Prelezione
di
Storia Naturale
del Professor
Antonio Vallisneri

Prooemium Proemium
ad naturalem historiam
Naturae studium, sive verum complexionem complectionem et mutuum vinculum ac dispositionem et consideremus, et sive si spectemus per partes singulas earum elegantiam et pulchritudinem, fieri non potest, quin maximopere oblectet atque utiliter edoceat curiosos eos cultores, cum totum, quantum est, eniteat undique delineationibus, proportionibus, praecautionibus, singula quae nos circumstant corpora admonent nos veritatis alicuius, singula proferunt loquelam suam sermonemque peculiarem, cui satis attendentium aures minime esse possum imperviae. Quippe eorum structura sapientiam, finis vero, quo rendunt, voluntatem intentionemque declarat aurificis, relationes autem, et quasi responsiones, quas servant inter sese, atque erga nos ipsos, sunt veluti totidem voces valde prec perspicuae, quae nos invitant, ut capiamus eorum commoda, quae vitam bonis implent, mentem veritate, cor iucunditate atque obsequio. Uno vero affirmari potest ad imbuendum salubriter animum, nullum observari hominibus volumen aptius aut sapientius ipsa natura, utpote in quo uno continetur quod vere pulcrum, quod utile, quod verum est. In ipso cognoscimus existentiam rerum, formas intuemur, fruimur earum bonis, numerum supputamus, proprietates distinguimus et comparamus, dignoscimus in quo conveniant, cui rei quo destineantur et quibus inserviant usibus. Unaquaeque nature pars
mirabile aliquod comprehendit, quandoquidem in hac universitate rerum nihil vita, nihil actione cavet. Quocumque feramur, occurrunt monumenta eius sapientiae, quae eo maior, eoque ditior se prodit in diversitate suorum operum, quo sagacior atque constantior est in eisdem simplicitate maxima ad actum perducendis. Que omnia diligenter perpensa et explorata constituunt unum atque unicum veritatis systema, cuius obiectum, usus et finis praecipuus est, sapientiam Dei optimi maximi declarare, varias et multiplices individuorum proprietates scrutari, ordinem, statum legesque generationum et phaenomenorum cum theoria telluris apprime investigare et ostendere. Itaque in hanc sententiam locutus loquutus clarissimus Fontellenius in Praefatione Historiae Regiae Scientiarum Academiae eam comparat cum historia civili, quae in humanis societatibus vicissitudinum spectacula contemplatur, miraturque hunc rapidum et perpetuum motum, qui omnia transfert et mores, et imperia et opiniones sensim immutat. Verum, ut opinor, huiusmodi artes non egent encomio; singulae enim proprius laudibus per se abundant, ac prorsus supervacaneum esse, laudatores, earundem recensere, cum liceat utilitates proponere satis profero patebit, quanti facienda sit naturalium rerum historia, si demonstravero, non solum conferre opis plurimum, sed etiam esse omnino
necessariam ad naturalem constituendam philosophiam. Quod si minus eleganter ornateque fecero, perspicue, certe atque ordine enitar praestare. Peto autem a vobis, ut pro singulari humanitate vestra, me dicentem benevole audiatis. Ac primum quidem summo verum Opifici placuisse videmus, ut, cum soli ex cunctis animalibus homines intelligentia ac ratione essemus instructi, ea tamen lege, quamdiu vitam hanc vivimus, coercemur, ut non nisi per sensus corporis, quasi per ministros et duces quosdam rerum creatarum scientiam possemus vobis comparare. Hinc effatum illud manavit non tam Aristotelis quam naturae praeconio celebratum, tunc solum effici cognitionem philosophiae, cum quae demonstrantur, conveniunt cum his rebus, quae sensibus percipiuntur. Itaque cum aut sublatis, aut vitiatis sensoriis tota naturae pervestigandae ratio ac vis vel tollatur, vel maximam partem impediatur, validis autem ac bene habentibus illis augeatur, hinc factum est, ut et nostri et superioris aevi philosophi in id potissimum incumberent, ut non solum accederent ad studia naturae integris sensibus, sed praesidia insuper fulciendis hic confirmandisque pararent, qua cura quasi manu ducti eo sensim devenerunt, ut instrumenta invenirent, quibus in rerum naturalium inquisitione vel ultra provinciam homini concessam progredi visi sunt. Hinc extiterunt
magni illi apparatus rerum undique conquisitarum in musaeo existentium, qui materiae naturalis historiae nomine continentur. Ac, quemadmodum ex illis nihil aliud haberemus, nisi massam informem quandam atque inutilem, si mente ac ratione singula ex ordine digerente, eaque in usum finemque aliquemal adhibente caruissent, ita iis destituta ratio nihil umquam verum ac se ipsa dignum hac in parte excogitare marte suo potuisset. Nam, cum tota naturae cognitio ab affectionum corporis cognitione proficiscatur, corpus autem intelligi non possis antequam sentiatur, neque vero uno intuitu totius corporeae naturae universitatem pro imbecillitate nostra liceat nobis peragrare, sed singula tantum, eaque si ad totum referantur pauca numero delibare possimus, necessario hinc efficitur ad pernoscendam naturam sine historia naturae mentem ex se sola nihil valituram. Huc accedunt quae de syllogismo dialectici tradiderunt inprimisque arte cuius ea sunt in libro I Posteriorum verba, demonstrationem quidem ex universalibus esse, inductionem vero ex particularibus, fieri autem non posse, ut universalia percipiantur, nisi per inductionem; quae tamen inductio, docente Verulamio, distingui debet a vulgari, ut primum axiomatum corrigatur iniquitas, tum quod a miraculis naturae ad miracula artis expeditus sit transimus. Iam vero, cum nihil
aliud inductio ipsa sit [sit supra lin. add. MS], quam idearum congeries et coacervatio notionum, in quo potius laborandum Philosopho est, quam in eo, ut absolutis utatur rerum ideis, quas recentiorum plerique adaequatas nominare consueverunt? Atque eae quidem, si rerum compositarum sint, aut quemadmodum nonnulli appellant complexae, ut in Physica; tunc solum absolutae habentur, cum unaquaeque compositi pars ab idea ipsa comprehenditur [ex comprenditur corr. MS]. Qui autem id fieri potest, nisi ipsae res in sua principia per analysim dissolvamur? Non quemadmodum condicimus ignem, intelligimus ea omnia, sine quibus ignis neque esse potest ex se, neque ab aliis differre corporibus; ita regula eadem latissime patet, pertinetque ad species omnes corporum naturalium. Quod si tam exiguam esse videmus elementorum naturae cum nostris sensibus cognationem, ut vel novosissimis et acerrimis se subducant, quanto obstinatius in iis evolvendis Philosopho instandum est in eorumque analysi perficienda. Ac ne a semel allato ignis exemplo discedamus, cum experimentis didicerimus corpus hoc ex maxime fluidis esse, adeo ut corpora quaelibet sua subtilitate penetret atque tranciat, deinde animadverterimus, ipsum constare partibus, quae segregatae abeant in alia corpora; eam denique perceperimus eiusdem partium vim esse, ut in alia corpora incurrentes
cieant horum partes rapidissimo motu, nonne aliquanto proprius ad cognitionem ignis nos accessisse erit dicendum. Nonne hinc apparebit, cognitionem ex idearum complexione ortam pervenire usque eo quo sensus et experimenta perducunt?perducant. Cum autem earum ignis affectionum series nihil sit aliud quam proprietatum corporis eiusdem historia, nonne perspicue illud apparet, quod Christianus Wolfius asseruit historicam cognitionem per experimenta res ipsas constituere, cui philosophicam philosophiam qui addit, hanc ab historia derivat. Sed non opus est in re tam aperta diutius immorari. Descendam potius ad ea quae quo minus universalia sunt, eo magis ad eam attinent provinciam. Itaque adumbrabo paucis pro angustiis do temporis, ortus et incrementa naturalis historiae, ea lege, ut numquam a proposito recedam eamdem cum philosophia copulandi. Non tamen necesse est coram doctissimis viris commemorare ea quae uno circiter abhinc saeculo repeti solita sunt in scholiis philosophorum de spontanea generatione, de antipathia, de sympathia, de transmutatione deque fabulosis insectis et monstris. Cum enim de his philosophi bene multi consentirent, de modo ac ratione tantummodo discrepabant. Nam quod ad spontaneam generationem, alii putredinem in causa esse affirmabunt, alii naturalem concoctionem, nonnulli
etiam ad universalem mundi aut elementorum animam confugiebant, rem alii referebant ad ideas, ad formarum donatricem intelligentiam, ad calorem corporum corruptorum, aut circumabientis aeris, aut coeli. Cum itaque in tanta obscuritate, ne dicam ignoratione res essent, primi omnium sese extulerunt, magni duo vivi eidem aetati suppares, Galileus Galilei et Baconus de Verulamio, qui deiecerunt summa cum laude idolum illud verendum auctoritatis in physicis, cui tot hominum ingenia ingen tot saeculis immolare consueverant. Inde vero alii vivi sagacissimi secuti sunt, qui non auctorum libros, sed naturam ipsam consulentes, nefas esse duxerunt quidquam affirmare, quod ipsa sibi iteratis responsis non reddidisset. Quapropter extra Italiam nostram Goedartius et Suamerdamius insectorum aliquot, et Malpighius in Italia plantarum certi ortus ex certo semine doctrinam optimo in lumine collocarunt. Qua in re etiam Redium aliosque inter caeteros emicuisse videmus. Quamquam vero his auctoribus aliisque firmitatem adepta est, opinio ea, qua omnia ex suis seminibus gigni contenditur, adhuc tamen supererant superant, prope infinitae et accuratius enucleandae et de integro inquirendae vegetantium corporum animaliumque proprietates. Nam neque defluerunt interea, qui antiquorum
reverentia ducti pro opposita sententia stantes, usque eo confectas observationes aut negarent, aut quibusdam rationum commentis conarentur infirmare. In his praecipui Triunferius et Buonanus viri caeteroquin doctissimi, ei de historia naturali optime meriti. Igitur parenti meo, exclusis hypothesibus, maxima insedit cura, ut cum refectis aliorum observationibus novas quamplurimas adiecisset adicisset nullaeque non cecidissent ex uno, illorum subtilitatibus obviam iret conficeretque dialogorum libros, in quibus cum tractatum de insectis absolutionem exhiberet, tum inductionem illam confirmaret illustraretque sententiam. Hinc vero multimodis amplificata est historia naturae. Atque, ut alia plura omittam exempla, hinc compertum est prope ex insperato vermes humani corporis ita eidem natura esse nexos, ut nusquam nisi in ipso aut oriri, aut orti vitam tueri queant. Quod certe numquam comperiri potuisset, nisi prius non regno solum, aut genera in universum, sed species ferme omnes et speculares domus insectorum percursae percusae atque inspectae fuissent, tum in montibus, tum in vallibus, tum in lacubus fluminibusque, tum in plantis, tum sub ipsa humo, ut horum omnium structura et legibus per anatomem atque observationes invicem inter se comparatis neutrum cuivis alii commune esse cum istis
vermibus elucesceret. Profecto ea lex est admirabilis huius catenae rerum qua quo omnia (ut Tullii verbis utar) inter se nexa et colligata sunt, ut qui singularium contemplationi contemplationi se dedat, numquam perspicere queat eorum naturam, nisi prius perspecta habeat, quae, veluti annuli propiores, tum proxime proximi antecedent, tum proxime subsequuntur. Quod cum optime vidisset Fontenellius, in id totus incubuit praefatione illa sua iam laudata ad Historiam Regiae Scientiarum Academiae ut ostenderet vel minimarum rerum cognitionem in physicis contemnendam non esse. Quid vero dicam de iis quae ex rerum naturalium proprietatum analogia sua veluti sponte fluxerunt? Cuiusmodi opinio ea systema illud de peste animata, quae quod physici philosophi quamplurimi, tum ex inventis a diligenti Cestono scabiei et pedicularis morbi animalculis, tum ex incredibili etiam pediculorum a Levenoechio detecta foecunditate coniecerunt. Nonne haec hypothesis innititur axiomate illo Verulamii, qui ait libro II De augmento scientiarum historiam esse proprie individuorum, ut si unam speciem propter similitudinem noris nois omnes noris nov. Nonne hinc physica, plurimum adaucta est? Nonne hinc emanarunt coniecturae illae de hominis caeterorumque perfectorum, ut vocant, animalium generatione, quae Harveum, Nicolaum Stenonium et Regnerum Grafium
defensores primos habuerunt? Cui quidem sententiae quoniam nonnulli post agnitos spermaticos vermes sunt adversari, necesse profecto erat, plura alia congerere experimenta quibus novae illae difficultates tollerentur? Id autem per naturae historiam philosophi hac de re obtinuerunt obtinuunt quippe qui microscopicorum ope alios deprehenderunt vermes aliis humani corporis partibus affixos esse natura, quidquid in contrarium patet celeberrimus Linnaeus in suo systemate naturae, ut taceam Buffoni et Nehedami Nehed illustrium virorum sententiam de levenoechianis levencoechianis potius moleculis quam animalculis, de qua suo loco disputabimus. Interim illa omnia facem praetulere Baglivio Bagli, Turnefortio aliisque, ut suspicarentur generationem lapidum contineri eadem lege qua caetera; mox inquirerent ac proderent omnes lapidea, caeteris paribus partibus et esse organicos et a caeteris gigni principiis. Cuius deinde rationem rei Reaumurius Reaumarius Geosvious Geosvius aliique academici Parisienses, observatis lapidum incrementis iuxta proprios characteres et figuras regulares confirmarunt, iisque applicarunt principium uniformitatis a plantis et animalibus analytice deductum, quippe cum ponerent, vegetabilium semina et animalium sua inter se solo nomine discrepare. Itaque apte ad rem Fontenellius numquam satis uniformitatis
tribui naturae, ait, in legibus universalibus nec varietatis satis in singularibus. Hac methodo, lectissimi auditores, ac via devenitur sensim ad quaedam principia quae mentis vi protenduntur latius et magis universalia fiunt, ex iisque simul collatis apteque applicatis coagmentantur, quodammodo producunturque systemam philosophiae. Neque enim aliunde videtur Nicholas Malebranchius desumpsisse hypothesim de rerum ortu per explicationes quam ab experimentis iis quibus non ignoramus plantas esse in seminibus, animalia in suis, quibusque cogimus atque arte impellimus plantarum et fruticum vegetationes; iis denique quae immanem insectorum numerum patefaciunt, assumendo scilicet infinitam materiae sectionem a geometris demonstratam. Sed in clarius perspiciatur perspicitur quae sit utilitas naturalis historiae in qualibet parte. Philosophiae a rerum omnium generatione gradus faciendus est ad quarumdam usus nuperrime detectos ab iis, qui autem nostram summa cum laude excoluerunt. Et quoniam latissime patentia sunt quae de montium stratis nostri observaverunt lineisque mandarunt, ea potissimum in tanto rerum numero seligemus. Ecquis umquam putasset sub uno hoc invento tamdiu sese occuluisse arcana illa perdifficilia de originibus fontium, quorum investigatio perardua semper habita est.
Latebant profecto perennes istae circuitiones aquarum a montibus per strata ad mare, quae deinde a mari, a lacubus, a fluminibus extollantur in aera, ab aere vero ad planities et montes per pluvias cum solutas, tum nive concretas, ut ibi agglomeratae iterum refluant ad mare perpetua vice. Cui sententiae A. duo precipue consentanea vos ipsi per vos esse videtis; alterum montes esse donatos a Deo optimo maximo certa quadam structura mechanica, alterum vero eos esse tantae necessitatis ad totius incolumitatem globi, quantae ipsi circuitus aquarum, ac proinde una cum ipsis mundi exordiis extitisse. Cum autem huic nostrae telluri mutationes tantas contigisse sciamus, quantae cum litteris proditum, tum eventibus nostrorum temporum est comprobatum profecto hanc mundi machinam nostra tempora non vidissent integram omni ex parte, nisi cavisset divina sapientia, ut dispendia perpetui motus per vulcanorum ac terrae motorum voragines, aquarum inundationes, insularum interitus novarumque ortus aliqua ratione compensaverunt. Haec autem naturae, ut ita dicam, oeconomia numquam tam perspecta fuisset hominibus, nisi naturae, contemplator Marsilius ostendisset, et in fundo maris non secus atque in montibus latere strata et maris profunditate altitudini montium vicinorum
mirabili ratione respondere. Neque vero silentio praetereundum est miraculum illud naturae, cui evolvendo ansam praebuere stratorum itidem observationes, corpora nempe illa marina lapidefacta occurrentia in montibus in eorumque stratis statis delitescentia esse numquam phaenomena, quae sunt certissime vicissitudinum monumenta. monumenta tum ad si. Hic novere liceat optimus adolescens, haec phaenomena fuisse olim vera ac genuina viventia, quae vel in fundo maris mutata et petrefacta fuerunt vel ibi et alluvie aliqua adhaeserunt ac deinde multimodes ac variis et causis lapideam mutationem susceperunt. Quid quid intentatum reliquere philosophi nostri, ut eorum causas indicaverunt. Nam compererunt primo ea ibi haerere certo ordine disposita, tum ad statam quamdam altitudinem, mox e regione tantummodo maris ipsius ac denique ubique terrarum conspici praedita affectionibus atque adiunctis iisdemque quidem observationes quot quamque varias pepererunt hypotheses, praesertim cum propriis cuiusque regionis corporibus adventitia quaedam ac peregrina intermixta iacerent. Quod si in tanta sententiarum varietate maximo in pretio habitam fuisse videmus opinationem illam Italorum quorumdam atque academicorum Parisiensium, qua ferebatur ibi olim natasse pisces easque, quibus adhaerent plagas, maris fundum fuisse, nonne id per stratorum observationes probabilius evaditur. Nam Hinc in collibus quibus nomen est vulgari nomine Monte Galda, madreporae, tubulariaes, astroites, cerebrites, corallia, non confusa et translata, sed ibi eo ordine disposita sunt, quo et in mari et in
in crypticis cryptis subterraneis nascuntur. Hinc proposui ostendi tam ex hoc ornatissimo loco quam in Academia Recuperatorum totam petrefactorum causam physicorum et originem reperendam esse a mutationibus et ordinariis et extraordinariis tamquam a lege naturae, quae tendit ad conservationem totius. Hinc, exclusis hypothesibus veritati apprime consentaneum esse constitui variis in locis diversisque temporibus (ut contigit observare ad litora maris) ordinariam temporariam et quotidianam in fundo maris esse causam physicam horum phaenomenorum ordinemque torum mutationum muonum quae occurrunt observandae in planitiebus et montibus, esse legem a Deo creatam, ut absque ulla diminutione et interitu successive generantur omnia, inde continuo mutentur et aequabiliter conserventur. Sed haec et abstrusiora sunt, et si cum aliis quamplurimis conferantur, fortasse etiam leviora. Utinam suppeteret tempus recensendis iis quae de variis animalium moribus, structura originibus atque industria ars nostra patefecit. Verum satis fuerit coram vobis, eruditissimi auditores, recensere summa quaedam capita rerum potissimarum quibus auditis vos ipsi per vos celerius atque copiosius, quam explicavi ulla ratione possit, de caeteris iudicabitis. Quis enim vestrum ignorat quam ampla cognitionum messis accesserit
accesserit philosophiae, ex quo per omnes terre regiones coeptae ceptae sunt inquiri species ferme omnes animantium, tam variis praeditae formis, ingeniis tam dissimilibus atque adeo suspiciat infinitam Dei cum potentiam tam providentiam, cum videat singulas species indita quadam adversus singulas inimicitia teneri nihilque ardentius cupere quam ut sese mutuo destruant, et tamen haec omnia tendere et conspirare ad conservationem totius. Nam cum animantium alios natura procreavit imbelles ac timidos, alios feritate indomitos, compensatione quadam usa est, scilicet ut illorum maximus, horum minimus esset numerus, ne eveniret umquam ut species altera per alteram deleretur. Iam vero alii herbivori, alii carnivori atque horum quidem non omnes impetunt omnes, sed stata quadam specie contenti sunt ob eamque causam armis quibusdam peculiaribus natura instructi, rostris nimirum ac unguibus aut dentibus aliisque pluribus instrumentis. Praeterea si qui sint sunt eiusmodi qui neque soli vitium parare queant neque insidias hostium declinare, iis natura indidit amorem ineundae tuendeque tuaendeque societatis, aliis vero non item. Quae omnia etsi seorsum spectata nullius esse videantur usus in philosophia, attamen simul sumpta, et collata
inter se, detegunt hunc ordinem admirabilem legesque universales naturae necnon societatis. Re vera si naturalis scientia nihil aliud patefecisset philosophis quam corporum seriem ac cognationem veluti quadam, qua quo omnia inter se nexa et colligata videantur, vel ex hoc uno certa corollaria certaeque leges effluerent effluerant, unde illud liceret intelligere, quamcumque partem, quamcumque minimam corporis, speciem quamcumque insectorum aeque totius globi statum tueri, ac singula animalia altera ab alteris invicem conservantur, adeo ut res quaeque per alteram vivat, neque umquam intereat. Huc accedit principium alterum, nihil esse in ipsa natura quod in eo statu, in quo est, permanere, seu conservationem sui non appetere videtur videtur. Quamobrem, cum rapido motu materia tota continenter in gyrum abeat eiusque modificationes affectionesque secum una rapiantur, necesse profecto erat, ut aliae generationes alias continuo subsequerentur. Hinc novas semper in mineralibus et vegetabilibus productiones animadvertimus, et in singulis animalium speciebus pro cuiusque natura hanc insitam fuisse legem, in aliquibus etiam amorem conservandi ea quae ab ipsis procreata fuere. Quae principia, quamquam inter se colligata atque implicita sunt, tandem quot ex singulis speciales leges sive modi
non derivantur, quos nostrae scientiae cultores assidua diligentia et experimentis e tenebris in lucem adducerunt. Nam polypi verbi gratia, ut suo loco ostendam, et musci regnum animale coniungunt cum regno vegetabili, ubi conservae plantae difficillime olim a sertulariis animalculis distinguebantur. Verum recentissimis hisce temporibus per catenam illam seriemque indicatam novae leges novique modi observati sunt, quibus corallia polypavia vocata regnum animale, vegetabile et lapideum miro nexu connectunt. Porro praeter corporum universam seriem et connexionem quis umquam putasset peculiarem alteram inveniri, tum in corporum magnitudine et divisibilitate materiae, tum in plantarum et animalium generationibus, tum incerebrorum cerebrorum structura, tum in nidis in varia vitae longitudine et brevitate, tum in nidis animalium et industria, tum in ciborum diversitate et ventriculis caeterisque partibus tuta etiam in motu quo progrediuntur. Sicuti enim numeri ab unitate incipiunt et per gradus ad centum, ad millia, ad myriades, et sic porro pergunt. Ita natura in singulis corporum originibus initium a simplicioribus tamquam a perfectis, ab infinite parvis, ab unitate, ut ita dicam, sumit, et progreditur tamquam per gradus
ad magis magisque compositum. Quis non miretur verbi gratia in zoolytis nullam paene motus legem esse, ut observavit Cestonus in Historia granorum kermesium mesium. Idem brassicae quosdam pulices descripsit, qui pigerrime incedunt, ego autem observari superioribus annis rosarum pediculos paulo velociori praeditos motu. Doctissimus porro Margravius historiam edidit non parvi cuiusdam Americae quadrupedis animalis nomine "Ai" sive "Ignavi", quod ad incessum adeo est ineptum, ut viginti quatuor horarum spatio quinquaginta passurum curriculum vix possit peragrare. Cornua vero observatum fuit a praestanti Dellile academico Parisiensi anno 1711 adeo minutum insectum, ut paene oculorum aciem eluderet, quod excurrendo huc atque illuc eo spatio temporis quo micat arteria millies crura movebat. Quare si id fieri posset, ut animalium regna omnia cognosceremus, procul dubio horum natura, ut ait Plinius, et in minimis et in maximis tota aeque sit, nihilque agat, quod in omnibus aeque uniformiter et constanter non perspiciatur. Cum autem corporum lapideorum series, animalium plantarumque genera miro hoc ordine distributa sint, illud quoque hinc elicitur globum hunc, quem incolimus sive intimam eius structuram, sive extimam
partem, in qua montes et maria continentur, tamquam individui indui corpus considerandum esse. Quare si terra nostra tamquam machina stratis constructa consideranda est, eius itidem partes mechanicae erunt figurataeque atque adeo perfectae, quippe quae ab una eademque perfectissima causa profectae sunt. Hinc vero licebit deducere, generationis et praetergenerationis, ut Baconus apellat, leges esse constantes et certis limitibus circumscriptas. Cumque per historiam observationum naturalium rerum aperte constet nihil nasci fortuito, profecto a disputatione de vi illa plastica, aut putredinis, quo ad modos varios propagationis animalium et vegetabilium, qui per sensus cognoscuntur, tandem aliquando philosophi abstinebunt. Ex his breviter expositis opinor superque apparet, quantum praesidii praesidet ab historia naturae mutuetur philosophia, quae sine phaenomenorum expositione et historia nulla profecto esset, et in et in ea ratione qua nova nov semper in natura detegentur phaenomena, firmitudinem acquiret suam. Quid enim prodesset ad philosophiam instituendam corporum naturalis historia, quorum proprietates, dotes, vires, usus, leges demum omnes per observationes et artem experimentalem non pernoscerentur. In his omnibus totus naturae ordo, sed in animalibus praesertim, de quibus agendum erit,
aequa perfectio, pulcritudo, mechanismus, nexus et annulus catenae cum reliquis rerum creatarum progressionibus mire elucescit. Quot portenta, quot fabellae, quot ambigua, quot dubia non occurrebam in auctoribus alioquin magni nominis, antequam philosophia philosophi experimentalis res dubias a certis, falsas a veris segregasset. Quod si res ita se habet, quid esse potest utilius, quid laudabilius historia naturalis scientiae, quae basim et incrementum suppediat philosophiae naturalis, cuius tanta est dignitas et praestantia, quanta satis intelligi non potest; quippe religioni donatur tamquam fidissima ancilla, cum altera voluntatem Dei, altera potestatem manifestet. Homo enim retrogrediendo per generationes multiplices videt Creatorem; progrediendo per conservationem multiplicandam videt naturam. Tota huius mundi concordia ex discordibus constat, ait Seneca, nec ad unam natura formam opus suum praestat, sed ipsa varietate se iactat. Cum itaque historiam tam praestantem, tam late patentem explanare debeam per integrum annum litterarium atque adeo oculis subiicere, primum tradam partem eam generalem, tum specialem, quae de animalibus et phaenomenis est. Via ita explanata ad rem ipsam accedam in qua nonnulla praemittenda
sunt, quae generalem naturalis historiae divisionem iuxta obiectum et usum, tum methodum tradendi docendique, tum demum novam ac genuinam inductionem a vulgari distinctam illamque ab iteratis observationibus et experimentis quaesitam respiciant. De iis suo ordine singulis, Deo dante, vobisque faventibus scholis in sequentibus dicemus.

Antonius Vallisnerius Pub.
Naturalis Historiae Professor