Dicturo ex hoc loco, quem Triumviri sapientissimi augusti Senatus Veneti decreto inter digniores constituerunt, quem tot summi viri hactenus tanta nominis celebritate implevere, quem tandem mihi, Moderatores huiusce Academiae munificentissimi decreverunt, ita animus ab animo abest, ut verba non solum quae dignitati loci respondeant mihi sentiam deesse, sed hae etiam levia nostratia. Maxima quidem mihi et cuique homini prudenti puto faciendi esse ibi dicere, ubi ii dixerunt medici qui ingenio, doctrina medendique fortuna veteres superarunt, posteros vero, non modo ab imitandi conatu, sed vel ab ipso imitandiimmitandi desiderio prorsus deterrere. Ego vero in huiusmodi locum recens suffectus, qui possum facere, quaeso, ut forti alacrique animo provinciam tantam suscipiam iustamque Triumvirorum sapientissimorum adimpleam expectationem! Atqui decem et octo annos in hac celeberrima Academia non sine auditorum frequentia, medicinam publice tradidi et in privatorum periculis ita hactenus versatus sum, ut meus labor fructum non mediocrem sit consecutus. Id equidem ita esse fateor, sed et illud mihi caste integreque fatendum est, huius loci dignitatem esse tantam, ut intelligam nihil huc afferri oportere, nisi perfectum ingenio, elaboratum industria; utrumque vero ita in me esse, ut quale multis contingit, mihi quoque pene vulgare videar, et omnino
omnino mediocre contigisse. Quid ergo causae fuit, cur caeteros mihi non eximio, non egregio homini, Triumviri prudentissimi, tantum muneris mandandum esse decreverint? Una fuit, una eorum clementia, humanitas una, quae me, nulla habita ratione, imbecillitatis ingenii mei in amplissimum hunc locum suffecit, quale igitur, Dii immortales, quale mihi instituendi est gratiarum actionis genus, ut meus in praestantissimum Triumvirum ordinem gratus animus ita palam fiat ut facile intelligat vitae meae parem tanti beneficii recordationem futurorum? Quod si a me pro gratiarum actione iure quidem optimo exigatur (quod quidem collati in me beneficii finis est unus), ut adolescentes imbuam praeceptis, doctrina, opinionibus illis, unde tutiori via, publico privatoque commodo ad faciendam medicinam perveniant; ita faciam coram Deo, et hominibus spondeo firmiterque promitto, ut quantum homini vigilanti ex medendi usu prope quotidiana in morbis metidandis exercitatio potuit afferreaferre, certe et siquidem etiam studendo consequi possum, iis ostendam potissimum, qui ei quoque rei fructum suo iudicio tribuendi esse censuerunt.
Igitur humani cordis provinciam suscepturus, antequam prae manibus sumo morbos illos, de quibus hoc animo, Superis bene faventibus agendum est, operae praetium duxi naturalem cordi situm, fabricam, vires, officia, causam, a qua movetur, investigare, cum ut tyrones alacrius animum accingantadcingant, ad res tam utiles tamque praeclaras, tum ut cor sanum agnoscentes, idem et infirmum facilius cognoscant.
Nemo certe dubitabit nullam esse corporis partem corde nobiliorem, et nemo poterit negare cor ab Aristotele iure ac merito dictum esse primum vivens et ultimum moriens, atque ab Aristoteles non inepte mentem hominis positam fuisse in sinistro cordis ventriculo. Neque dubium est Aristotelem in eo deceptum esse (a) Libro III De partibus animalium, capitulo 4, et libro IV, capitulo 1. quod docuerit ea solum inter animalia corde instructa esse, quae sanguinem habent. Nam, si polipos excipiamus et zoofitos maximos, certum est ceteris animalibus cordis organon datum esse. Neque aliter fieri poterat, ut vita animalium conservaretur, et sane vel maxima fuit naturae sollicitudo in corde conservando, quia reconditum est intra pectoris cavitatem munitumque osseo costarum vallo, ut tamquam thesaurus in abdito conservaretur, aut tamquam rex in arce residet munitissima, ad vitae imperium exercendum. Videmus animalia aliis membris aut visceribus carere, et tamen vivere, statim vero mori, atque corde carent. Videmus praeterea quarumdam partium vitia et aegritudines non semper ita esse periculosas, ut vita sepe ad plures annos utcumque non producatur; morbos cordis, nisi fuerint levissimi, fore omnes fatalem diem minitari neque diu perferri posse. Sed, ut incipiam dicere de iis, quae proponi explicanda, primo loco investigandus est naturalis situs cordis, qua de re vana fuit virorum celeberrimorum doctrina; iam pridem enim asseruit Aristoteles (b) Libro III, capitulo 4, et libro I Historiarum animalium. in hominis spectare ad leva, et cum Plinio (c) Libro IX, § 625. docuit Aelianus (d) Libro IV De animalibus, capitulo 19.
cor hominis salire ad levam papillam, reliquis animalibus magis in medio esse. Verum medici Dorlacenses vehementer disputarunt, quia inspecto in scrofa cordis situ, pronunciarunt cor situm esse sinisterius; idque adeo firmiter statuerunt ut, referente Thonero (F) In Observationibus medicis, 102. ex aula principis eiceretur is qui dicere audebat cor in medio pectoris positum esse. Anatomici tandem celeberrimi, Columbus (G), De re anatomica, p. 126.Ruischius (H), Adversus anatomistas I, capitulo 6.Winslovius (i), Mem. 1715Expositio anatomica, p. 229, n. 76. re attentius perspecta, statuerunt cor hominis iacere basim in latere dextro, apicem in sinistro, atque toto latera incumbere diaphragmatidiafragmati. Ubi vero medicus tenet naturalem cordis situm, non debet ignorare a corde nonnihil situm mutari, prout mutatur situs corporis, et partium, quae in thorace et in infimo ventre continentur. Vir celeberrimus Albertus Haller, quem in hac mea exercitatione habeo auctorem, egregie illustrat doctrinam quam proposui. Scribit laudatus vir (L), Tomo I Physiologiae, libro IV, sect. 2. dum animal attrahitadtrahit aerem, cor cum septo transverso vehementer moveri deorsum et retrorsum, dum aerem expellit, cor revelli sursum et retrorsum; homini iacenti et supino cor relabi de sterno ad spinam dorsi et incumbere arteriae magnae, ubi autem corpus inclinatur antrorsum, cor ab aorta declinare versus sternum et, ubi homo capit somnum stratus in dextrum latus, cor vergere ad pulmonem et costas eiusdem lateris atque sinistrum pulmonem liberare, contra vero si somnum capiat stratus in sinistrum latus, animadvertit praeterea laudatus Hallerus (M), Journal des savants, 1668, n. 3. cordis mucronem posse
posse sursum repelli a ventriculo turgido sursumque removeri tam ab utero qui gravidus est, quam ab omni alia causa, quae undique ventrem distendat sursumque urgeat diaphragma. Profecto si medius non calet, ea quae dixi cum Hallero facillime potest decipi in diiudicandis nonnullis morbis, quibus obicitur cor. Potuit ex observatione motum cordis apparuisse in dextra pectoris parte, quia cor migraverat in alienam sedem ob morbum, qui destruxerat pulmonem (N). Laney p. 132 et volume X observatione 39 Ephemeridum Naturae Curiosorum. Patuit praeterea medicos fuisse deceptos ab aortae aneurismate, quod micabat eo in loco in quo cor esse credebatur (O). Tom. L et sect. cit. Haec, et alia huiusmodi multa, quae tamquam manifesta silentio praetereo, apertissimeappertissime ostendunt quanti momenti sit bene tenere naturalem cordis situs. Sed quoniam actione partium corporis humani eo melius intelliguntur, quo clarius earum cognoscitur structura, paucis de cordis fabrica dicendum est. Artis parens Hippocrates cor appellavit fortem musculum, et Celsus (2) Libro IV, capitulo 1. doctrinam Hippocratissecutussequutus docuit cor natura musculorum esse. Sed Galenus dubitavit cor pro musculo habendum esse, animadvertens cessare motum musculorum, ubi eorum nervi secantur; cordis motum non cessare, quamquam secentur nervi, qui eidem dati sunt. Senserunt cum Galeno nonnulli ex recentioribus doctissimi, imprimis Hambergerus (M), Physiologia medica, p. 165. qui ut firmiore redderet Galeni dubitationem, animadvertit carnosam cordis substantiam differrediffere a carne aliorum musculorum, et si coquatur melius emolliri. Hanc doctrinam refutarunt recentiores
anatomici confirmaruntque opinionem hyppocraticam, docentes cor non modo esse musculum, sed pro musculo primario habendum esse; constat enim ex fibris carneis, nerveis, tendineis, arteriis venisque. Hic possum interrogari, an directio fibrarum cordis nullam mereatur peculiarem considerationem et non praeter arterias venasque sanguiferas cor habeat vascula limphatica. Respondeo de hisce duobus ab anatomicis doctissimis vehementerveementer disputatum esse, et imprimis de directione fibrarum, circa quam nonnullos decepit anatome bestiarum. Inter hos Vesalius imprimis, qui contendit cordi fibras rectas esse (o), Libro VI, p. 731. deinde Louverus (p), 16, 18 2ab, 3f, 2.Sthejanum (q), Anatomiae libro II, capitulo 33. et alios qui Vesalii errores defenderuntdeffenderunt, donec Stenonius Nicolai filius (r), De musculis et glandulis, p. 22.Vieussenius (s), Neurographia, p. 17.Malpighius (t), In Epistola sub nomine Horatii de Florianis, p. 77.Hallerus (u) Tomo citato, libro IV, sect. 3, p. 350. et celeberrimus Morgagni (x) Adversus anatomicos, V, animadversione 14. demonstrarunt, in corde humano nullas fibras rectas inveniri. Quod pertinet ad vasa cordis limphatica, scire licet non paucos fuisse qui contenderunt cor humanum huiusmodi vasculis carere. At ubi in bestiis inventa sunt, attentius perquiri ceperunt a viris clarissimis, et tandem detecta fuere a Nuchio (y) Epistola de nov. invent., p. 143. et a Rudbechio (z), De sero eiusque vasis. quin nuperrime demonstrata fuerunt a claro viro Koawio (1), N. 629, 631, 632. qui vascula humani cordis limphatica ita aere replevit, ut apparuerint manifestissime. Et quamquam non omnes nuperi anatomici, adhuc potuerint videre huiusmodi vascula, tamen asserunt, minime neganda esse. Nam inquit Hallerus (2), Tomo citato, libro IV, sect. 3, p. 385. probabile valde esse cor humanum vasculis limphaticis instructum esse. Non me latet posse aliquem dicere: quid interest medico scire
scire num cor humanum habeat an careat vasculis limphaticis? Ad quaerentibus respondendum esse hanc doctrinam vel maxime necessariam esse, ut vere intelligatur et explicetur causam quorundam morborum et cor et pericardium torquentur. Neque inutile est bene tenere capacitatem ventriculos cordis et etiam differentiam quae est inter utrumque ventriculum. Memoriae prodidit Hippocrates (3) De corde. dextrum cordis ventriculum sinistro maiorem esse. Sed contra Hippocratem senserunt nonnulli viri docti, imprimis Louverus (4), Loco citato, p. 34-35. qui non dubitavit statuere capacitatem utriusque ventriculi aequalem esse. Neque dissimulandum est eamdem defendissedeffendisse opinionem celeberrimus Boeraavium (5), In Praelectionibus, n. 185. qui cordis ventriculos iudicavit equales. Confirmarunt hipocraticam opinionem experimentis aliis recentiores praeclarissimi, Adrianus Helveticus (7) In Memories de l'academie royale 1718. aquam immisit in utrumque cordis ventriculuum observavitque a sinistro capi dragmas aquae quindecim cum dimidia, a dextro sexdecim cum dimidia. Lieberchunius vero (8) Apud Hambergerum in Physiologia, p. 708. docuit ventriculum dextrum triplo maiorem esse, et laudatus Hallerus (9) Tomo citato, libro IV, sect. 3, p. 328. animadvertit in fetu non magnum esse discrimen inter capacitatem ventriculorum cordis, in homine adulto esse insigne. Observavit enim dextrum cordis thalamum recepisse dragmas aquae viginti quatuor, sinistrum parum super octo, sed quemadmodum certum est, sinistrum ventriculum dextro minore esse, ita verissimam esse puto doctrinam laudati Halleri scribentis (a) Loco citato. difficile esse utrumque cordis
cordis ventriculum ita replere, ut nihil ponderis accedat nihilque deficit. At sinister ventriculus, non solum dextro minor, sed etiam robustior est, et profecto hanc postulabat structuram usus ventriculi sinistri, qui movere debet totum sanguinis molem, sanguinem impellit non solum in aortam, sed in omnes universi corporis arterias. Nam ope microscopiorum observatum est (4) Loco citato, p. 427. Haller cur minimis ranarum arteriolis celerius moveri globulos sanguinis in omni cordis contractiones, et observavit vir doctissimus Senac (b) P. 338. sanguinem impetu e vase erumpere, ubi cor contrahitur, leniter elabi, ubi relaxatur. Verum sinister ventriculus, non solum per arterias movet sanguinem, sed etiam per venas, tam maiores quam minimas, et quamquam id negaverit praeter caeteros clarissimus Weytbrecht (c), Tomo VII Commentariorum Academiae Petropolitanae, p. 320. tamen videtur non satis recte sensisse. Halesius enim (h), Haemesst., p. 69.Valeus (10) Epistola prima, p. 761. et alii probarunt et in arteriis et in venis sanguinem a vi cordis agitari. Ex his scire ac merito colligitur cor fore unicam esse causam motus sanguinis et cordis ventriculos debuisse creari diversae capacitatis diversaque vi muniri, quia sinister ventriculus debet conservare motum sanguinis in omnibus arteriis venisque, dexter debet sanguinem impellere tantummodo in arteriam pulmonalem et in venam eiusdem nominis; patet enim ex legibus circuitus sanguinis, sanguinem quem vehit utraque vena cava, accipi a dextra cordis auricula impelli in ventriculum dextrum, ab eodem proici in arteriam venamque pulmonalem; tum demum ferri ad auriculam sinistram, ex
ex eadem in sinistrum ventriculum, et tandem ab eodem impelli in arteriam magnam atque in omnes universi corporis arterias. Sed quo magis certa ea sunt, quae modo indicavi, eo minus multis persuasum est, totam sanguinis molem ab uno corde moveri. Habuerunt hanc opinionem nonnulli clari viri, KeiliusKheillius (o), De vi cordis tentamen III, p. 716.Robertus Vechyt (h) Vide Hallerum tomo citato, libro IV, sect. 4, p. 432. aliique, qui ut probent sanguinem non unice moveri a corde, in medium afferunt observationes traditas a viris celeberrimis Winslovio (t), Mémoires de l'Académie des sciences, 1740.VanswietenusWansuieteno (r), Tomo I, p. 260.Valisnerio (n), Opera, tomo II, p. 302. qui fetus viderunt vegetantes sine corde et homines vitam utcumque producentes, quamquam aut sine corde nati essent, aut morbi eorum cor destruxissent. His positis docuerunt sanguinem non unice a corde moveri, sed etiam ab aliis causis, quorum alii aliis proposuerunt. Nonnulli enim affirmarent sanguinem impelli quidem a corde in arteriis, sed ab eorumdem contractione proici in venis. Alii docuerunt vires cordis adiuvari a vi vaporum quam vocant attractoriam, immo vir illustris Bertier (l) Physique des corps animés, libro V, p. 197 et seq. putavit causam motus sanguinis petendam esse ab aere intra vasa sanguifera recepto et in iisdem a calore dilatato. Enim vero nullam ex hisce hyothesibus videtur admittendam, quia unaquaeque nititur principiis quae minus firma sunt. Nam, etsi visi sint fetus vegetantes sine corde, non inde tamen sequitur sanguinem a corde non moveri, credendum non merito est, cum saepe laudato Hallero (6) Tomo l, sect. c, p. 408. huiusmodi fetus vixisse donec eorum fluida aliquam acceperunt a
a matre lentam impulsionem et homines, quorum cor a morbis destructum inventum est, vitam, sed miseram frui potuisse, donec superstes cordis pars vel sane cordis auriculae potuerint sanguinem impellere. Hinc potest facile intelligi, ex relatis observationibus colligi non posse sanguinem potissimum a corde non moveri. Quod pertinet ad arteriam contractionem fatendum est, ab eadem adiuvari motum sanguinis, qui prius a corde motum est, sed minime concedi potest a sola arteriarum contractione in motum agi. Donec enim sanguis a corde impellitur in arterias, eorum fibra musculorum in arcus longiores distenduntur, ubi vero cor sanguinem non proicit in arterias, dictae fibrae abbreviantur arctant diametrum arteriarum, a quibus apparet idcirco sanguinem impelli qui prius a corde in arterias impulsus est. Observavit Boeraavius (o) Praxis medicinae, tomo I, p. 211 et 212. a salibus volatilibus immissis in venas animalis sincoptici, nullum in animali motum nasci; et tunc animal tantummodo in vitam rediisse, cum eius cor irritatum fuit. Non est igitur dubitandum, ab arteriarum contractione adiuvari quidem motum sanguinis, sed eius causam primariamprimarum esse cor. Non minus manifeste apparet vim vasorum attrahentem non esse causam motus sanguinis. Asserit Hallerus (l) Libro et sectione citatis, p. 442. vascula capillaria, quae plena sunt, trahere non posse. Deinde, cum arteriae venis crassiores sint et plus habeant solidae materiae, debent maiori vi attrahere sanguinem a venulis capillaribus, idemque debere fieri etiam a minimis venis, quae cum pariter
pariter habeant plus solidae materiae quam venae maiores, sanguinem ad se trahent vi maiori ea qua attrahitur a venis maioribus. Cum ergo vis attrahens vasorum minimorum colligat sanguinem in maximis arteriis venisque, manifestum est a vi vasorum attrahente potius motum sanguinis impediri quam promoveri, neque pluribus dicendum est contra clarissimum Bertierum; satis est animadvertendum, animal quod sincope laboret, in canalibus aerem habere, in sententia Bertieri ipsius, et nihilo tamen minus sanguinis non moveri et corpus universum frigidum fieri. Unde haec ex eo nimirum quod non movetur sanguis ab aere in canalibus suppositosuposito a Bertiero, sed a corde, quod statimque incipit moveri, animal sincopatum vitam recuperat sensimque calidum evadit. Hisce igitur praevisis, puto statuendum esse cum Hallero (a) Libro et sectione citatis, p. 446. sanguinem universum moveri potissime a corde, non sine aliquo a subsidentibus arteriis alterno adiumento. Sed quoniam potest dubitari, quomodo parva cordis machina totam sanguinis molem movere potest, nonnulla etiam de cordis viribus dicenda sunt. Cordis enim vires alii pene dixerim instructas, alii plus iusto minores fecerunt, inter vindices primae opinionis fuit etiam clarissimus Borellus (p), Libro II De motibus animalium, prop. 71, 72, 73. qui, ut ostenderet ingentem cordis vim, asseruit vires musculorum comparatas esse in eadem ratione, in qua sunt pondera ipsorum. At huiusmodi principium minus probandum est, quia nemo dubitabit pondus musculorum diversum esse, quo diversa adipis vasorumque magnitudine et
verum quid pluribus opus est, ubi patet, sectis animalibus cordis nervis, cor celerius micavisse atque, truncato capite, motum cordis adhuc superfuisse. Videbitis huiusmodi experimenta apud viros celeberrimos, Borellum (1), Libro II, propositione 12.Redus (2), Degl'insetti.BoyleumBoileum (3), De utilitate philosophiae experimentalisexpress., p. 110.Albinum (4), Albinus.WepherumVepherum (5o), De cicuta aquatica et in decade secunda Ephemeridumefemeridum Naturae Curiosorum (h). Ergo intelligitisintelligite causam motus cordis neque a cerebello neque a cerebro unice petendum esse, quia cor movetur etiam ubi ex mortuis animalibus exemptum est. Habent observationes, quae id probant, multi clari viri, praecipue Muraltus (oq), Vademecum anatomicum, 8, 449.Drelincurtius (h6), Canicidium queri.Lysterus (q7), De humoribus, p. 80.Levenoechius (I), Suplem., p. 80. a quibus multa in mortuis animalibus facta sunt experimenta, per quae didiscerunt cor ex mortuis animalibus exemptum natura conici in motum atque stimulo irritatur. Si igitur causa motus cordis non unica est a nervis, iure ac merito sentiendum est cum iis qui docent veram causam motu cordis ponendam esse in eius irritabilitate, non modo quia cor est musculus, sed quia ceteris musculis est irritabilius; neque opus est pluribus demonstrare magnam cordis irritabilitatem, quia nostris hisce temporibus satis manifeste demonstrata est. Statuere itaque oportet cordis irritationem ab apellente sanguine factam, habendam esse pro causa primaria motus cordis. Animadvertit Hallerus (h8) Libro et sectione citatis, p. 489. cor in motum agi, ubi nervi cordis sentientes, qui intime eius tunicae vicini sunt, a transeunte sanguine irritatur; animadvertit praeterea cordis auriculas ipso corde esse irritabiliores, tum quia tenuissime sunt, tum praecipue quia eorum
eorum nervos fore nudos, eo minus sanguis tangit. Haec singula certa satis sunt, quia confirmantur experimentis, quae fecerunt viri clarissimi, Harveius (7), In Exercitatione 3, p. 272, et Exercitatione prima, p. 99.Bartolinus (8), Anatomia III, renov., p. 379.Bergerus (10). De natura humana , p. 62, 63, 308. Enimvero si ligetur arteria pulmonalis, statis cessat motus auriculae sinistrae, sin vero ligentur omnes venae, quae ferunt sanguinem ad cor, statim quiescit. Quid ita? Nimirum quia, ubi cor caret sanguinis apulsu, caret eo stimulo, a quo eiusdem irritabilitas excitatur. Et sane videmus, e venae sectione sisti haemoragiam a viribus procedentem, frangi corporis vires et animal mori a magna sanguinis effusione. Si ergo imminuta sanguinis quantitate, statim languent cordis vires, si sanguine in corde aucto, eius vires augentur, haud dubium est, causam motus cordis esse sanguinem, qui excitat cordis irritabilitatem, quamquam minime negandum est, nervos, qui cordi dati sunt, plurimum conferre, ut cor fortius ac celerius moventur. Haec cum ita sint, statuo cum laudato Hallero (3) Loco citato, sectione 5, p. 493. causam quae cor in motum agit omnino esse sanguinem venosum, quia potuit manifeste hac causa enata cor moveri, subtracta quiescere, imminuta motum cordis languere, aucta, intendi, hisce omnibus praevisis de naturali situ cordis, eius fabrica, viribus, et de causa a qua movetur, facilius intelligetis doctrinam morborum quibus cor afficitur et quosquibus, superis adiuvantibus, hoc anno explicabo.