suis institutisque non modo apostolis et discipulis prospexisse, sed universo ferme humano genere consuluisse. Atque cum palam id negare minime videatur, attamen clanculum radicem tantae veritatis rescindit ac pernegat praecise quod comedere visus est. Extenuata siquidem ac prorsus extincta vera luce, quae illuminat omnes homines venientes in hunc mundum, nos procul ab apostolica tempestate semoti aut in saltu consistamus necesse est
imprudentes tramitum ignarique omnium, aut novum imploremus lumen, quod nobis commostret iter. Quidni ita? Ubi enim luteum solum foedavit faedavit amnis impura vena rapidissimi, nescis profecto quod lutulentus fluat, quave purus. Quapropter si divino libuit aeterni Patris verbo formam suscipere humanam atque ad purgandum humanum genus crimine veterrimo labefactatum inter mortales versari, instruere homines ad omnium officiorum genera doctrinamque suam tam longos ac latos tractus ducere, ut nulla temporum quorumcumque posteritatis immemor eius futura esset, non equidem arbitror, credibile admodum fieri posse, codices locupletissimos veluti rei tantae amplissimos testes ac totius terrarum orbis accensa lumina vel non ipso dictitante exarari, vel ab aliquo petulanti ingenio permisisse violari. Quae profecto tametsi modica, nequaquam tamen exilia adeo aut strigosa videri debent, ut inicere iniicere in animum probum et firmum nullo modo scrupulum valeant, quominus auctori nedum minime illustri, sed plane obscuro ac perfidioso valde assentiamur. Mihi certe, qui nec levibus moveri soleo, nec facile premi, fucum ille facere non potuit. Valuerit anne vero negotium aliqua ratione facessere ii existimabunt qui mihi teretes praebebunt aures continuo adversus eumdem disceptaturo. Alacri quippe animo ac prompto in arenam descendo, qui recte intelligo, tractationem huiusce litterarii anni theologicam et historicam non posse me sanctius quam ab sacrorum Evangeliorum defensione (quod felix faustumque sit) auspicari. Enim vero si primordia theologiae primo contenta Sententiarum libro persequenda sunt iussu Triumvirum rei litterariae amplissimorum, quid antiquius theologo esse potest quam topica tractare loca scientiae huiusce praeclarissimae atque a locorum theologicorum principe exordiri? De divinis ergo litteris, de traditione, de Ecclesia ac reliquis acturus statim principio a codice Evangeliorum, quae deinceps pertexam, initia capio.
Si nihil praeter illud unum afferre possem, quod accepimus, repetere olim consuevisse Augustinum: Evangelio non crederem, nisi me Ecclesiae moveret auctoritas, perorata iam causa caussa esset, cum quattuor Evangeliorum codex ab Ecclesia Christi fidelibus proponatur tamquam lex ob oculos omnium constituta. Neque enim vetus illa accusatio iactari in Evangeliarium potest quam contra volumen Scripturarum vetus nonnulli factitant, nimirum probandam non esse Scripturam per Ecclesiam, Ecclesiam per Scripturam, idque si fiat, per fallaciam inique fieri, et vitio hominis argumentandi arte abutentis, quandoquidem impius ille Evangeliorum nostrorum obiurgator fatetur, antiqui instrumenti libros Deo afflante scriptos fuisse et Hebraeis continuo concreditos, in quibus cum Messias prolixe promissus apparet, tum indicata adeo clare tempora adventus tamdiu exoptati, ut eruere ex iisdem facile quisque valeat, adventasse iam Christum ac lapidis angularis instar novam cum vetere ecclesiam coniunxisse. Atqui ille cum hoc non fateatur solum, verum etiam profiteatur, nihil tamen secus non moliti exquisitius aliquid non audet ad evertendam machinam opere magnifico extructa delendasque praecipue incisas eidem divinas litteras virtutis testes sempiternae. Quod cum facit, tametsi pueriliter faciat, a nobis tamen nullo modo praetermittendus est, ne eorum quicquam dissimulare videamur, quod industria versuti hominis laqueatum aliquo rationis humanae periculo appareat, irretitum auctoritate maiorum implicatumque ad extremum temporum monumentis et testimonio hominum gravissimorum. Ac itaque ratiocinatur ille principio. I. Quae Christo haudquaquam mandante facta sunt, ea facta fuisse afflante Divino Spiritu nullo modo credibile est; urgente potissimum causa caussa nulla,
quae novitate sua animos ad id excitavit. Atqui nusquam legimus, magistrum discipulis praecepisse, ut litteris traderent, quae gesserat ipse et docuerat, nec quoquot extant Evangelistarum unus, se scripsisse professus est Spiritu Divino aut intus movente aut omnino inculcante, unde sumere quisque ad hominum fidem sibi conciliandam historiae suae exordium debuerat, si id minime a veritate abhorruisset; quin potius nos historia ipsa ecclesiastica docet, Matthaeum ut Nazarenis gratificaretur, hoc est primigenis Christi fidelibus Hebraicis Haebraicis litteris Evangelium suum consignasse; Marcum ut Romanis, Petro iubente, qui illud efflagitarant, ne simoniani venti turbarentur vehementi flumine novi homines; gentibus vero minus quam sibi, qui doctorem non audierat, sed ab eius auditoribus acceperat quae praedicabat, ut consuleret, voluisse Paulum monumentis annalium Lucam dogmata et acta tradere auditorum ipsiusque doctoris, quod duobus libris egregie complevit; omnium porro postremum Ioannem ob id unum evangelicam historiam perfecisse, ne novae scholae ac recentissimae disciplinae ea ratio deesse videretur, iique dicendi modi, qui ducti a seminibus platonicis in segetem uberrimam crescere solent nobilioremque fundum reddere atque detiorem. Ob quam rem unus Ioannes sibi theologi ab illis usque temporibus nomen adscivit. Quam quidem cum humanam industriam redoleant omnia humanumque iudicium non a Spiritu Sancto repetenda sunt, neque divina prorsus existimanda, si praesertim nulla cogente causa caussa invecta fuisse videntur viderentur. Nam sive novae prolis educationem consideres doctrinamque, sive sectarum scabiem ea aetate exorientium, quasi herbae agrestes non ex humano satu, sed ex avium congestu serpentes a ab sancto grege cavendam; illud certum est symbolum apostolicum apostolicum ad utrumque praestandum fuisse satis, nec pseuchis regulam aliam credendorum ex universa antiquitate erui potest, praecones nobilissimos christianae veritatis consignasse, atque id tanta diligentia, ut litteris literis custodire nemo auderet, sed tantum animo percipere et custodire memoria, referente Cyrillo, ne temporibus quidem suis symbolum scribi in charta consuevisse, sed in tabulis dumtaxat cordis
carnalibus, quam ab apostolis praescriptione fluxisse quisque intelliget, qui dialogum Luciani lustrabit, qui inscribitur Xenus seu Peregrinus. II. Quapropter sursumquae sunt, si minime Evangelia nostra sapere possunt, criticam virgulam, ut reliquae humanae historiae subeant necesse sit, ac si censoria severitatis nota iure inurantur, non solum sequenda non sunt, sed vitanda prorsus ac penitus effugienda. Monitum siquidem critologiae illud quis non approbet, quo docemur, testes excipiendos eos esse, qui nova eaque vero nequaquam similia afferentes perinde narrant, ac si cunctas suismet oculis percepissent, cum certum sit Evangelistas nec singula conspexisse, nec quae ad eorumdem aures pervenere fama fuisse delata potius quam vulgi rumore coniurataque assertione? Lucam profecto et Marcum numquam nedum consuevisse, sed ne vidisse quidem Christum Dominum certum est, ac quae narrarunt, alterum a Paulo accepisse, qui in discipulatu minime fuit, nisi post illatam Stephano necem proindeque multo post gloriosum Servatoris ascensum, alterum vero a Petro certo certius est, postquam carcerem evaserat herodianum. Privato igitur consilio exploratum est utrumque scripsisse, non universo collegio apostolico iubente et approbante. Privatam ergo auctoritatem ad extremum sibi adsciscere possunt, publicam certe totius Ecclesiae non possunt. At praeter haec quattuor Evangelia reliqua triginta novem a primordiis religionis nostrae invecta et solita circumferri cur repudiata passim sunt, nisi ob privatam seu usurpatam scriptoris auctoritatem, praecipue cum plerisque apostolorum ignota fuisse credantur, nec certe ab universo apostolico coetu confirmata? Ex quibus quidem sequatur, vident omnes, qui aliquid vident. Supersunt duo reliqui, Matthaeus et Ioannes, qui ad dignitatem apostolatus evecti dicta factaque egregia Christi multa testificari potuerunt. Verumtamen cum minime nuncium coelestem viderint hi, minime magos peregre ab Oriente profectos saevitiamque Herodis in pueros minime aspexerint, nec vaticinantem Simonem audierint, nec disputationi interfuerint in templo Christi neque alia, nisi traditione
plura acceperint, quae tamen tanta confidentia narrant, quanta ea narrant quae ante oculos sibi versari senserunt, certe scrupulum non inicere iniicere non possunt hominibus cordatis, qui acri et severo iudicio uti solent, et aurificis, ut dicitur, in rebus pendendis statera. III. Hinc mira varietas in genealogis, hinc gestorum oppositio et sententiarum, hinc dogmatum pugna. Novum ne accidere auribus vestris poterit, varietatem genealogiae Christi ansam dedisse ebionitis affirmandi, messiam purum purumque esse hominem, nazareis vero habere quidem inhaerentem Divinum Spiritum, non autem cum illo coniunctum esse natura? Oppositionem gestorum et sententiarum gnosticis traducendi cuncta ad allegoriam ac Sabellio confundendi hypostases in divinis et conflandi unam ex triplici, Marcioni porro geminandi principio duplicandique deos? Dogmatum tandem pugnam cachinnos philosophorumque novisse ac caeteris occasionem praebuisse haereticis errandi licenter longeque fallendi opinione? Quae sane argumento esse queunt (pergit ille) existimandi, Evangelia nequaquam dictante Spiritu Sancto fuisse exarata, cum Tertulliano teste contra Hermogenem divina quae sunt et nobis consilio divino proposita trahere in errorem neminem mortalium debent, si vel maximo ad illustranda humana ingenia morigerosque homines efficiendos divinitus sunt inducta. Quamquam enim ad haec inter se consilianda intenderent doctores gravissimi nervos omnes eisdem suppeditantes normam Homeri interpretes, ac praecipue Iliadis scholiastes, nihil tamen exploratum est profecisse, cum inextricabiles per se aliqua sint nulloque coire queant conciliatu. Quorsum enim Nestorius utramque in Christo induxisset personam, quorsum Eutyches utramque permiscuisset naturam, si sententiae illae magistri satis quarto et quinto Ecclesiae saeculo conciliatae fuissent Pater maior me est, ego et Pater unum sumus? Ex quibus effici posse putat, nonnulla in Evangeliis nostris ea ratione enunciata
enunciata esse, ut nulla ratione convenire queant. IV. Quibus addit demum et illud Anastasium imperatorem iussisse, ut Evangelia tamquam ab idiotis olim composita Evangelistis, tandem aliquando emendata prodirent. Itane vero? Ita sane, inquit, syncrono scriptori si credimus Victori Turonensi, si viro egregio et pio beato Isidoro Hispalensi. Hi nempe testantur ambo episcopos convenisse plures audientes Anastasii verbo atque opus expertos esse. Ergo (concludit ille) puteos ipsos sitire qui iudicat, recte iudicat, quando nec inviolatus inviolatas testimonio laudatorem hominum codex Evangeliorum ad tempora haec extrema descendit. Exposui hactenus non cogitata sapientis, sed optata, ut ita dicam, furiosi hominis tum mentita plerumque, tum erroris plena turbulentissimi. Cum vero inferri ex falsis neque Palladis ullo, ut fertur, conatu vera queant; non tam difficile ducam hae refellendo simulque nostra confirmando mentem humanam fucatis hisce imbutam et fictis (si qua est aut fuit umquam) ad veritatis pietatisque lumen splendidissimum revocare. Nolim quippe quispiam existimet, novum esse hoc opponendi genus et inauditum veteribus. Nam si admodum pauca excipiamus ac pusilla ea quidem et multo minima nihil eorum profecto est, quod aciem effugerit atque ancile assertorum veterum christianae religionis defensorumque. Eusebius siquidem, ut maiores natu omittamus, Arnobius, Lactantius ac Cyrillus contra Iulianum imperatorem propugnacula fere istiusmodi cuncta fregerunt. Quis enim non cernat, si praecepit Christus, ut quae in tenebris apostoli didicerant, praedicarent super tecta, eodem mandato imperasse, ut doctrinae suae nedum publicum testimonium redderent, sed et firmum praeterea et stabile et perenne?
Vetus enim pronunciatum est, et a primis usque scholarum ductum temporibus, quae proxime et per se fluunt ex dictis factisve alicuius, ea tametsi ille minime dixerit aut fecerit, perinde tamen putanda esse ac si dicta vel facta ab eodem fuissent. Ob quam rem cum propositionem universim dogmatum suorum Christus publicam voluerit ad propagandam Ecclesiam cumque omni argumentorum genere perennitati eiusdem consuluerit, tabulis certe dogmata et exempla, quibus religionis cuiusque vis praecipua continetur, consignari iusserit, necesse est. Minime autem mirari non possum, hominem ceteroqui calvinianum, qui fontem apostolicarum traditionum ceu novus Alcides extinguere ac fistulas ipsas praecidere conatur, hunc quoque fluvium uberrimum veritatis divinitus reseratae turbare velle. Si enim christianam doctrinam neque a puteo scripturarum Novi testamenti haurire possumus neque expiscari a traditionis vena, Christus gratis passus est ac gratis pro nobis in cruce sublatus est. Paulus profecto sic reprehendens Corinthum, sic Pelagianos Augustinus nobis facem praetulit ad obiurgatorem Evangeliorum eodem plane modo refellendum. Cur enim Christo placuit subire mortem? Ut circumcisionem deleret vimque illius praeclarissimum omnino in baptismo transferret, inquit apostolus, cui addit Augustinus, ut gratia eius sanante ii traherentur a ab desperata massa, quicumque trahuntur. Ergo, inquam ego, ut sibi desponsaret Ecclesia, quam acquisivit sanguine suo. Atqui perperam eidem prospexisset, si novae soboli mandata nulla dedisset aut si violari tabulas permisisset, quibus regitur et moderatur, ut omnis humana societas solet. Oportet igitur et multa praescripserit et ea summa sua providentia
servarit ad imbuendos novos homines eosque in officio continendos. Non igitur scripsit Matthaeus, ut Nazarenis gratificaretur dumtaxat, non ut Romanis Marcus, non ut gentibus Lucas, non ut mysteria theologica quadam ratione panderet Ioannes, sed multo magis, ut novam Ecclesiam foverent singuli coalescente ex Nazarenis, Romanis, Graecis ac gentibus reliquis, utque ingruenti haeresi omni ex parte resisterent. Quippe cum se affuturum Christum grege suo tamquam vigilem et accuratum pastorem pollicitus sit usque ad consummationem saeculi, nec non missurum se Divinum Spiritum omnem veritatem explicaturum, nemo sane neque Worstonius, neque Tyndalius, neque Tollandus fidem denegarunt non dicam Evangeliis solum, sed ne Litteris apostolicis quidem Petri, Pauli, Iacobi, Iudae, Ioannis, quod eo spiritu exaratas crediderint, quo gubernatur Ecclesia et quem ascensurus in coelos Christus ipse suis spopondit discipulis. Quamquam ergo non iubente palam magistro scripta Evangelia fuerint (si tamen eo nullo modo iubente scripta sunt), cum tamen illo non vetante, mandantibus vero passim apostolis et Ecclesia universa approbante litteris fuerint consignata, non video qua ratione abicienda sint ac penitus in censum apocryphorum apocriphorum amandanda. Semper enim consuevit Ecclesia codicem Evangeliorum magni facere, cum Pantoenus, a quo scholam Alexandrinus Clemens recepit, paenes Indos, ad quos missus fuerat, Evangelium deprehenderit Matthaei Eusebio referente, ac Barnabas repertus in Cyprica insula sit recubans cum Evangelio Matthaei temporibus Zenonis imperatoris in Graeca lingua translato. Non itaque symbolum ecclesiis tradere viri apostolici consueverunt, multo vero minus apostoli discipulique, quorum aetate confectum extitisse non creditur, sed evangelicum codicem, ut ex dictis nisi coecutienti in meridie, non apparere non potest. Fateor equidem arcani disciplinam illis vel potissimum temporibus floruisse; do ultro et concedo praeceptum christianis hominibus ab ea usque
veterrima aetate, ne ethnicis symbolum apostolicum reserarent, neve celsissima celcissima mysteria panderent religionis sanctissimae, proptereaque cachinnari Lucianum nostros, qui a peregrino decepti tesseram, quemadmodum loquitur Tertullianus, hospitalitatis exhibente, per fallaciam et malum dolum stipem erogarint. At aio, non idcirco inferri posse quadrigam Evangeliorum, ut eusebiano vocabulo utar, minime ad manus habuisse minimeque taciturnitate et silentio religioso non custodisse. Quorsum enim proditionis nota inusti ii turpi sunt, qui diocletianae diocletianeae persecutionis temporibus idololatris sacra vasa itidemque sacra volumina prodiderunt? Extabant igitur tunc divini libri iique in tesauro ecclesiae reconditi, quos prodere perinde erat ac sanctum dare canibus. Volumina porro illa Evangelio comprehendisse qui dubitat, is Sol sit, an non sit, quando lucet, dubitare mihi posse videtur. Nam Veteris testamenti commentarios facile a Iudaeis trahere morosi poterant, at Novi testamenti nisi a christianis non poterant. Quod si critologos consulere voluerimus, non desperem profecto fore, ut ipsi quoque adamussius suasores fiant auctoresque eiusdem veritatis. Non enim docent eadem confidentia quae non viderunt, si testentur historici aeque ac quae viderunt, in suspicionem venire posse; sed contra edocent palam praeferendos scriptores syncronos dissitis longe ab aetate qua fertur res accidisse. Actum namque esset de historia universa, si nixum staret talo firmissimo monitum, sed quid monitum dico? Inventum dicam potius primum fallax et imitatione simulatum, non alterum vere a ab critologiae periti praeceptum. Patere namque aures cuiusque rumori potuerunt et famae, in oculos vero res incurrere omnes cuiusque potuisse perpetuo, quis nisi temere affirmaverit? Ergo a matre, quae non suismet oculis etiam si emissiciis conspexere, a patre item Iosepho, ab ipso Iesu aeterni Patris filio si acceperunt duo illi qui pedissequi fuere Messiae, quotus quisque est qui non intelligat
tot tantisque testibus fidere debuisse magis quam sibi? De reliquis vero illud repetam quod in ore et in sermone patrum sanctorum ferri consuevit, videlicet non esse Evangelia nisi commentarios apostolorum (apud Iustinum in Apologia et in Dialogo cum Tryphone, Hieronymus in Catalogo, Augustinus De consensu et cetera), qui res gestas non clanculum aut in umbratili palaestra palestra, sed in templo, in foro, in frequentia populi, in urbe celeberrima non diu post, verum sub dies fere, quibus acciderunt, complectuntur? Iam etsi igitur privata auctoritate scripserint (quod ab omni equidem puto veritate abhorrens, quandoquidem fugientes duo primi apostolatus munere ad opus manum applicarunt, postremi vero duo iussu principum apostolicorum, unde fidem publicam sortiti illico sunt), sic sane Ecclesia approbavit opus ut eodem usa sit fidenter pro suo. Nunc ad critologos provoco ac si mavis sine haesitatione prorsus ulla ad logicos rigidiores. Quid hic amabo? Afferant continuo tristissimum illud "propter quod unumquodque tale, et illud magis". Quid inde? Scilicet si Romana omnium princeps Ecclesia Evangelia recepti Matthaei, Lucae, Ioannis, si omnium perantiqua Ecclesia Palaestina Marci, Lucae, Ioannis, si Aegyptia Lucae, Ioannis, Matthaei, si Graeca Ioannis, Matthaei et Marci, si tandem Asiatica Marci, Matthaei et Lucae, multo magis Romanam ratum fecisse Evangelium Marci, inficiari nemo poterit, Palaestinam Matthaei, Graecam Lucae, ac demum Asiaticam Ioannis. Illi vero monitum illud producant quod instar axiomatis habent quodque solent in rimis efferre "nemo errorem in Ecclesiam inducere tentavit, quin turbas moverit"; an non id consequitur subinde, repudianda esse Evangelia a cerinthianis invecta, a marcionitis, ab ophitis ceterisque furfuris huiusce haereticis, quia turbas rixasque excitarunt ingentes in Ecclesia, nostra vero excipienda esse ab his, tamquam uberrimos fontes, quibus catholica mater hortulos semper suos irrigare suevit? Vindices ergo Evangeliorum nostrorum sunt critologi potius et dialectici, ad quos provocavimus, quam hostes et perduelles. Nec me torquet antilogia seu contradictio, quam sibi blanditur adversarius
inter Evangelia deprehendisse, quod multo antea hunc nodum doctores nostri expedierunt. Nam Philo asseruit quidem rhabinos modum conciliandi Veteris textum testamenti a scholiastibus Homeris sumpsisse, sed non probat. Probat autem rhabi Maymonides multo ante Homerum ipsum rationem conciliantes per schemata et varios sensus in pseuchas Hebraeorum invectam fuisse. At haec absolvant biblici. Iam vero quod ad nos attinet, post Harmoniam Ammoni seu post Eusebii Diatessaron, qui sublatam oppositionem omnem non cernunt inductosque evangelistas coniunctissimos inter sese praeclara concordia, hi profecto necesse est ceu noctuae solem adversum ferre non possint. Nam diviserunt illi probe evangelistarum narrationes in duas veluti partes, quarum alteram complecti sententias Christi et doctrinas voluerunt, alteram expositionem rerum gestarum sermunculosque hominum ceterorum. Facile inter se priora conciliari posse existimarunt, si attendatur gemina Christi natura, divina et humana, duplex Christi officium, iudicis et messiae, duplicatum verbi opus, conditoris et servatoris; nullo vero negocio reliqua, si ad gentes ea referamus, pro quibus praecipue singuli scripserunt, quorum singillatim genealogis, calculatoribus et consuetudini ad maiorem perspicuitatem historiae sese accommodarunt accomodarunt, ac si traditiones demum phariseorum in primis perpetuosque eorumdem lites cum sadducaeis. Quarum quidem conciliationum conciliacionum exempla nec nostrum est nunc afferre, nec adeo difficilia dificilia sunt, ut unusquisque vel per se ea consequi nequeat. Quamobrem perbelle Tertullianus loco superius laudato demonstrat, haereticos passim non traxisse a divinis eloquiis occasionem errandi, sed errorem nactos aut apud philosophos aut captioso ingenio partim divino veluti oraculo roborare nisos, sententias divinitus reseratas a recta communi ac vetere interpretandi ratione detorsisse. Hinc patres sancti, qui Nicaeum Concilium sectarios confutarunt, qui in Nicaeno, in Constantinopolitano, in Ephesino, in Calcedonensi atque in reliquis profecto ex eo haereticos succumbere coegerunt, quod interpretationes Scripturarum se a ab communi ecclesiae iudicio et ab antiqua traditio
ne minime dissitas promere ostenderunt, eos vero longe a christianorum sapientia remotas callide de rheda, ut dicitur, reiecta penula desiluisse. Sed ad postrema descendamus. Anastasium iussisse emendari Evangelia tamquam ab imperitis scriptoribus exarata, memoriae Victor et Isidorus mandarunt, inquit acer acerbusque accusator. Ergo, addam ego, quae ad nos pervenere Evangelia, correcta et emendata maxime ac proinde variata lectione pervenere. Atqui veterum patrum si opera lustremus, quae aut ad erudiendas moderandasque oves elucubrarent, aut ad infestos ovili lupos fugandos dictorum ac sententiarum plenissima Matthaei, Marci, Lucae, Ioannis, si Eusebii Vercellensis Evangeliaria et Eusebio ipso antiquiora Romae edita nuper a Blanchino cum nostris comparemus, nihil omnino interesse grave quicquid meridiana luce clarius apparet, sed de priscis tabulis nostras prorsus ad verbum mirifice expressas esse. Oportet igitur vel esse falsum quod de Anastasio uterque narravit historicus, vel iussis imperatoris neminem obtemperasse. Nam quis credat codices Evangeliorum castigatos fuisse trutina castigatosque prodiisse sine clamore hominum, sine strepitu episcoporum? Annuit vix Anastasius Scythis contra acoemetas seu insomnes, ut Trisagio adderent passum pro humano genere divinum Filium, ac dudum herbae ingentes, referente Comite Marcellino exortae sunt, adeo ut coesa plura hominum millia fuerint acclamatusque Areobindus Ariobandas novus imperator; nec popularis furor desiit, antequam promiserit caesar, se Scythis monachis silentium impositurum. Quis porro ex his non intelligit, vix potuisse aut ne vix quidem quicquid in Evangeliis mutari, quae Asiatico more cani voce ululanti festis diebus in templis solebant Byzantinis Bisantinis, quin
reclamaverint Ecclesiae protinus repugnaverint pastores furialesque voces miserint populi? Dent ergo qui volunt tale Anastasio crimen; ego sane, qui ob corruptionem praecipue Evangeliorum depulsum a Byzantina Bisantina sede iussu eiusdem Anastasii Macedonium scio, profecto non dabo. Falsa retulere igitur Victor et Isidorus? Quid mirum! Isidorus quidem se a ab Victore esse historiolam mutuatum fatetur. Victor autem ab urbe regia lata intercapedine sali disiunctus, se talia audivisse non dissimulat. Neminem porro ignorare arbitror, oculatum testem unum auritis decem anteponendum esse ex communi iurisconsultorum et critologorum sententia, multo vero magis aurito uni aut alteri praeponendis sunt oculati plures. Anteferendum est igitur Victoris iudicio silentium ea de re Ennodii, Liberati, Evagrii aliorumque, qui hostes acephalorum cum fuerint et haesitantium haereticorum, trium capitulorum assertores strenui acerrimi defensores canonum Calchedonensium, quique versati cum Graecis commorati Byzantii Bisantii atque in aulam ipsam accersiti animo in Anastasium infenso ad ea scribenda, quae viderant, cum calamum sumpserint, fieri vero mihi simile numquam poterit, fascinus tam audax Anastasii caesaris, tametsi ad audendum proiecti tam intollerandum et incredibile tacitos praeteriisse. Mitto errores quibus Chronicon scatet Victoris, graves et spissos iam pridem a Petavio detectos; mitto fabulas eiusdem multas atque mirabiles, quas perbelle invidet Garnerius, cum mihi illud unum ad recusandam ea in re Victori fidem satis superque videatur, quod nempe absens solus ac levitate quadam animi ductus talia de imperatore Anastasio retulerit, qualia nec prius audita fuerant, nec, si unum excipias beatum Isidorum, quem ab eodem sumpsisse scimus, deinceps narrata sunt umquam. Non igitur contra ius fasque exarata Evangelia sunt, sed afflante Spiritu Sancto et Ecclesia universa acclaman
te acclamante, non antilogiam patiuntur veram, sed fucatam penitus et fallacem, nec adversantur dialecticorum monitis aut institutis critologiae, quin contra lineamentis veluti eorumdem conformantur appositi apposite; nec demum manus emendatrix ulla calamum admovere umquam ad illa ausa est. Haec ad tuendam veritatem sufficiant atque ad Evangeliorum nostrorum recentissimi obiurgatoris retundendam audaciam. Cras si subobscura quaedam hodie visa sunt et non satis enucleata, summa qua sciero poteroque diligentia γλίκως evolvam et explicabo.