De Musei usu, et utilitate. Antonius VallisneriusPubl. Naturalis Historiae Professor.
Quod in Anglia, Germania, Gallia et Italia praesertim florentissimae academiaeaccademie naturalis historiae studium augendae excultum esse voluerunt, idem mihi praesertissime videntur sapientissimi rei litterariae Moderatores, cum incredibili erga me liberalitate beneficientissimoque animo Senatus consulti decreto, rerum naturalium copiam ad docendum aptissimam ex patriis privatisque aedibus in locum hunc amplissimum collocari iussissent meoque intuitu precibusque annis superioribus publicis impensis locupletatam voluissent, ne in eadem hac disciplina pertractanda, quemadmodum neque in quavis alia, Gymnasium Patavinum alteri secundum posset reputari. Itaque hodierna luce, quae omnia videtis, tum ad ornamentum loci, tum ad provinciam hanc excolendam, etsi non in publicum conspectus prodeant, sed ex completa absolutaque distributione novam veluti lucem acquirant, primum omnium proposui annum litterarium auspicari a musei utilitate in historia naturali edicenda et promovenda, a quo certe maxima in tota historia naturae comparanda adiumenta procedunt. Verum ne quis vestrum ignoret in quo consistit primae scholae argumentum et ordo, initium
sumendum est a naturalis historiae partitione a qua fluit utilitas omnis et usus musaei, tum quod attinet ad nominum originem, ostensionem corporum eorumque descriptionem, tum quod ad ipsorum distributionem progressionemque naturae. Unde vos ipsi per vos intelligetis, corpora naturalia, quae in hoc ornatissimo loco asservantur, philosophiae practicae epitomen quodammodo esse. Quod dum nitor praestare, adeste vos obsecro humaniter ac benevole.
Ad primum quidem naturalis historia aut sumitur generali significatione tamquam scientia naturae, tumque nihil aliud ea est nisi rerum creatarum series quae in unum systemasistema corpora genita ita coordinavit, ut neque materia ipsa coalescere potuisset si nulla vi contineretur, aut accipitur singillatimsigillatim tamquam individuorum et phaenomenorum historia quae singularium partium genesim, contextum, ordinem mutationum, globi nostri vicissitudines atque affectiones perlustrat, perlustrata autem historica methodo subicit oculis philosophantium. Si primo sensu sumatur, ea pertinet ad physicam generalem, quae cum natura ipsa terminatur, quaeque in legibus et in ordine rerum omnium constituta uniformitate naturae demonstrat formatque unum atque unicum veritatis systemasistema. Si vero altero modo intelligatur, tunc vero respicit artem et historiamhystoriam triplicis naturae regni, ratione habita ad ipsorum corporum ortum, vires, formam externam, situm, nexum et partium proportionem; sed, ratione habita ad musei
usum, in quo versari debet hodierna schola, videtur potius consistere in ipsis nominibus recte appositis, in ostensioneostentione ac descriptione individuorum, a quibus graditur ad singulares propriasque affectiones individuorum, mox ad communes investigandas. Haec porroautem si respiciamus iuxta obiectum naturalis historiae et usum musei construunt utramque historiam naturae, inductivam scilicet et practicam, ea lege manente, ut magis universales et abstractae notiones supponant ideas verborum primas liquido certas ac datas, neque umquam praecedere possint; siquidem originem verba ducunt ab ideis simplicibus ipsaeque ideae ita alliganturintelligantur verbis, ut nihil aliud sint ista quam totidem signa idearum prorsus necessaria mutuis hominum sermonibus instituendis. Quocirca, ne verba careant veritate sua, oportet ideas esse conformes iis naturae protypis, quorum imagines excitare debent in nostris animis ne ideae primae, proprietates primae et essentia individuorum in solo nomine reposita sit. Quod si solus nominum usus tanti est in naturae pervestigatione, quid vero censendum erit de nominibus, quibus notantur haec quotquot sunt genera et species, quae individuis constant, in classes digestae? Illud enim quod in scholiis traditur de genere et specie, nihil aliud sibi postremo vult quam ut homines comparando sibi ideas abstractas rerum easque infigendo menti ope nominum, quae iis assignant, idoneis proinde fiant instituendis ratiocinantibus circa res ipsas,
veluti si per cancellos dispositae fuerint, ut nimirum cogitata sua commodius patefaciant progredianturque celerius in cognitione rerum, sine quibus parum lenteque procederent. At quae commoda exinde non profluunt? Quae turbae non suborirentur, si tam immani numero individua collocata non fuissent, veluti sub totidem signa, porro ut referuntur ad istam magis quam illam abstractam ideam quam scholae significant voce generis et speciei? Sed constituendum, si de museo sermo sit. Innumera corpora natura gignit quae multimode conveniunt inter se signanturque characteribus prope similibus. Hinc naturae studiosis causamcaussam nacti sunt, cur species corporum, quae conveniunt in multis, revocarent ad series suas donarentque nominibus iis quae iam indiderant totae seriei. Hoc autem cum est, sequi adamussim naturae progressionem, sequi tuerique ordinem idearum nostrarum, tum maxime frugifera res est atque adeo pernecessaria aliis atque aliis acquirendis ideis comparandisque notionibus, ut inde per characteres proprios et formam externam ad species et genera summa progrediamur. Id autem assequimur in praxi si a nomine transeamus in ostensione ad examen individuorum, in quibus notae characteristicae et essentiales ab accidentalibus primumin primis sunt distinguendae. In animalibus et vegetabilibus praeter ortum iuxta speciem suam spectatur extima figura, numerus, situs, nexus et proportio partium, quam diffinitam servant corpora a semine orta. Quae cum differant inter se alia ab aliis
regulari constantique lege, ut canis, passer, perca, musca, tulipa, tilia, ita per differentiam et similitudinem, quae satis patet in canem perca, musca et cetera, eligendus est insignior character ad designandam illorum speciem. Porro sicuti similitudo multorum canum, percarum, muscarum speciem constituit, ita aliae notae in animalibus sumendae sunt a dentium numero, a pedibus, a pinnis, a rostro. In vegetabilibus autem plures methodi recensentur, ut videre est in Philosophia et Critica botanica celeberrimi Caroli Linneaei, sed prae caeteris illae notae occurrunt observandae quae vel a fructu, vel flore, vel a fructificatione petuntur. Hinc regula universalis formari potest quae in corporibus organicis utique locum habet. Si enim partes corporis singulae vel in se considerentur, vel cum aliis comparentur in certa quadam proportione, numero, ordine rerum coexistentium et situ, tum proprietates illae et notae indicatae spectari possunt tamquam constantes certique characteres ad corporum differentiam constituendam definiendamquedeffiniendamque. Quod de fossilibus praesertim terreis et lapideis per externam superficiem sensibus obviam, eadem methodo constitui non poterit. Nam cum plurimorum fossilium forma simili modo terminata non sit, hinc est ut eorum naturam, indolem et essentiam ex mixtione partium similium vel dissimilium tantum cognoscamus unde incredibilis forte corporum naturalium externa varietas hanc divisionis methodum mancam reddit.
Quapropter rerum naturalium cultores per artem chymicam et experimentalem inde progressi sunt ad specificas affectiones et vires necnon compositionem materiae propius determinandam, ut perspectis terrarum viribus et characteribus, lapides inde et marmora a terris suborta iisdem characteribus distincta inquirerent similique methodo caetera fossilia in classes et species disponerent. Hic duae aliae regulae occurrunt adiungendae, quae ex dictis veluti necessaria constitutione fluunt, altera ut per experimenta visis characteribus eosdem characteres coniiciamus in aliis fossilibus, quae iis adsimilentur quam proxime, altera ut corpus fossile in ostensione positum ab ortu usque ad interitum describatur conferaturque cum aliis quae eumdem ortum, situm, figuram, partium nexus et conformationem habeant. Quibus omnibus si addatur partium similium regularis textura veluti in salibus, in gemmis et aliis innumeris, hinc fortasse coniicitur principium illud a natura constitutum, omnia quaecumque existunt, fossilia ex certis partium internis conflari texturis certisque figuris secundum extima terminari. Hinc si speciebus certos existendi modos in tota natura praefiniri intelligimus, quid clarius quam elementa singularum specierum et individuorum manere rata atque firma, unum certumque rerum omnium et constans esse principium? Ecce iam via quodammodo explanata per ostensionem tantum et descriptionem, ut gradatim utramque partem naturalis historiae coniungamus, ut datum sit
inde humano intellectui artis ope causamcaussam aliquam investigare quae conveniat cum observationibus et experimentis recte institutis. Quae sane adiuncta lumen augent non exiguum, ut probabili aliqua ratione perspecta ordinaria et regulari rerum genesi, transeamus ad monstruosas et irregulares generationes quae statutas suas leges habent et nonnullis veluti limitibus intercluduntur. Quid porro dicam de mutationibus et phaenomenis quibus subiacent omnia et singula genita, si ludibria, ut aiunt, naturae cum mirabilibus artis conferamus in quibus discernendis, ne error errores gignat, ars ipsa non parum tribuit? Collatis namque exempli gratia dendritis cum saxis, in quibus folia impressa et in pulverem redacta iacent, plane dignoscitur per hanc comparationem lusus et fortuna a lege naturae certa, indeque deducitur eamdem non esse causamcaussam et originem utriusque phaenomeni quod a lege naturae numquam aberrat neque umquam ab ordine generationis deflectit. Neque aliter se habere rem posse ipsa observatio nos docet. Sanctum enim id semper manet, ut quod uniformiter generatur ab erroribus naturae distinctum sit, cumque per observationes rerum naturalium iam constet, nihil nasci fortuito, profecto in ostensione ac descriptione bovis cerebri, ut olim credebatur, lapidefacti, ab eius extima superficie spectari potest texturam partium diversam esse ab illa, quae spectatur in venis cerebris a natura conformatis. Cum autem
differentiam hancparens meus inspexisset, statim coniecit illam concretiorem osseam cerebriformem in classe ludorum naturae reponendam esse, tum vero per artem concretiorem eamdem tentarit vi ignis et acriorum liquorum, ideoque contra VernejiumacademicumaccademicumParisiensem comperuit, experimenta probe congruere cum visis vimque addere sensuum observationibus; qui labor alter nihil aliud est quam profundior quaedam et accuratior sensuum exploratio, cumquum prima illa semper anteire debet, quaeque fit experiendi arte perfectior, ex quo velim adolescentes intelligant, quantum intersit coniungere partem practicam cum scientia et arte, ut rite et recte ordo generationis et phaenomenorum causacaussa perspiciatur. Hinc parens meus pro causacaussa huiusce concretionis colligere potuit in bobus semper praesto esse succum quemdam quo alantur ingentia illa ossa, quae circum sepiunt cerebri massam, hunc autem sucum aliquando prae copia exundare atque inde fieri ut solitas deserens vias sese intrudat in bovis calvariam, quam indesinenter adventando paulatim obturet totamque calvariam omni ex parte permeat, unde succus ille osseus magis magique obdurescit, atque ex illa alimonia et figura scriptum fuit olimvidetur cerebrum ipsum alienam sumpsisse naturam. Nunc autem, ut breviter attingam alia, non praeteribo voluptatem prope incredibilem cum utilitate ac veritate coniunctam qua perfundimur quoties duo aut plura animalia vel partes eorumdem conferimus inter se, modo innocentium animantium cum nocentibus et lethiferis, modo diversimode
coloratorum, levitatem interdum quorumdam cum aliorum feritate pluresque causas habitum tam dissimilium; aliquando etiam animantia eiusdem quidem speciei, non tamen utentia communi caelo? Quis ubi viderit piscem remoram non stupeat continuo atque adeo derideat quorumdam auctorum credulitatem qui huic pisciculo vim sistendarum navium in medio mari tribuebant? Quot vulgi errores non dissipantur sola corporum in museo prostantium inspectione? Nam exempli gratia admotis oculis manibusque, fateri necesse est neutiquam ex operibus naturae esse tam decantatum basiliscum, sed figmentum quoddam arte elaboratum; sic linguas serpentum Melitensium habitas a multis pro lapidefactis, esse ipsissimos dentes carcareae canis, ut exemplar extat in museo; sic serpentes lapideos effingi a deceptoribus ex tubulo quodam, qui nihil est aliud quam nidus cuiusdam vermis marini. Item manucodiatas sive, ut nonnulli appellant, aves paradisi suos utique habere pedes eosque satis conspicuos contra quorumdam scriptorum sententiam. Emergere praeterea ex singulis naturae regnis portenta quaedam aut lusus in quibus animadvertere est per oculos ipsos, ipsam monstrorum formationem suis statis legibus terminari, quo principio eliminantur fabellae innumerae, quae in nostram ditionem ex vulgi levitate irrepserunt. Sic ossa illa, quae a nonnullis
auctoribus tribuuntur gigantibus, pertinere ad animantia quaedam magnae molis, aut terrestria, aut marina. Sed quid ego diutius immorer in earum rerum enumeratione a quibus nullus pene exitus mihi sperandus est, cum caeteroquin verser in tam uberi campo rationum earumque potiorum iis quae hactenus allatae sunt? Nam quid dicam de musei ordine ac relatione, quam servant inter se naturalia corpora suis locis disposita, ordine nimirum ac relatione, qua productiones sua colligavit ipsa natura? Profecto quid esse potest conducibilius ad cognoscendam naturam quam uno tempore unoque loco intueri praecipuas corporum naturalium classes, videre quo ordine eas natura connectat, ut species respondeat speciei, individua ipsis individuis? Enim vero haec distributio, etsi a natura non immediate proveniat, sed ab humani dumtaxat spiritus ideis per solam rationem coniunctis efformetur, utilis tamen est ad id cognoscendum quod caeteroquin a natura nobis oblatum confuse quodammodo videretur, eoque magis quod aliquando contingere potest, ut methodo ista nonnullas rerum causascaussas possimus cognoscere nonnullosque effectus probabili aliqua praevidere ratione, qui sine huiusmodi adminiculo in obscuris naturae latebris non secus atque alia innumera omni tempore delituissent. Ex hac igitur graduali corporum progressione exorta est distributio omnis, de qua mox dicam. Nam huius catenae
ope licet videre analogicos naturae progressus, et quid cuique corpori sit proximus, quid magis distet, ut inde institutis comparationibus facile appareat, in quibus quaeque conveniant, in quibus discrepent, unde etiam peculiares corporum naturalium originesorigenes et causaecaussae melius eruuntur. Itaque cum initium sumpserim a terris, locorum primum omnium ad examen revocari, inde secundum proprios characteres, quibus inter se specifice distinguuntur, terras calcarias sive alcalinas, tum gypseas, mox figulinas tandem vitrescentes distribui. Et quoniam lapides omnes iisdem characteribus constant et in ratione sunt earumdem proprietatum et mutationum, ita cunctos lapides et marmora iuxta notas suas in ordinem digessi; ex his saxa sunt alia simplici mixtione concreta, alia prius fusa et inde coagmentata veluti lapides montium ignivomorum, marmora Veronensia et aliarum regionum, in quibus contenta iacent corpora quaedam extranea. Haec autem classem peculiarem constituunt distinctam ab iis in propris lapidicinis crescentibus, ut infra dicemus. Rursus gradus feci ad illa quae fiunt continuo per speciem quamdam crystallisationis, et sunt sales, tophi, selenites, stalactites, porri aquei, lapis specularis, crystallus montana, balasius, granatus, rubinus, adamas, etsi quae alia sunt figuris geometricis praedita. Huic seriei adhaerent
in pluteo peculiari pyrites, vulgo marcheritae, quarum aliae sunt cubicae, aliae elypticae, aliae quadratae, aliae ad unguem sphaericae, ita ut species quaevis numquam praeferat peculiarem et propriam formam. His proxime accedunt mineralia et metalla omnia iuxta methodum et divisionem doctissimorum virorum, Valerii et equitis Linnaei, qui seriem hanc novis additis experimentis illustrantur. Neque tamen hic sistuntur fossilium phaenomenorum classes, quae satis diffinitae non fuerunt, ut supra indicavi, unde ortae sunt dubitationes ex cuiusque naturalis philosophiae principiis et hypothesibus. Ex hac enim varietate factum est, ut nonnulli rerum naturalium scriptores saniem corporum ulterius extenderunt, ita ut regnum aqueum et igneum adderent. Quod autem spectat ad hanc peculiarem classem phaenomenorum, iis subnectere visum est immensam seriem eorum fossilium quae ad theoriam telluris et montium originem manu veluti ducunt. In his sunt ea omnia, quae vulgus ignarum "diluviana" vocat, non modo quod ista vindicant sibi quodammodo peculiarem mundum copulanturque cum terris, cum marmoribus, mineralibus, plantis tum terrestribus, tum marinis, crostaceis, vermibus, piscibus aliisque animalibus, gerendo figuras et typos singulorum, verum etiam quia a celeberrimo Buffonio aliisque constitutum est, ea quae nunc observamus fossilia habuisse veluti modulum et typum a conchyliis praesertim prius in mari existentibus.
Quod inter caetera confirmant observationes Reamurii, qui Pauli Bocconi vestigiis insistens, in peculiari exercitatione quae legitur in memoriis AcademiaeAccademie Parisiensis, asseruit turcoides nihil esse nihil esse in prima sua origine nisi animantium ossa lapidefacta. Sed quot exempla non prostant in museo? Quae omnia quidem clare et perspicue demonstrant reproductiones plurimorum marmorum aliorumque fossilium esse compagem et frustula corporum marinorum. Nunc autem si spectetur coagmentationis modus, textura partium et dispositio in tophis marinis, in concretionibus aqueis, in speluncarum stalactitis, neque item negari poterit similes recentesque reproductiones respondere lythophytis, ita ut anulum catenae praebeant iis concretionibus quae fiunt ex aquis guttatim labentibus in cavernis, aut ex aquis iis quae scatent ramentis petrosis ac salinis, iisque excurrendo, obstantia corpora imbuunt atque pervadunt. His suo ordine dispositis transitus feci ad isides reticulatas, corallinascorralinas, ramosas, madreporas, tubiporas, cerebrites, fungites, coralliacorralia, quae elegantiori et magis regulari figura praedita sunt, in quibus digerendis omissa polyporum sententia, de qua in exercitationibus suo loco dicam, ad Ferdinandi Marsillii methodum et doctrinam clarissimi viri Tupey disposui. Hic velim lectissimi adolescentes animadvertant progressionem hanc varietatum et specierum non satis circumscriptam esse in limitibus. Urticae enim marinae et alia similia zoophyta secundum
recentissimas observationes transitum ex animalibus et vegetabilibus dubium faciunt, et musci, lichenas, lytophita et cristalli progressum ex vegetabilibus ad mineralia satis perspectum non reddunt. Magnus enim mundi nexus est et catena rerum omnium, quam philosophi veteres innuerunt et parens meus in peculiari exercitatione per inductionem anulis pluribus ampliavit; tantam lucem attulit historiae naturali amplificandae, ut quidquid post eius obitum anulorum per novas observationes innotuit felicitate nostrorum temporum ad speciem illud philosophicum ab eo exhibitum et exercitatum referri videatur. Ego autem parentis mei optimi et amantissimi exemplum sequi malui, ut vagas et forte arbitrarias divisiones evitarem. Illud nihilominus ex illa progressione deducitur, quod in museis per solam praxim non evincitur, corpora quae orta fuerunt, quaeque oriuntur, in suo quoque genere perfecta extitisse in hac admirabili serie et ordine quo conservantur mutanturque omnia. Nam si ea quae videntur viliora et magis inertia naturae corpora intueamur, confiteri cogitamur, quod etiamsi primo videantur inertia nullumque habentia vinculum cum caeteris, necessaria tamen sunt ad functiones eorum quae prae caeteris suspicimus et ad perficiendum symmetriamsimetriam et catenam illam quam omnia simul constanter servant. Sed redeamus in viam et musei nostri distributionem persequamur. Praeterea, quae hactenus recensuimus, modo proximae veniunt in museo plantae terrestres et aquaticae, tum flores, fructus, radices,
folia, ligna semina exotica, fungi Melitenses, agarici et partes plantarum lusu quodam naturae a succo vitiato fabraefactae. His accedunt zoophita, crostacea, testacea et omnia conchyliorum genera, quorum divisionem descriptionemque a Rumphio et Gualterio ita sumpsi, ut methodum etiam tournefortiana a Gualterio editam aliquando sequi satius existimaverim. Praeterea proxime sequuntur insecta, reptilia terrae et aquarum, quorum sua peculiaria genera non desunt lacubus, non fluminibus, non fontibus non ipsi mari. De his rursus quaedam itidem sunt, quae in terra et in aquis promiscue degunt, amphibia appellata, quibus adiungi posse puto genus aliud de quo nullam mentionem fecit parens meus in sua rerum naturalium catena, quodque tamen necessarium est continuandae seriei. Lacertam alatam intelligo in museo existentem qua terram eque ac aerem habitat, ex qua fortasse veteres suas de dracone volante fabulas concinnarunt. Sed quoniam inter insecta ex una parte, ex aliena inter aves et quadrupedes usque ad hominem interiacent pisces, idcirco hos reposui prope insecta, nisi quod praemisi gradum intermedium, crocodilos nimirum, testudines, armadillos, qui vicem gerunt amphibiorum in illa sede. Piscibus subnectuntur aves, quae in aquosis vivunt, his vero quae in aridis, donec deveniatur ad avem paradisi, quae aera ut plurimum pro dome habet. Igitur aves affinitatem servant ex
una parte cum insectis, ex altera cum piscibus aligeris maris, ex altera etiam cum quadrupedibus. Nam struthio appellatur potius bestia quam avis, et vespertilio dici solet avis non avis. Ex quibus summatim expositis sequitur quadrupedes respondere cuilibet ex reliquis generibus, quibus proxime veniunt simiae, at ex iis non pervenitur statim ad hominem, sedulia atque alia intermedia iacent. Primum enim laus est humanae sapientiae, ut inquit Aristoteles, valde similia posse distinguere. Quid in hanc rem reppereritrepereritTysoAcademiaeAccademie Londinensis sodalis, videre est in actis Lipsiensibus anni 1700. Cum enim externarum aeque ac internarum partium pygmaeipigmei structuram curiose inspexisset, et cum hominibus comparasset, depraehendit hoc animal convenire cum homine, 8 supra 40, praecipuis partium conformationibus, cum simia vero 34 tantum, ideoque pygmaeumpigmeum MS accedere magis ad habitum humani corporis quam ad brutorum, ac proinde illi competere mediam aliquam sedem simias inter se et homines, ne scilicet quidquam desideretur in hac admirabili compage atque ordine rerum, dum deveniatur tandem ad ipsum hominem, de quo Linnaeus in suo SystemateSistemate naturae ait tantum Homo, nosce te ipsum. Quae omnia de progressu et ordine deque tanta rerum inter se cognatione hactenus percursa declarant quantae utilitates ex museo deriventur in partem physicam et inductivam, ut docente Verulamio, quorumdam axiomatum, quae in scholis adhuc vigent, corrigatur iniquitas. Verum non hic
consistunt universales Musei usus. Nam res ipsae iuxta naturae distributionem ob oculos positae menti insuper repraesentant sensibiliorem ideam quorumdam pronunciatorum, quae loco axiomatum sunt naturalibus historicis. Sic effatum illud de processu ab infimis et parvulis individuis ad maiora et maxima sub eadem specie constituta. Quanto manifestius id elucescit, si oculis ipsis contemplemur quam immane inter se distent, exempli gratia, lacertae familiares ab Indicis, Indicae a Calcidicis, Calcidicae a crocodilis minoribus, minores vero isti a maioribus et maximi? Quoties vero auctores nostri non secus ac mathematici suis figuris per rerum cognoscendarum icones opitulantur mentibus addiscentium? Quoties res, quae sola enunciatione aut obscure manarent aut vix credibiles, admotae oculis apertae fierent et certissime. Hic accedunt adiumenta alia, quae aut hactenus non animadversa aut, si animadversa, vix inchoata nondum alta et aucta fuere. Nam quid aliud Museum sit quam index nominum ac descriptionum corporum naturalium? Quanto igitur facilius musei ope concinnari potest tam necessarium tamque desideratum naturae lexicon? Quis enim ignorat artem quamlibet suis peculiaribus usibus ita refertam esse, ut haec omnia contineri non possint in generalibus indicibus dictionum? Itaque accurata descriptio apposita singulis corporibus comprendere possit praxim universam, si a nomine initium capiens progrederetur ad enumerationem
extimarum affectionum. Rursus eadem descriptio ulterius provehere posset opus suum, procedendo ad usus eius philosophiae, quam experimentalem apellant, quaeque ibi incipit ubi illa desinit, et praecipue locum habet in descriptione affectionum intimorum in singulis artibus intimorum, in physicis, medicis, oeconomicis usibus, verbo in historia phaenomenorum cuiuslibet generis admodum necessaria solidae ac verae philosophiae. Ultimo loco omittens alios usus minoris ponderis, dicam tantum de eo quod spectat ad rerum naturalium studium augendum promovendumque. Vel enim contingit, ut tam in fundo maris quam in planitierum et montium stratis effodiantur corpora lapidefacta, quae olim fuerunt vera ac genuina viventia, quae ibi ex alluvie aliqua adhaeserunt ac deinde multimode ac variis ex causis in lapides concreverunt; vel contingit passim, ut nova observentur deteganturque diversi generis et speciei individua, quae nondum ab aliis observata et descripta fuere. Quapropter si nova corpora a nemine descripta augent museum, cur horum notas et characteres diligenter scrutari non possumus, cum natura liber sit omnibus, et nondum satis plurimarum rerum occupata sit veritas? Nonne ex dictis satis constat corpora omnia inter se ipsa coniungi et quoddam inter sese habere vinculum, ita ut a quibusdam cognitis analogiae methodo aut disseramus de incognitis, aut omnino incognita per experimenta et observationes intime cognoscamus, et ad classes suas proprias reducamus? Nonne
quotidie cernimus animalium marinorum cognitionem in causacaussa esse, ut corpora quondam marina eadem in montibus nunc mutata et quodammodo lapidefacta dicamus? Nonne ridiculum esset asseruere cum Elia Bertrando plurima phaenomena corporum marinorum super altissimos montes occurrentia per iocum creata et supra montes disposita, ut neque a diluvio, neque a mari neque a globi nostri mutationibus originem cognoscant? Quod certe contra communem experientiam ordinemque cunctarum generationum doctissimus auctor affirmat: quemadmodum legere est in sua Theoria telluris lingua Gallica edita Tiguri anno 1760. Quod cum horum phaenomenorum plurima adhuc latere perspicuus sit, si diligenter rursus inquirantur et conferantur cum iis quae hactenus spectata sunt, lumen fortasse augebunt non exiguum, tum ad veram illorum causamcaussam et originem proprius cognoscendam, tum ad theoriam telluris dilucidandam. Unde nata per hypothesim est ingens ea coniectura ex propriis et familiaribus cuiusque regionis phaenomenis collatis cum exteris et longinquis, maximas iam inde ab antiquis temporibus mutationes universo marium systematisistemati contigisse. Sed haec sunt aliena: haec sunt quae erant dicenda de musei usibus et ordine, quo corporum naturalium seriem omnem in hoc ornatissimo loco disposui, ex quo cursus caeteri luce meridiana clariores deducuntur, cum ideam progressionis et lexici
materiam suppeditent. Reliquum est, ut vos moneam, lectissimi et nobilissimi adolescentes, in historia naturali docenda ac promovenda viam duplicem ineundam esse, practicam videlicet et philosophicam, ut additis publica munificentia (quod vehementer rogo obtestorque) novis productionibus undique conquisitis, auctorum observationes conferre cum propriis novasque instituere, veram absolutamque scientiam coniunctam cum praxi vobis tradere pro viribus possim.
Finis.