Io. Baptistae de Marchetis
Dissertatio
Habita in Gymnasio Patavino
Cal. Decembris MDCCLXI.
Dissertationem de anima, rerum physicarum obvolvente se orbe, insane aggredior, philosophicae inde disciplinae instaurato curriculo, atque ita aggredior, ut deficiat animus in ipso limine, cogitanti mihi fatendum esse vel invito, naturam ipsam me ignorare meam neque gravium philosophorum auctoritatem, assidua lectione conquisitam neque firmam stabilemque rationem experimentis confirmatam, lumen aliquod praebere quo mens illustrata ea possit in re certa afferre quae si non continuo plana sint et aperta, satis tamen sibi apud aequos fidem faciant auditores. Quid enim magis excogitari aut existere manifestum potest quam quamdam intercedere inter animam corpusque conglutinationem, ex qua communes quaedam et mutuae oriantur affectiones, inter se ita connexae, ut ab utraque parte tamquam ab uno oriri principio videantur? Habet quidem corpus munia sua, motum progressionem, accretionem, diminutionem. Verum (Dii boni!) fingamus ipsum se iunctum ab anima, statim quodlibet officium cessabit, longoque situ ultro contabescet. Habet anima et sua: intelligit, vult, reminisciturque; at haec omnia praestat adiutore corpore sensibus suis, atque ab ipso, unde officia sua perficiat palamque reddat, mutuatur. Videtis, praestantissimi auditores, quam haec clara manifestaque sint: supremus rerum opifex cognationem voluit esse maximam duas inter hasce partes quae faciunt hominem, immortalem unam, individuam, deitati affinem, caducam alteram,
fragilem, casibus obnoxiam. Qui sane rerum tam dissimilium consensus quo pacto conflatus sit, adhuc assequi fortasse contingit nemini. Nulla profecto philosophica quaestio magis negotium facessit, nulla disceptante sollicitos magis habet, nulla tam multas tamve dissimiles invexit sententias, ut pudeat, meritoque pudeat, neminem philosophorum non dicam veritatem attigisse, sed ne ea dixisse quidem, quibus acquiescat audientium animus, neque in varias partes fluctuans et incertus distrahatur. Excitantur peripatetici sedibus suis, physicum quemdam influxum, quo distantes diversaeque cohaereant partes, venditare se nobis contendunt. Verum tenebris undique involuti frustra progredimur animo, ut percipiamus; quid sibi velint verba, novimus, sensa plane non novimus. Extollit alacriter caput Renatus Carthesius, gravique philosophorum excuso iugo, in aciem ipsos advocat, lacessit ad pugnam, non agere in corpus animum, non in animum corpus tuetur, occasionem esse solummodo alterius alterum, unde aliquid agat, aut patiatur, rixantur acriter inter se, pugnant tamquam pro aris et focis. Si Carthesium intuearis, victor videtur abiturus ex acie, verum in medio certamine defervescit ira, vires languescunt, incerta manet victoria. Exurgunt alii, neque ausi adyta naturae ingredi, mirabilis huiusce societatis auctorem tantummodo agnoscunt Deum legemque ab ipso inter utramque partem constitutam, quo vero pacto istud fiat, id negant posse umquam investigari, qui, etsi fortasse vera narrant, latentem tamen veritatem vix ostendunt, non eam efferunt latibulis suis, non in lucem proferunt, ut satis possit intuentibus patere. Equidem in tanta sententiarum varietate, oborientibus undique
tenebris, quo me vertam, quid dicam, plane nescio; cognationem hanc inter animam corpusque corpus cognosco, qua ista ratione existat, non cognosco. Cui parti favebo? Quam confitabo sententiam? Indicem me haud iniquum praebebo omnibus, atque, quandoquidem veritatis attingendae in re tam obscura non est animus, alio convertam sermonem illudque ad disputandum mihi proponam, quid fuerit, quod in animum philosophorum induxerit, ut istas hypotheses ad animae corporisque commercium constituendum excogitarent, deinde vindicabo ipsas a quibusdam criminibus sibi illatis, tandem contra eos disputabo, qui hypothesium quarumdam se auctores faciunt, quae re ipsa in hypothesium numero immerito habentur. Ea cum dixero, perorabo. Mundum esse perfectum, praeter gravissimorum hominum auctoritatem, opificis quoque perfectio cogit credere. Quamobrem cum illis sentio qui tradidere mundum ab auctore naturae Deo exornatum fuisse triplici naturarum genere, ac primum genus esse carentium omni prorsus materia ac sine ulla corporis societate; alterum corporearum ac sine ulla substantiae spiritalis cognatione; tertium constantium ex corporeis et incorporeis, atque inter duas hasce substantias, tametsi infinitae distantes, quamdam interesse coniunctionem. Hinc planum est fuisse divinitus constitutum, differre rationalem animam ab intelligentiis quas vocamus angelos; cum illae nullum habeant, sive ut existant, sive ut operentur intelligantque, cum corpore commercium, animae vero ea sit natura, ut, quamvis suas habeat operationes, in iis tamen eliciendis a corpore praesidium mutuetur. Accedit, praeceptis quibusdam
communionibus oneratam ipsam a supremo Numine, quae pertinent ad unionem ipsius cum corpore, cuius nullus author extimus esse debet. Eius itaque studiosa movet cor, coquit in ventriculo, recoquit in iecore, perficit in venis, digerit in membra, mutat in corpus, unit, instaurat, redintegrat. Quod autem in animarum sentientium potestate sit agendi in corpora eorumque adminiculo actiones suas exercendi, non obscure demonstrant physici. At vero quid fiat, ut res molis et partis expers rei molem partesque habenti adnectatur, nihil habetur certi in physicis disciplinis. Verum, antequam progrediar ulterius, tyronibus fortasse gratificabor, si, quemadmodum physica tradentem decet, exponam esse inter opera naturae alia, quorum existentia in discrimen vocari numquam potest, tum ut dignoscatur, principia a physicis inventa praesto sunt, contra alia, quae quamquam existere manifestum sit, tamen, ut explicentur, principia illa nihil afferunt opis, veluti sunt motus, tempus, locus et alia. Quid autem sit motus, tempus, locus, nondum est compertum. Alexander in hac rerum serie non immerito animam collocavit, quam existere qui neget, sane plumbeus videretur; quid vero anima omnino sit, clam omnes est. Potissimum vero quod in manibus est, scilicet quo pacto coniungi cum corpore res incorporea valeat, id prorsus incompertum; adeo enim quaestio haec visa fuit nonnullis ardua ac difficilis, ut cum ad eam dissolvendam ipsi se impares esse plane sentirent, utriusque substantiae existentiam in dubium vocaverint. Sunt autem hi qui tribuunt omnia ideis quique materiae largiuntur omnia, atque illi corporum, hi animarum existentiam impugnarunt. Quare cum in physicis accidat non raro, ut
principiorum ope non liceat, quo tendimus, pervenire; nostrae partes sunt, ne physicis nomen nobis iure denegetur, hypotheses excogitare, ut earum adminiculo conemur ea tradere in apertum, quorum causae latent. Hypotheses, inquit celeberrimus Lochius, tum memoriae sunt adiumento, tum conferunt aliquando ad nova detegenda. Dimittantur ergo respuentes hanc philosophandi rationem, ubi necessitas urget. Viam hanc in rebus id genus investigandis atque enodandis esse iocundam, indicat satis litteratorum cuiusvis aetatis historia; ex qua colligitur consilium illorum, qui contra sentiunt, damni plurimum intulisse physicis ad veritatem inquirendam. Summa tamen diligentia videndum nobis est quemadmodum physicum uti oporteat hypothesibus ad expedienda naturae opera, quibusque standum sit. Pergit Lochius atque contendit necessarium esse, ut rei illius, cuius causa quaeritur, modi omnes et singuli, quibus illa ipsa subicitur, examinentur sedulo; tum adhibeantur experimenta varia quae ubicumque tentata, eodem semper tenore succedant, atque ita constet, propositam hypothesim cum modis illis congruere. Tum etiam ex Christiano Wolfio animadverto, in hypothesibus physicis sumi ea quae nondum queunt demonstrari, tamquam si essent ad illa explicanda quae sunt in arcanis naturae. Itaque nulla alia de causa conduntur physicae hypotheses, nisi ut earum praesidio dignoscantur ea quorum causae invisae et absconditae in occulto latent. Qua quidem in re auditorum cachinnos cachinos commoveret is qui, ut faveret
quibusdam pronunciaret vel philosophorum voluntatem (ut apud memoratum Wolfium scriptum est) satis esse ad occultas rerum causas aperiendas; vel ea non esse amplius perquirenda quae ab aliis antea non potuerunt explicari. Quae ratio, si valeret, iamdudum via esset interclusa ad venanda ea quorum notitiam primi non obtinuere, neque potissimum astronomi per hypotheses scientiam suam ita auxissent, ut eamdem ferme de novo effinxisse videantur. Atque haec spectant universe ad rationem instituendarum philosophicarum hypothesium, causam tamen inde fluere etiam nemo non videt, qua commoti peripatetici, cartesiani et alii adhibuerint hypotheses, ut in re adeo obscura viam sibi sternerent quae ad investigationem eius atque explicationem conduceret. Utrum vero illi vera attigerint, pro virili parte ostendam ad librum III Aristotelis De anima, ubi hasce hypotheses expendam. Constat praeterea in physica scientia principia desiderari, per quae ratio reddi queat coniunctionis animae cum corpore. Ergo, ne physici, cuius est naturam rimari specularique, dignitate caderent, altius spectare conati sunt, atque ad id, quod unum reliquum, videlicet ad hypotheses confugerunt, ut observatis omnibus quibus corpus quibusque anima est obnoxia cognoscerent inde an hypotheses habitis observationibus responderent. In eo profecto imitandi sunt, in quo ea nancisci curarent quae sunt in abdito naturae, nec semper philosophati in rebus ab aliis inventis explicatisque, neque eos deterruissent illa in quibus humana mens languescit. Angusta est admodum, laetissimi iuvenes,
in rebus humanis veritas. Id autem praecipue fatentur qui tractant animoque contemplantur opera naturae. Veritatem tamen inquirere philosophici muneris est omnesque vias sequi ad eandem obtinendam. Nunc autem cum quibusdam mihi res, qui tum adversus auctores harum hypothesiusm, tum contra hypotheses ipsas disputationem suscipientes, utrosque, quamvis immerito, criminantur. Operosum profecto visum semper fuit doctissimis viris, rectum iudicium interponere de hypothesibus quibus a philosophis explicantur leges societatis animae cum corpore. Et vereor admodum, ne de ipsis temere nimis indicaverint, utpote qui hanc de iisdem sententiam tulerint. Postea vero constabit fuisse illos tenuissimi ingenii adeoque ad iudicium hoc ferendum omnino impares. Ab eo primum crimine, quod in istos confixerunt auctores systematum, ordiamur. Isto fluant ex his systematibus errores, tribuendi ipsi sunt hypothesium inventoribus! Minime vero! Sane iis quae antea de hypothesibus tradita sunt universe, illud cohaeret, sumi ab illis aliquid posse, tamquam si esset, priusquam demonstrari queat, an reapse re apte id ita habeat sese. Itaque si quod adsumitur, falsum sit, ex eo quidem erronea complura existere poterunt; ex uno enim absurdo multa sequantur necesse est. Non tamen iccirco fit, ut hypothesium auctores falsis illis assensum praebeant; sumptum enim principium habendum est non ut verum, sed ut probabile, huiusmodi scilicet, ut non omnis penitus dubitatio tollatur. Quae igitur ratio excogitari potest, quae illos impulerit ad affirmandum auctores mendis tamquam cum systematibus suis connexis ex necessitate assentiri. Propterea quod
positis systematibus ponendi sint errores ex iisdem manantes? Quae doctrina est adeo manifesta, ut pudeat me amplius morari in ea confirmanda, quin etiam addo, hoc a me fuisse disputatum, ne renascantur errores, in quos isti inciderunt. Sequitur alterum philosophorum genus, qui contendunt, admissis commemoratis hypothesibus animae libertatem tolli. Quam turpiter illi in hoc erraverint, quaeso videamus. Primum omnium declarare iuvat, quid sonent haec verba: commercium animae cum corpore. Hoc profecto significant, si seorsim reputentur sensuum affectiones ac tempus omne, quo sensus commoventur, pendere animam a corpore, corpus ab anima, si eodem modo spectentur voluntarii ipsius motus ac tempus totum, quo motus iidem adsunt absuntve, dirigente anima. Iam illorum consilium, qui hasce hypotheses excogitarunt, est, rationem afferre quemadmodum sensibiles affectiones a corpore et voluntarii motus ab anima originem habeant; ita nimirum, ut sensibiles affectiones in anima pariter sint, cum sensus ab obiectis feriuntur, et voluntarii animae motus in corpore simul existant ad animae imperium, esse item desinant iubente anima. Etenim appetitus et fuga, quocumque modo sensibiles affectiones a corpore oriantur, eodem semper pacto ab iisdem affectionibus pendent, neque anima, quae arbitratu suo agit, pendet a modo, quo operatur, neque tandem, utut motus voluntarii in corpore sequantur appetitum et fugam, fieri umquam potest, ut modus, quo cupiditas et odium excitantur, pendeat
a modo quo motus iidem hasce affectiones prosequuntur. Itaque explicantibus nobis, quomodo affectiones sint in anima, cum organa percelluntur, in corpore motus voluntarii, volente anima, ac cessent, liberum prorsus est constituere de animae libertate deque modo quo cupiditas et fuga ab affectionibus exoriantur. Quod ita perspicuum esse existimarunt nonnulli, ut iisdem per mirum visum sit extitisse philosophorum aliquos qui sibi persuaserint animae libertatem oppugnari ab iis qui leges coniunctionis animae cum corpore harum hypothesium praesidio explicavere. At enim si hoc certissimum est, quid causae fuit, cur tot celeberrimi viri, qui physicae (ut vocant) influentiae amplexati sunt, id numquam viderint, immo animae libertatem alii defenderint, impugnaverint alii? Causam hanc recte innuisse mihi videtur Christianus Wolfius: docet is, ignorasse illos, veritatem a veritate mutuo exoriri. Etenim ex mutua hac connexione fit, ut plane intelligant homines, cur quibusdam positis necesse sit, nonnulla item alia poni; quibusdam autem sublatis, nonnulla quoque alia auferri. Atque id planum reddet similitudo sumpta a causa efficiente, nimirum sicut actionem causae efficientis sequitur necessario effectus, si desistat, desistit, et si quid detineat quominus agat, non prodit effectus; ita oriuntur continuo in anima affectiones, cum sensuum organa ab obiectis feriuntur; non exoriuntur, si aliquid impedimento sit, ne commoveantur ac tolluntur, si non amplius commoventur. Idem de anima demus, quae iussu suo efficit, ut sequantur
quorumdam organorum motus, ii permaneant usque dum anima imperat, desinant statim atque ipsa vult. Sunt enim sensibiles affectiones veluti affectus qui oriuntur in anima ad actionem corporis, velut si corpus in animam ageret seu influeret; motus quoque voluntarii reputantur tamquam effectus qui exoriuntur in corpore ad animae imperium, tamquam si anima vi sua eos afficeret aut in corpus ageret seu influeret. Ex quibus colligere pronum est, poni in hisce systematibus sensuum affectiones in anima originem habere, motus voluntarios in corpore, iuxta ac si anima et corpus in se ipsa influerent mutuo. Quod quidem fieri solet a philosophis et mathematicis. Hac autem doctrina si imbuti fuissent illi contra quos disputatio habetur, profecto has hypotheses non culpassent, sed animadvertissent salvis iis animae libertatem propugnari posse atque oppugnari, indeque intellexissent quae ab huiusmodi quaestione proficiscuntur, iisdem hypothesibus non esse immiscenda. Haec insuper, quae in hoc genere hactenus dicta sunt, placet Malebranchii auctoritate corroborare. Tradit vir doctus necessarium esse, ut ad quaestiones rectissime dirimendas quaestionum fundamenta, qualia sint, praeclare iacta conspiciantur et in controversiis praesertim difficillimis a quaestionibus removeantur ea omnia quae ad res illas, quae in disceptationem cadunt, minime pertinent, et quae si auferantur, remaneant adhuc etiam quaestiones, ut inde postea propriis unaquaeque circumscripta terminis propriisque derelicta conditionibus
suas in partes dividi queat et singulae ordine examinari, ut hoc pacto et mentis et sensuum, et aliquando etiam imaginationis ope tum naturae opera, tum phaenomena ex causis suis investigentur et ad claros apertosque, quibus agunt, modus reduci queant, adeoque rerum naturalium notitia obtineatur. Itaque in quaestione hac cum sumantur quae animae libertati sunt adversa, quaestioni eidem admiscentur quae ad societatem animae cum corpore non spectant, et quae, si adimantur, quaestio quoque resideat. Res haec, quo magis appareat, si placet, exemplo declaretur. Existat aliquis qui fatalem rerum omnium necessitatem constituat ac propterea coangustet numerum possibilium (verba Wolfii) inter existentium numerum inque procreando Deo enti liberrimo libertatem demat. Sententiae huius habemus assertorem Spinosam, ut apparet ex traditis ab illo in Ethica, quae primum inter posthuma opera locum tenet. Tum explicet idem cum cartesianis commercium animae cum corpore modis adhibitis, quibus anima et corpus harmonice afficiuntur eorumque item effectorem agnoscat Deum atque ideo statuat, Deum naturae suae necessitate, ut superius innuimus, permovere posse animam et corpus. Quo posito, quis est, qui plane non videat hypothesi cartesianae misceri quae ad eamdem non pertinent quaeque Dei hominumque libertati adversantur! Quid est, quod horum systematum praesidio in explicando huiusmodi commercio indicio sit ad adimendam Deo et animae libertatem! Nonne satis est a Deo, animam ut ipsa indulgeat corpori, corpus ut ipsum indulgeat animae, permo
veri? An vero id praestet libere, an naturae vi nulla est quaestio, quoad ad controversiam pertinet de conglutinatione animae cum corpore. Denique nihil dicam de philosophis illis qui harmoniam animae et corporis, quam existere in philosophia certum est, confundunt cum harmonia praestabilita. Harmoniae enim praestabilitio non est harmonica, sed philosophica hypothesis, cuius adminiculo Leibnitius harmoniae rationem reddere est conatus. Quapropter reprehendendi quidem sunt qui hosce errores attribuerint memoratis hypothesibus, non hypotheses ipsae reiciendae, non earumdem auctores qui laudibus efferendi essent, carpendi, cum id egerint, ut controversiam hanc extricarent. Hisce omnibus addere est, tres has hypotheses (quod abunde explicat ostenditque Wolfius) si eisdem non admisceantur errata, nec repugnare Scripturae sacrae neque doctrinae theologorum. Disputatum est hactenus adversus illos qui iniqui in has hypotheses iudices habendi sunt. Nihil ergo aliud reliquum est, nisi ut quosdam alios admoneamus erroris sui, arbitrantes hypotheses alias, sed perperam se constituisse. Horum autem duo sunt genera: alii fatentur, ignorare se rationem coniunctionis animae cum corpore atque iccirco systematis auctores se faciunt; affirmant alii animam in corpus, corpus in animam agere, latere autem modum mutuae huiusce actionis, et ideo systema se condidisse credunt. Utrum vero, quod isti animo intendunt, confecerint, breviter inspiciamus. Systema de commercio animae et corporis est
hypothesis physica erecta ad rationem afferendam huiusmodi commercii. Profitentur generis primi philosophi, cognitam se non habere rationem societatis animae cum corpore. Inquio ego, si ultro ad ipsi concedunt, nonne apertissimum est argumentum colligendi, nullum systema ab iis potuisse reperiri; ideoque nullius systematis esse auctores! Qua in re laudari potuis quam vituperari merentur. Probe enim, cum ob animi imbecillitatem in physicis disciplinis veritatem assequi se non posse sentiant, vel difficultates gravissimas dissolvere, confitentur potius se nescire quam sententiam dicere, dum ne id efficiant veritatis detrimento; nimirum, quemadmodum utile est, his liberum esse, fateri se ignorare; ita quoque aditum aliis non esse interclusum ad rimanda et contemplanda opera naturae. Melius quidem audirent in physicis, si ostendissent fieri non posse ut adinveniatur systema aliquod aptum ad controversiam hanc explicandam. Hoc enim pacto quaestionis huius modum extricassent. Idem enim est quaestionem aliquam dissolvere atque evincere enodari non posse. Venio nunc ad secundum philosophorum genus, qui qua ratione controversiam hanc expediverint, paucis habete. Notant hi existentiam mutationum in sensuum organis et perceptionum in anima, non animadvertunt autem mutuas corporis animaeque actiones. Speculantur igitur quae observationi respondent. Eos pariter habemus confitentes ignorare se modum quo agat corpus quove anima. Itaque in eius contemplatione non versantur, cuius explicandi gratia systema quaeritur; hoc est, in id non incumbunt, ut rationem adferant coniunctionis animae cum corpore. Etenim docere, mutationes existere in sensuum organis,
in anima vero perceptiones, ex eo quod corpus in animam, anima in corpus influat, est aliud nihil quam tradere mutationes in sensuum organis et perceptiones in anima existere, quod existant. Quamobrem Quamobem isti non videntur verba a rebus distinguere. Ergo cum non queant rationem reddere coniunctionis animae cum corpore, nemo non videt, nullius systematis esse auctores habendos! Quod adeo planum est, ut opus non sit argumentis prosequi. Addite, utriusque generis philosophos de proposita re idem habere compertum, et, si ex parte aliqua videantur inter se differre, hoc dumtaxat inter illos interesse discrimen, quod posteriores prioribus sint magis praecipites in iudicio ferendo. Quae cum ita sint, vela contraham orationis meae, atque inde quiescendi causam accipiam, unde fortasse ducendum principium fuit, scilicet ex humanitate vestra, quam ut cum maxime hodierna die expertus sum, cui si verbis propter tenuitatem ingenii satis nequeo respondere, ipsam certe animi sensu et iucunda recordatione, quod mihi auferri non potest, exaequabo.