De necessitate Religionis Divinitus reseratae F. Francisci M. Leoni in Patavino GymnasioTheologiae et Ecclesiasticae Historiae P. P. P. Disceptatio.
Qui literariam historiam summis, ut aiunt, labiis delibat, nec diligenter in ea aspicere audet, quae memoriae sunt perdita nec indagari acutissime et odorari partes omnes, is haud ignoro. Laudabit et ad sidera usque extollet felicitatem nostrorum temporum, quibus tot tantosque progressus fecisse videtur. Qui vero navicularum aerumnoso hoc in solo literarios conatus non specie tantum et ipso rerum amictu, sed evoluta prorsus integumentis veritate perpendet, tantumdem hic itineris ad portum superesse procul dubio fatebitur, quantum navigiis solet ad oras usque mundi contendentibus. Scilicet mortalium genus multo plura et ampliora ea quidem ignorare certum est quam perpauca illa ac minima, quae vix percipi usquequaque callere. Quem porro fugit, oriri id praecipue ex vicissitudine constanti seculorum non modo, verum etiam partium et officiorum, quae infestissime accidit, ut quae clariora saecula et feliciora construxerunt, otiosa ac stupida adimere facile silentio et negligentia ingrata consueverunt. Testes tam calamitosi infortunii mihi sint annuales veterrimi Graeci Latinique imperii, queis poetarum, rhetorum, philosophiae atque historiae monumenta gravissima continentur. Testes, inquam, ecclesiasticorum exemplorum commentarii. Testes denique regni et sacerdotii antiquae tabulae, quibus nihil aptius ad memoriam deprehendi potest, nihil ad eam quae volumus confirmanda splendidius, e quibus eruere vel per se quisque valet, aetatem quamcumque perinde succedere aetati atque umbra luci, noctesque diebus, ita ut in tanta varietate
ac turbine tanto disciplinarum et artium, qui obscuris temporibus vivere homines ingenio aliquo modo praestantes, iidem, cum primo lucescit, vix experrectos aut ne vix quidem imitariimmitari videantur. Oscitantes siquidem colligantesque hallucinari plerumque experti sumus, nec quae tum a dextera, tum a sinistra parte canant oscines secernere sensu. Verum quis minus percipit eximiae moli mirifico opere extructae, cui insitae divinae litterae sunt virtutis testes sempiternae, moliri id periculi orbium conversionem et rerum quarumcumque commutationem requivisse? Religio enim vero celsa et augusta neque prophanae vetustatis turbinibus obruta umquam fuit, neque potuit non lucere circumfusa, licet humanae sapientiae tenebris, atque adeo mirifice lucere per sese semper, ut et procellas discusserit omnes et ad aspectum sui noctuas quoque excitavit, quae ut in proverbio est, solem adversum ferre non valent. Cum autem verae religionis caput sit, interpretari quae Numinis beati voluntas esse videatur, intelligitis, opinor, auditores optimi, me non de naturali inditaque ab ingenio fari, sed de pietate et cultu sacro divinitus patefacto. Haec quippe sola religio est, quae utpote vera omninoque divina, tantum oportet, abhorreat a superstitione quantum ab impietate atque morosi (quis credet umquam?) humani animi eo usque sunt, ut dulcedine ignaviae capti perditaeque desidiae ad anniles fabulas labantur misere; elati vero pallio interdum philosophiae omne sapientiae iugum excutiant et, quod peius est, longe a se Deo optimo maximo servitutem depellant. Haud temere aspersa pigmentis lineamenta oris aliquorum philosophorum refert tabula nostra. Quid oppido sibi Angli volunt, Belgiae, Galli et Helvetii illi recentissimi, qui cuncta metiamur vi ingenita volunt, quique tam industri solertia divina
quaeque ad instituta naturae revocant, ut vas re quisque arte sua veluti Penelope telam detexens, detrahat ad extremum superiora? Lustra enim nostra, ne superiora saecula dicam, quibus uberior solis rota micasse visa est, tantopere hoc vitio laborant, ut metuere valde debeamus, quicumque sani sumus, ne PhaethonPhethon ipse currum denuo adscensus patris subito corruet miserrimoque casu flammae deinceps ardore nimio terras conflagrare necesse sit. Mihi itaque dici ac multam de hac re cogitanti scrupulus iniectus est non levis vehementerque sollicitans, tam nefarios errores nempe tamque turbulentos praetereundi silentio praesertim cum literario hoc consueto curriculo de servatore Christo tractatio proposita sit et christianae pietatis defensio. Quibus sane operam me noviter daturum confido ac repulsurum principio simul tam scelesta facinora hominum iniquorum, si continuo naturalem religionem quam illi ipsi praedicant, satis esse homini finem sibi secum maturanti nequaquam sufficere, ostendere, sed necessariam eidem esse praeterea ad felices celsasque metas consequendas divinitus reseratam.
Ea ratio cogitandi de divinis rebus quam a multis efferri vel in primis temporibus nostris intelligo ac solidam et robustam cogitandi rationem vocari aut ab ardore quodam ingenii inverecundi et indocilis aut ab impietate animi in terram demersi perditique scelere tamquam a lutulentis initiis, quantum ego conicio, proficiuntur. Quod enim titillatio agit in iis qui omnia voluptate metiuntur, hoc profecto in aliis contumacia facit qui in domicilio superbiae et in sedibus arrogantiae se collocant. Qui itaque rem secum
ipse etiam atque etiam reputabit utrumquerefutabit utramque sane hominum genus elata praeter modum laetitia et profusa capi complerique deprehendet, cum aeque sensuum voluptates immoderatae ac fucata mentis inflatae iucunditas atque infinita licentia delinire animos ac penitus corrumpere soleant. Quapropter si vitiosam hominis naturam religione edomitam ac compressam esse debere compertum est, ne vagemur rursus per agros bestiarum more dispersi, ut prophani fabulati sunt olim, illud quoque exploratum esse debebit, totam subigi non posse abducta acie ingenii a mysteriis et a religionis auctoritate. Non enim cordis solius opifex est Deus ac moderator, sed mentis perinde et intelligentiae, ex quo eruitur, morigeram eidem utramque facultatem praebendam esse. Ex hac autem moderatione animi et ingenii pudore ea temperetur pietas quae cum maxime divinae maiestati congruit, tum magnopere naturae nostrae conducit. Quid enim mobilius humano animo? Quid levius? Quod si cogitationem ad humanam mentem convertas, quid, quaeso, hebetius intelligentia nostra, quid maiori calliditate scatens simul et ignorantia? Quamobrem mihi credite, auditores optimi, nulla sine mysteriis servavit umquam maiestatem religio, nulla diuturna fuit, minimo nulla momento extitit. Quamvis enim superstitio, arcanis suis enuntiatis palam, tota contempta fuerit corrueritque praeceps, contra vero doctrina reserata divinitus steterit constans et immortalis, niti et haec nihilominus in illud praecipue debuit, ut tacita quaedam et inexplicabilia sibi adscisceret atque humanae rationi non opposita quidem, sed prorsus abolita, ne mortalibus occulere
veritatis vim neque eo splendore expoliata videretur, qui proprius est ac praecipuus veri cultus et religionis augustae. Itaque sic cogito:
Naturalem religionem, ut aequum est, subigere totum hominem non posse.
I. Neminem arbitror ignorare religionem quam naturalem dicimus totam duobus illis vulgatissimis praeceptis contineri, amandi Deum et proximum non laedendi. Atqui cum prosequendi Numinis studium cubet in corde aut necesse est, in aspectum hominum lucemque se proferat ac se palam collocet aut delitescere semper, potest ex intra praecordia abdi ceu inter domesticas parietes. Quod si primum illico consurgit veluti aurora religio augusta, quae paulatim tenebras discutit omniquaque diffusas ac veritati e coeli regionibus prorumpenti viam munit, non secus ac ferventi soli, cuius est radiis lucidissimis una cuncta etiam sede defixa lustrare ac tamquam spiculis acutissimi crassas penetrare nubes atque incedere procul. Hanc autem qui delitescentem fingit, ille necesse est, cum licet, dies sit an non sit, dubitare queat. Si vero alterum, alterum quoque occulat sese oportet, rei proximi haud laesi se sentiant religionis vi, sed vel robore philosophiae vel mansuetudine illa et dulcedine, quam quis inclusam animo continet, nec lacessere propterea desinent reliqui, seu natura seu ficta quadam agendi ratione, ubi ita factum eum, quo de loquimur, comparatumque cognoscent. Nam quod humanum est, quemadmodum morum magistri docent, non modo ob finem aliquem peractum
esse debet, verum enim vero a principio peraeque profluere eodem cum scopo cohaerente. Pandat se ergo, necesse est ex fine humanarum quarumcumque actionem principium quo tamquam vitali rore non eximia dumtaxat opera et praeclara, sed exigua quaeque irrigantur et infima. Ex quo item apparet pietatem illam, quae duplici de cardine ceu vertex Numen respicit et humanum genus universum abditam humano pectore haud cubare posse, cum a fine peraeque atque a principio prosilire cogatur, dum a Numine ipso in latissimum campum refluit proximorum. Iam vero si in luminis oras prorumpere cogitur, quis non videat ea in Deum debere praestare officia hominem religiosum observantiae et obsequiri, quae maxime Numinis maiestatem deceant? At quis amabo satis intelligere potest, quae Deo optimo maximo haud dedecere queantqua dant dominatum principatumque, cuius excellentiam naturae rapere in admirationemadmirationmepicureos quoque potuisse olim, Alexander et Lucretius testati sunt eiusdem sectae coryphaeicoriphoei? Multo vero magis qui opificem ac machinatorem naturae Deum faciunt, cuius nomine tota quanta est conservatur, impelli se senseritsenserit in beneficentissimam mentem illam non vi excellentiae tantum, sed grati praecipue animi causa et spe futurarum? Qui porro sola ratione duce fieri poterit, ut eo humanum genus Numen beatum cultu prosequatur, qui divinae menti nequaquam displiceat, cuius quidem nemine divinitus reserante, ideas aeternas igno
rat ignorant, decreta item aeterna ac constitutas sanctiones? Video equidem non lumine rationis solius, sed quadam etiam traditione maiorum obumbrata quidem fabulosis, sed non prorsus extincta; video, inquam, ad multum deflexisse nationes, perpolitas etiam et elegantes, ignominiosorum bestiarum ut non mus extiterit, non feles, non immanis bellua, cui non litarint. Id porro fecere falsa pervertere illa opinione, quam postea adoptavit PythagorasPytagoras et forte primus in Italiam invexit, materiam nimirum spiritu quodam ali agitarique mentemque per particulas omnes veluti per artus magnae molis materiatae transfundi, quam mentem sive per se, ut multo post voluere stoici, sive coniunctam cum ipsa materiae, quemadmodum peripatetici sensere, Deum praedicaverunt, ac cuius partes propterea singulas dignissimas adoratione iudicarunt. Mitto Chaldaeos ac Maedos Persasque finitimos, Solem et stellas quosque colentes ceu ignis altrices, unde animam mundi repetebant, apud quos eisque eo profecitprofeciHeraclitusHeraclytus, ut in Graecorum opinionem rudem traduxerit et barbaram. Mitto Thaletem fistulas aquae plenas Asiaticis Graecorum coloniis colendas obicientem, ut qui non sine mente distributam crediderit ac simul in aqua spiritum consistentem voluerit, tamquam in principio rerum universarum illud Phoenicum usurpans extingui acqua ignem omninoque confici, quod illi contra eos, qui paulo antea ThebesThebem fundaverant luteo, sed vacuo intus idolo quodam, quod cum nimirum plenum finxissent, mele rimis obstructis repletumque
acqua, ut primum superpositum igni fuit, perfluere undique visum est et flammam ociis opprimere. Mitto Anaximenem, Anaximandrum, Anaxagoram, quorum deliramenta non solum ab Aristotele irrisa sunt, verum etiam cachinnis excepta et iure quidem, cum huiusce homeomerias flatus alterius hiatusque commenta potius sunt delirantium hominum quam probe philosophantium. Quis subinde ducta monita ad mores componendos non sibi crediderit blandiri posse, cum aut diaphoriamdiafhoriam vitae humanae licitum crediderit, necesse sit aut Deos respuere haudquaquam potuerit vitia alentes nutrientesque foedissima? Licite ergo tereti in sinu Veneris cervice posita introduxit uxorem Vulcanii Lucretius Martem pro Romanorum pace deprecantem inhiantemque in eam visus; licite, inquam, ac merito apud Terentium, quod diligenter beatus Augustinus observavit, exemplo Iovis, qui per impluvium fucum fecit mulieri, iuvenis ille sub eunuchii specie virginem constupravit, licite ac merito mortem Iphigeniae nubendi tempore in ipso canit Pindarus. Tantum non religio, quae nihil falsi, nihil fucati, nihil ignominiosi patitur admixtum, sed prophana superstitio posuit suadere malorum. Nec aliter accidere omnino poterat omninoque valebat, si ex falsis nulla promi nisi falsa queunt, quemadmodum dialectici docent, perinde ac lacrumulae una aut altera terendotevendo vix vi ex Thaidis oculis expressae sunt. Habitus namque humanarum actionum principium et fons speculationis et longe ab ipsa agendi facili consuetudine constitutus stare per se potest sola contemplatione contentus, ut ager per se uberrimus sine agricolae manu gramina per se producit
et stirpes, et non certe haec sine feraci campo, non secus atque actus prompti ac faciles intelligi sine habitu nequeunt, et absque rationis principio humani qui sunt. Ratio igitur, quae sibi commenta cudit mysteriorum et morum regulas sibi cudat, necesse est, quae quoniam extra fines omnes vagatur, nec intra honesti terminos quos vix vi coacta agnoscit, consisterecosistere poterit. Hinc Paulus inexcusabiles eos iure vocat, qui evanuerunt in cogitationibus suis mutantes gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginisimmaginis corruptibilis. Propter quod tradidit illos Deus in desideria cordis eorum, et cetera.
Sed quod magis urget, illud est (miror autem viros caeteroquin acutos et de christiana religione optime meritos, inquam, omisisse gravissimum illud apostoli in re tanta) hominem nempe sentire aliam legem in membris suis repugnantem legi mentis suae. Quis enim talia non cognoscat? Quis conflictationem istius modi non ultro fatetur? Interrogemus, quaeso, barbaros illos et agrestes homines quos ferino more viventes narrant per lucos perque silvas vagare in America sine sociali lege, omni vitae cultu expoliatos, immemores cuiusque immortalitatis, sine vocabulo ullo prorsus ad Numen beatum significandum spiritus vim et mentis officia. Hi sane si qui sunt anthropophagiantopophraghi et beluae potius quam homines exuti humanitate omni omninoque omnis expertis ingenii viriumque rationis, numquid oportet ad contemplationem coelorum ad rerum vicissitudinem nervos intenderint, numquam ad ipsius naturae aspectum, quem ob oculos habuisse, in propatulo est, acuminis pulverem excusserunt, certum cum sit et exploratum
rerum ortus et occasus motusque astrorum mentes mortalium numerose saltem ad investigandas causas occultorum excitare. Verum quid inde? Inde, inquam ego, interne quisque debet animos nostros reserata religione? Divinitus orbatos propriisque viribus relictos iacere sine nitore ac palaestrapalestra seseque per tenebras turpissime volutare, ut de Prodico illo Ceo ferunt antiquae historiae. Illustratos vero et adiutos philosophia, sed humana solum philosophia; sic ad superstitionem declinare in deorum deliria et in commentitias allegorias trahi, ut nihil sit tam falsum, tam turpe, tam delirumdelirium, quod ab idololatrarum aliquo non probetur. Ex quo in gurgite hominem ratio demergit destituta vera ac proinde e coelo delapsa pietate. Haec porro ratio ignorare ne potest post pugnam, quam in se gliscere periclitatur cum sensu intestinumque bellum inter appetitum mentis et corporis? Certe non et potest sique in semetipsam cogitationem convertet se procul dubio virium expertem ad vincendum cognoscet, idque cognoscet, non si solum Socratis mens sit, sed Affri, sed Americani anthropophagiantopophraghi cuiusque, sed si aeneum coelum supra se habeat prematquepraematque solum alpinum et infaecundum. Ut enim ebrius homo saepe dementit deliraque fatur interdumque gravi lethargoletargo fertur in altum aeternumque soporem animo vultuque cadenti, ita profecto animae humanae luce destitutae religionis et rectae rationis lumine praeditae vel saltem leviter perfusae contingat, necesse est, et contingit re vera rudibus peraeque populis idololatris aut sine Numinis co
gitatione aut simulacrorum plenissimis. Nec mirum sane, quando ipsi sadducaei parum desciscentes a codice sacro et a mosayca schola, quibus arcana Dei hominibus patefacta continebantur, tametsi non ignari antiquarum traditionum nec cultus veri ieiuni in eos vidimus errores ruere, ut eorum historiam legentibus ac sectae placita eorumdem rimantibus epicurei videantur magis et leucippiani quam Israelitae et Iudaei. Quae enim, amabo, religio esse potest, quae digladationes inter hominis partes fovet conaturque inferiorem cum humani concreti partitionem, tum humani animi appetitum in solio collocare, parentemque superiorem inducere et solas suppetitias ferre? Quod si contra aliquando docuit prophana philosophia omnem vim nostram in animo et in corpore sitam esse, quorum alterum, quoniam datum est cum Diis, alterum cum belluis communecomune debere nos idcirco animi imperio, servitio corporis magis uti; haud tamen vires praebere umquam voluit ad ordinem nunc servandum, nec monuit umquam ad Deum solum optimum maximum confugiendum esse, ab eoque petendum, ut praesto sit ad ea nobiscum facienda quae vix ipsi ac ne vix quidem possumus, multo magis ad ea etiam complenda per nos omnino quae non possumus, unde dumtaxat robur insufficiens fluit, quo strenue aliquando possimus. Nec me fugit, religionem haustam divinitus solam caecumcoecum hominem non modo totum subigere, verum etiam manuducere posse ad felicitatem. Accurrant philosophi, accurrataccurrunt humana ratio caecutienticoecutienti animo, praebeantproebeant baculum ne cadet, immo manus por
rigant, ne capitet et ut ex dumetis ac vepribus tuto pedem trahat ad quam partem se vertet, quo perget, quo ibit ne migret naturae leges? Per quas semitas, per quae occulta camporum gradietur, ut tandem aliquando ad animi tranquillitatem, ad boni possessionem, ad felicitatem perveniat, nec venti, nec imbres, nec molestiae, nec angores huiusce vitae demoveant a suscepto itinere, a victoria, a triumpho? Multi, haud ignoro, viam commostrabunt contemplationis, multi simulati boni, alii illecebrarum et voluptatis, alii virtutis fucatae, et luxuriantis, alii alias, ut in tanta varietate sententiarum et opinionum, quos ducentes beatus Augustinus enumerat veluti in opaca sylva pedetentim me cogatur modo aiens, modo negans, modo quae prima in experiendo putavit repudians ac lemures identidem timens et larvas, quod illud unum in tenebrosa hac nocte sibi lucere videt animus, ex quo deprimi se potius quam erigi experitur; fieri nempe posse quidem in tanta pugna opinionum inter se dissidentiumdessidentium, ut earum nulla fieri autem non posse, ut plus una veravra sit. Uni, ergo, religioni a Deo patefactae reservatum esse, velint nolint, fateri et sophi prophani debent viam ad felicitatem munire atque ad celsas aedesedes hominis animum perducere, ubi ea simul considet cum vera pietate cumque veritate ab omni fallacia immuni et errore.
Non igitur naturalis religio satis est homini finem sibi suam maturanti, sed necessaria eidem est summopere ad felices celsasque metas consequendas, ad quas comparandas
subiectione integra et toto conatu se factum natura cognoscit, praeterea divinitus reserata.
Quamquam porro haec generatim nota sint doxosophis quibuscumque, ac praecipue iis, qui ab ineunte aetate Christo dedere nomen, ignota esse non possunt; nihilominus Tollandus et Formeyus nasum corrugant procacique isthaec zanna divexant, pronunciantes veluti ex tripode, utilem esse quidem humano generi acceptam divino afflatu religionem, necessariam vero numine esse censendam, quod sufficiat indita a natura religio, tum quia perfecta haec est, utpote quae in divinis ideis exstitit ab omni retro aeternitate; tum quia satis hominibus si fuit ab exordio mundi ad Moysem usque quo tempore mandata decem de coelo primo delapsa sunt ac ritus coeperunt praescribi peculiares et longe positi ab humano captu, non apparet, cur deinceps satis esse non valeat. Hoccine humanum factum aut incoeptum, hoccine officium sophi ut divinam religionem evertat, frangat Numinis mandata beati pietatemque constitutam iam quidem de medio tollat? Ecquid est, si haec maxime dementia non est? Verum qui ita delirant, haec pauca accipiant contra.
AutAaut enim ordo rerum per se gliscere in rudem indigestamque molem potuit, aut opifex ipse invexit simul cum rebus ordinem, quem videmus: non certe primum affirmabunt ii, qui passim cachinnantur poetarum chaos, ac de nihilo vi Numinis extitisse cuncta, quae sint, ultro fatentur, ut physiotei ad unum omnes fatentur, inter quos neutrum ex citatis doxosophis audeo recensere; quod forte pii magis videantur quam huiusce furfuris soleant homines. Si porro alterum, ergo et in divina idea oportet servaverint seriem at distributionem res quam inter se conservant sedulo perpetuoque. Coelum igitur et terra, deinde lux
et luminaria, quod initio emersere condita et in simulacro illo aeterno apparere debuerunt primi orbes condendi. Quis vero affirmabit corpora haec, quia primo condita homine idcirco nobiliora putanda esse ac satis mundane moli ornandae ac componendae fuisse, qui intelligat ad hominem ipsum tamquam ad spectabiliumspectabilem rerum nobilissimam speciem divina providentia destinata fuisse omninoque corpore omnia pertinere? Similiter de lege ac religione sentias, opus est ni velis cuncta confundere et perturbare. Stat in divina idea naturae lex et religio tamquam elementum compositi stat etiam mosaycasubsecutasubsequuta sanctio in illo exemplari aeterno; verum stant singulae, utpote ad christianam ordinatae destinataeque ceu ad absolutissimum cultum et religionem. Ergo ex eo, quod luxerit in divina idea ordine religio prima naturalis ex aeterno non inde inferri, nisi perperam potest, subsecutasubsequuta non indigene et perfectissimam esse. Quod, si Tollandus haec metiatur platonica regula, nisi in meridie caecutirececutire voluerit, cernet id certo certius perspicue. Non enim nova haec mensura eiusdem auribus accidere potest, quae adeo crebro usu venit philosophis platonicis, usu venit sanctis patribus et assertoribus religionis quam proficiemur, ut nihil crebrius. Ea autem sumitur tota a comparatione, unde humana iudicia fiunt, rerum imperfectarum nempe ac perfectas ac perfectarum tandem ad absolutissimam quae, cum nisi una intelligi queat, quia infinita, ipsa erit ad extremum bonorum et perfectionum omnium perennis vena natura sane divina. Atqui physioteorum quisque, qui sedulo secum ipse reputabit, quantum christiana religio praenaturali et mosayca hominem perficit, quantum retrahat ab imis et ad celsa tollat, quantum
ad divinam naturam proprius accedat et excitet mortales quasique compellat, illud sane inficiari non poterit, tantumdem hanc superare iampridem commemoratas vitae humanae rationes, quantum Sol reliquas planetas et astra minora quaecumque.
Ad Formeyum vero quod attinet, haud valde eius argumentum me torquet, quid rimas agit et ruit vel per se totum, tamquam claudus homo et imbecillis arundineo baculo incumbens vel ut TerentianusTerentio servus militis gloriosi: putat hic namque aliquando extitisse sine revelatione (sic enim loquitur) genus humanum. In qua re tantum abest a veritate, quantum ab ipsa revelatione. Enim vero Adae reserata fuere arcana, Adae tradita ratio vitae, Adae ante peccatum visa idea fuit praemis generatim ac poenae, et quantum non ea acceperit, quae conditionem status, quo gaudebat, turbare poterant, patefacta tamen fuerunt quae ad bene beateque vivendum conducebant. Numquam ergo sine religione divinitus reserata homo fuit, quia numquam fuit sine cultu conditoris Dei et ut primum de principis conditione status propria culpa decessit, numquam sine spe servatoris quam fidem statim atque amisit abiecitque genus humanum, continuo, inquam, cataclysmo obruit tellurem. Deus familiam servans solam ab omnium fato, quae una fidem opificis ac spem restituendae salutis obtinuerat, ex quibus praecipue vera pietas perpetuo coaluit. Bene itaque ac sapienter patres Alexandrinae scholae, quae omnium princeps semper
debita est in christiana ecclesia, dogmata passim nostra inter fabulas tamquam inter rudera antiquitatis rimari conati sunt, quod veritatem persuasum habuerint, fabulam antevertisse et veluti circuitione obtegisse. Adeo verum existimarunt et inconcussum numquam humanam stirpem sine illapsa divinitus veritate vagasse.
Dicet hic obtrectator Formeyus, cur ergo innumeras prope modum familias nationesque sic deservit Deus, ut misere in scopulum impegerint idolatriae et imbre falsitatis obrutae fuerint?
Hic ibam, auditores optimi, tametsi Heautontimorumenon non audivissem. Verum antequam hoc ago, dicat amabo quisquis est, qui interrogat: qui fieri potuerit, ut aliquando mortalium multi ab humanitate omni recesserint, ita ut totius religionis obliti, etiam naturalisnaturalibus, sanguinem solum ac necem spirarint? Nisi me fallunt historiae veterrimae temporum obscurorum, id acciderit, necesse est (quod ad humanitatem societatemque communem eos revocare, haudquaquam valuerunt Isides, Osirides, Trismegistus, Orpheus, nisi ab hac prius abierint nefarii homines perditique). Quis enim negabit, fabulas heroicaehaeroicae aetatis vera monumenta continent temporum remotissimorum? Scilicet soli adverso clausere pupillas hominis obstitere luci ingruenti veritatis et dura pectora opposuere latranti naturae. Hinc factum, ut lumen fere amiserint rationis atque homines, cum essent, vitam ferinam vivere maluerint. Est quidem naturae lex in humano corde insculptainsculp veluti in
maritimo saxo. Ad eam saepe homo diluculum rationis convertit. At si intumescit mane furentibus ventis totumque undis saxum submergit, non linceo oculo praeditus est homo, ut penetrare per fluctus ad legenda praescripta naturae in scopulo demerso cusa per se valeat. Mores inordinati animi sic agitati furentisque cor obruunt humanum, ut illud intuenti rationi in eodem incisa nullo modo appareant praecepta naturae, quorum paulatim furiali tempestate identidem acta tandem aliquando obliviscitur et obliterat. Ita ne vero? Quanto ergo facilius, inquam ego, eius religionis humanum pectus capiet oblivio, quam a natura inserta nemo mortalium defert, sed sola traditione a maioribus aures teretes accepere? Quapropter si pronoiae verti culpae non debet, quod liberum hominem minime ad naturalem legem coegerit retinendam; multo certe minus, quod nec vim intulerit ad divinitus reseratam. Hoc argumentum quidem aut nihil momenti habet, quod dialectici negabunt proculdubio aut pondus habeat absolutissimae demonstrationis, necesse est. Potuit Deus optimus maximus, perbelle Augustinus, post amissam innocentiam vitiatamque stirpem ipsam deserere propriae imbecillitati ac licentiae motuum corruptae naturae hominem, unde rueret praeceps incunctanter in illiadem malorum omnium. Quid ergo mirum, si divino beneficio perfusos aliquos ab hac tanta pernicie servavit incolumes? Sed haec non sunt huius loci, aut
temporis, cum ad tractationem de gratia pertineant liberoqueliberque hominis arbitrio etiam post Adae peccatum. Nunc ostendisse sufficiat, homini necessariam esse religionem divino Numine patefactum sibi finem suum maturanti. Cum naturalis sola nec subicere divino imperio totum hominem queat, nec motus animi inordinatos compescere, nec ad extremum se ab omni immunem oblivione servare, quod una valeat profecto divinitus reserata.
All'illustrissimo signor Matteo Giro cancelliere della Università degli Artisti fra Francesco Maria Leoni P.P.