F. Antonini ValsechiOrd. Praed. In Gymnasio PatavinoS. Theologiae Pub. Prim. Professoris Oratio Habita III Non. Novemb. MDCCLXIII
Etsi divinae illius facultatis, quam Veneti Senatus imperio ex hoc edito atque ornatissimo loco disserimus, pars nulla sit quae dignitate, splendore, praestantia careat, cum unaquaeque vel ipsum optimum maximumque Deum recta inspiciat, vel ad eum tamquam ad fontem finemve verum supra naturam omnem positum referatur, theologica tamen de Divini Verbi incarnatione tractatio, quam litteratio hoc anno quod Superi bene vertant aggredimur, sive mysterii sublimitatem spectes, quod hypostaticum duarum naturarum unitionem exhibet, sive argumentorum copiam consideres, quae utriusque foederis oracula historiamque complectitur, sive disputationum de eo institutarum segetem, quae singulis ferme Ecclesiae saeculis manavit ac serpit. Profecto si minus antecellit caeteris, at nemini certe de dignitate ac maiestate
concedit. Quamobrem, praestantissimi patrum Ecclesiaeque doctores in omnem memoriam hanc de incarnato Verbo doctrinam, quam Graeci in et partiebantur, quarum altera ad Christi divinitatem, altera ad humanitatem spectat, et amplissimis enarrare commentariis, et celebrare praedicationibus veluti totius Sapientiae summam ac religionis nostrae basim et apicem consuevere. Hoc eos profecto docuerat magister gentium Paulus, cuius ea erat sententia, hoc in uno argumento omnes sapientiae et scientiae abscondi thesauros, hinc petendas esse omnes divitias plenitudinis intellectus, nec iudicare se scire aliquid praeter Iesum Christum et hunc crucifixum. Tanta igitur tamque perspecta cum sit non solum vobis viris clarissimis, sed cuiuslibet vel de populo argumenti huius dignitas ac maiestas, profecto cognoscitis nec ea laudatione nostra, quod ferme in solemni studiorum inauguratione fit, indigere, nec porro satis digna effici posse. Quid ergo et suscipiendae disputationi consentaneum et ad lentissimorum iuvenum animos inflammandos appositum, et tanta luce ac maiestate loci haud prorsus indignum proloquor? Quae mea hodie sit ratio, et quid animum induxerim meum, paucis habete. Quod matheseon professoribus in more positum est ut quid utilitatis et opis ex his quae demonstrant, theorematibus in alias scienti
as manet, patefaciant, id mihi hodierna luce negotii erit, atque de eximia ac peculiare quadam huiusce tractationis utilitate dicam, quae in eo potissimum constat ut ex his, quae de incarnato Verbo demonstraturi sumus, veluti sua sponte argumenta fluant ad profanos omnes qui per haec iniqua tempora in religionem christianam variis errorum generibus debacchantur, singillatim revincendos peritus ac profligandos. Intelligitis auditores augusti me constituto orationis spatio rem quidem conari posse, perficere vero non posse; specimina igitur ac veluti capita summa quaedam attingam, ex quibus tamen quisque vestrum pro eo, quo polletis, mentis acumine de re universa cognoscere poterit ac iudicare. Ea igitur, qua soletis, benignitate diligenter attendite et ipse exemplo in argumentum invado.
Quod theologica de divini Verbi incarnatione tractatio principio decernit ac veluti basim in qua rei summa vertitur, primum iacit, illud est et advenisse Messiam, et hunc Iesum esse quem colimus. Hoc porro theorema princeps, de quo nobis gravissima atque acerrima cum Iudaeis disceptatio est, firmissime, ut probe nostis, ac apertissime demonstramus oraculis illis, quae sacri veteres ex Hebraea gente profecti fudere, quibus futuri cuiusdam ducis atque reparatoris orbis adventum, natalem locum, genus, matrem, ges
ta, mira mortem, triumphos accurate et exquisite praenunciavere, in primis vero traductionem gentium omnium ex idolorum cultu ad unius veri Numinis religionem percussionemque novi foederis vetere sublato, quam tunc futuram portenderunt ipsi cum Hierosolyma eversa temploque deleto, extorris acta a patriis sedibus Iudaea gens, orbe toto absque sacerdote et principe vagaretur. Haec porro singula atque universa uti quidquid praenunciatum est ante annos ferme mille et octingentis evenisse atque in Christo Iesu, quem colimus, suum examussi habuisse πλίρομα argumentis meridiana luce clarioribus Hebraeis probamus, queis dum morigeras aures accommodareaccomodare detrectat perfida gens, nos eam ipsa pervicacia ac pervicaciae poena, quam secum circumfert, undique veluti suomet gladio iugulamus; quod enim lingua recutitus negat, experientia malorum vel ingratiis fateatur necesse est, ut peroptime canebat olim in ApotheosiPrudentius:
Quid mereare Titus docuit, docuere rapinis
Pompeianae acies, quibus dispersa per omnes
terrarum pelagique plagas tua membra feruntur,
exiliis vagus huc illuc fluctuantibus errat
Iudaeus, postquam patria de sede revulsus
supplicium pro caede luit Christique negati
sanguine respersus commissa piacula solvit.
Hoc interim argumento ex prophetarum vaticiniis petito dum Iudaeos ad incitus redigimus, et quem vana lactati spe Messiam miseri expectant, iamdiu ante venisse eumque Iesum nostrum esse conficimus, hoc, inquam, eodem telo deistas atque naturalistas, quorum illi mundum providentia regi, isti religionem e caelo datam negant, plane evertimus. Intelligitis auditores augusti me pestem illam christianae rei publicae designare cuius tam ingens per haec tempora libellorum copia, tam audax petulantia et improbitas est. Adeste parumper animis et respondere ne, vel hiscere omnino possint, decernite. Prophetarum oracula paulo ante recensita quae Christi adventum, ortum, mira, gesta praenunciant, quae Iudaeorum dispersionem, gentium omnium traductionem ad fidem, quae denique faciem orbis plane universi mutatum iri portendunt, haec sane proficisci nonnisi ab eo potuerunt qui tempora futura persenserit, qui eventa prorsus fortuita praenoverit, qui humanorum arcana cordium et liberrima et multiformia praescierit. Hanc porro praesensionem ac praenotionem finitae et creatae mentis aciem fugere infinitumque vim luminis, quae uni congruit Deo, requirere, negabit sanae mentis nemo. Enimvero, cum omnia in hac rerum universitate mira concinnitate copulata et connexa sint, qui vel unius cordis liberam sententiam norit, non solum cordium caeterorum omnium praenoscere arcana potest, sed circumstantiam omnium, cum quibus voluntas illa coniuncta
est, seriem catenamque norit; uno enim, ut ita loquar, sublato anulo intercepta praenotio est. Qui post annos (ut specimen proteram) ferme sexcentos occisum ivi a gente sua praesensit Christum, ac abinde venturum ad Hierosolymae moenia cum copiis ducem quae eversurae civitatem sanctam templumque inexpiabili scelere violaturae forent; qui haec certissime praesensit, is Hercle non solum ortum, gesta et παδίματαChristi ducis praenovit, sed et Hebraeae Rei publicae futurum post septem saecula faciem et Romani Senatus consulta et Iudaici belli susceptionem, et Titi animum, et eorum usque militum qui imperatore vetante ignes in celeberrimum fanum immissuri erant, pravitatem praesensit, quam fortuita, quam libera, quam multiformia, quam obscura caligine involuta isthaec, et quae cum his coniuncta erant, fecerit, reputet secum cordatus quisque, et porro istahaec et universa et singula qui afflavit Danielis animum certissime et clarissime praenoscebat. Quis esse is ergo, nisi Numen illud potuit cuius quemadmodum infinita natura, infinita quoque cognoscendi vis ac sapientia est? A Deo igitur sacra quae de Messia protulimus, ac impleta in Christo oracula sunt, promanant. Hoc semel iacto statutoque qua via et ratione in physiotheos recentes invehar, intelligitis. Inquio enim ego: ab intermundiis ergo Epicuri, quo eum impie ablegarunt deistae,
revocandus Deus est fatendumque ipsius providentia mundum administrari ipsumque rebus humanis non solum universis consulere, sed etiam singulis moderari. Qui enim ea praenunciaret, nisi praenosceret? Qui vero praenosceret, nisi et causas moveret omnes, et magis in sua potestate, ut ait Augustinus, voluntates hominum haberet, quam ipsi suas? Haec in deistas. At quid interim, inquies, de faece hominum illa qui naturalistae appellantur, quia uni naturali religioni haerentes revelationem omnem seu religionem e caelo datam proscindunt penitus exsibilantque? Hos Hercle, videlicet revelationis, quorum et maior caterva et impudentior audacia est, hoc eodem veluti mucrone firmissimo fractis plane videtis. Religio enim christiana, quae continetur mysteriis, quae supra naturam rationemque posita est, longis prophetarum oraculis, queis promissus et praenunciatus est Messias praenunciatus ipse quoque, promissa atque hominibus commendata fuit, ergo ab auctore Deo proficiscitur ipsa; ergo, etsi supra rationem posita, non tamen rationi inimica esse potest, cum secum ipse pugnare Deus rationis et revelationis auctor non possit. Quae una, ut obiter dicam, certissima d. Thomae animadversio I. I. Russoi audaciam aut certe inscitiam frangit, qui in nuperrimo sacro illo opere, cui Emilii titulus est, postquam Evangelium veluti librum Deo dictante scriptum
fusa oratione concelebrat, ipsum e vestigio scatere sententiis incredibilibus, cum ratione pugnantibus, et quae a sapienti viro recipi nequaquam possint, pronunciat. Ades dum, vir celeberrime, paucis te volo. Vero, nonnisi falsum opponitur ut luci tenebrae, ut rei nihilum, et porro falsi auctorem aut sequestrem Deum nec tu quidem, etsi ore durissimo sis, dicere audebis; si ergo Deo dictante conscriptum Evangelium dicis, qui ipsum rationi pugnantia, hoc est certissime falsa continere dices? Vel igitur ex animi tui sententia Evangelium ut divinum praedicas, et adhuc tamen ipsum αδύνατιςαδίνατις scatere censes, et haec impietas est; vel Evangelium, quod αδύνατιςαδίνατις scatere censes, ioco tantum et ludrice divinum appellas, et tunc fraude et blasphemia cumules impietatem; alterum illud hominem sine fide et ratione, alterum sine honestate et fronte demonstrat. Harum duarum conditionum nunc utram mavis, vide. Quid respondere ad haec physiotheorum corculum et ocellus Russoius possit, certe non video. Sed e diverticulo in semitam regrediamur. Religio christiana longis prophetarum oraculis, queis promissus est et praenunciatus est Messias, praenunciata ipsa quoque promissa atque hominibus commendata fuit; ergo ab auctore Deo proficiscitur ipsa; ergo ipsius amplectendae obligatio et necessitas summa est. Hic universam physiotheorumphalangemfalangem ad respondendum lacesso; non Hercle dicteriis,
scommatis mimicisque salibus, queis ferme praesidiis instructa in nos bella ciet, sed eo responsi genere quod maiestate augmenti ac rei magnitudine dignum sit.
At quid, amabo vos, responsii fraudisve confingent miseri sycophante? Num ea quae supra innuimus prophetarum oracula, queis Messiae adventus, Hebraeorum clades novique foederis sanctio portenditur a christianis, post eventu conficta fuisse? Ita Hercle, ut ex Hieronymo discimus, garriebat olim physiotheorum princeps Porphyrius, ut se a celeberrimo Danielis oraculo expediret, quo acerrime premebatur. At quam inepte et futiliter per Superos Immortales! Unde enim, amabo vos, prophetarum vaticinia petimus; ubinam gentium ea scripta adservamus? Num et olim Sybillina carmina in Capitolio sub Decemvirum custodia invisa caeteris ac tectu mysterio servabantur, ita sacrorum vatum oracula e Romani Pontificis gaza, aut ex adytis Vaticani, ubi inaccessa manent, repetimus? Apagesis. Per omnes gentes (inquit Augustinus) dispersi sunt Iudaei, testes iniquitatis suae et veritatis nostrae. Ipsi codices habent in quibus prophetatus est Christus, et nos tenemus Christus. Et si quando forte aliquis paganus dubitaverit, cum ei dixerimus prophetias de Christo, quarum evidentiam obstupescit et admirans putaverit a nobis esse conscriptus, de codicibus Hebraeorum probamus, quia hoc totum praedictum erat. Videte quemadmodum de inimicis nostris alios confundi
mus consundimus inimicos. Hactenus Augustinus. Adspice igitur, adspice, quam nostrum mage sit penetrabile telum? Alia igitur alii ipsum retundere conantur via, et quae Divina oracula dicimus, vana esse somnia quae nullum hactenus habuere plyroma seu complementum effutiunt. Horum ego impudentiam auditores augusti in loco frangam, dum membratim ac sigillatim adimpleta in Christo prophetarum vaticinia monstrabo. Interim illud tantum, quod caetera ferme continet, brevissime innuam, traductionem videlicet ethnicorum ad unius veri Numinis cultum novique foederis, vetere abrupto, sanctionem. Ab omnibus ferme prophetis et perspicue et creberrime hoc fusum oraculum, quam vestrum latet? David: Reminiscentur et convertantur ad Dominum universi fines terrae, et adorabunt in conspectu eius universae familiae gentium, quoniam Domini est regnum et ipse dominatur gentium; tum alibi: Omnes gentes quascumque fecisti, venient et adorabunt coram te, Domino, et glorificabunt nomen tuum. Isaias: In die illa abiciet homo idola argenti sui et idola auri sui, quae fecerunt vobis manus vestrae in peccatum; tum alibi: In novissimis diebus domus Domini elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. Malachias de veteris abrogatione foederis novique sanctione: Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus, exercituum et munus non suscipiam de manu vestra; ab ortu enim solis usque ad occasum magnum est nomen meum in gentibus, et in omni loco sacrificatur et offertur nomini meo obla
tio munda; et alia sexcenta huiuscemodi perspicua, plana et aperta. Porro nonne huiuscemodi oraculum quod, ut aiebam, et creberrimum in prophetis et expertissimum est, impletum examussim esse hinc sacrum aedium turres, hinc dirutu idolum fana, hinc tandem luridi squalidique Hebraeorum recessus vel ipsismet oculis nostris ostentant? Gentibus emicuit (elegantissima Prudentii carmina sunt de Christi fide sequentis):
Gentibus emicuit, praefulsit regibus, orbem
possidet, Imperii dominam sibi credere Romam compulit et simulacra Deum Tarpeia subegit.
Ipsa suis ChristumCapitolia Romula merent
principibus lucere Deum destructaque templa
imperio cecidisse ducum; iam purpura supplexsuplex sternitur. Aeneadae rectoris ad atria Christi vexillumque crucis summus dominator adorat.
Ad Synagogam vero conversus sic eam lacessit:
Disce tuis miseranda malis, quo vindica tandem
vana superstitio, lex et carnaliter acta
plectatur, cuius virtus te proterat ultrix?
Destructone iacent Salomonia saxa metallo
aedificata manu? Iacet illud nobile templum.
Cur iacet?
Cur iacet? Auditores augusti quia et sacri vates olim, et ipse Christus in horrendi sceleris poenam ictique olim foederis abrogationem aequandum fore
solo atque ita aequandum, ut nec ipsius Iuliani Caesaris potentia et opibus excitari iterum posset, portenderunt. Videre adhuc in meridie solem? Videre examussim impleta oracula prophetarum? Quid respondere ad haec, an hiscere potes? Respondebunt: ore enim (ut cum Tullio loquer) durissimo sunt; oracula isthaec nostra floci faciunda: quamobrem? Quia quaelibet vel teterrima superstitio sua iactavit oracula quae cum falsa fuerint, nec nostra vera censenda sunt. Oh bellissimam consecutionem! Huic gemina profecto est: numismata antiquorum Caesarum quamplurima nebulonum fraude conficta sunt; ergo veterum numismata Caesarum vera nulla sunt. Oh logicen felicissimam! Oh vim subtilissimam ratiocinandi! Haec tamen (si superis placet) cantilena illa est, quam insusurrant continenter nobis religionis mores. Testes appello, queis cum hominea libellis res est. At suomet gladio se iugulant hominum ineptissimi; quae enim obiciunt nobis caeterarum religionum oracula futilia et vana, haec eadem ipsa demonstrant religionis nostrae oracula, quia ab illis quam maxime diversa, immo contraria prorsus sunt, esse vera ac divina. Rem hanc quam suo loco pro dignitate edisseram, sic summatim habete. Ethnicorum oracula ad idolum cultum, quo nihil infandius; haec ad puram castamque adversus Deum religionem qua nihil sanctius homines impellunt. Illa amphibolia illudebant, haec verum eventa eventorumque tempora apicesque designant. Baccha bacchare nil
impudentius. Vate nostro responsa fundente nil gravius. Illorum eventa vel nulla, vel ludica; ipsorum firma semper et rata. Illa...
Sed quid plura prosequor atque in hanc educo indignum pulverem? Carmina (Lazarini nostri de sanctorum prophetarum oraculis verba sunt), carmina Queis conferre nefas, quae Graecia quondam
vel quae Roma potens, vel quae demum Itala tellus
luserunt.
Aliud potius (sed quam brevissime; neque enim patientia vestra auditores augusti abutar), aliud potius specimen illius utilitatis proferam, quam ex rebus hoc anno edisserendis religio capiet, adversus hostes, queis per haec invicem tempora conflictatus. De Christi miraculis, quibus divinitatem confirmavit suam, prolixa oratione dicemus eaque invictae tuebimur non solum contra Spinozam, cui miraculum universe est quid αδύνατοναδίνατον, sed adversus illud Angliae monstrum Thomas Woolstonum, qui savis sermonibus sed (quorum iustus dedit auctor ille poenas) impudentissime et ineptissime contendit quae de Christi miris narrant evangelistae non κατά λέξιν, sed κατά σχήμα seu per figuram intelligenda. In eo tamen quod coeterorum veluti fastigium et apex est, accuratissime insitam, videlicet resurrectione Christi ex mortuis. Factum hoc, ea via et ratione demonstrabo qua in quaestione facti nec clarior optari nec firmior possit; apostolos hac de re nec falsi,
nec fallere potuisse ostendam, quodque testimonium ipsi orbi toto dederunt fusoque cruore signarint, omni exceptione maius esse conficiam, tum vero quae ad obiciendam ei noctem post Woolstonumphysiothei sophismata inepta, futilia ac vanissima esse, meridiano duce clarius ostendam. Hoc firmissime constituto quod (quam profecto spartam egregieeggregie postremis hisce temporibus Dittonus, Shoenius, Houtvilleus adornaverunt, resurrectionem Christi ad eam demonstrationis amussim, cuius factum capax est, exigentes) hoc, inquam, firmissime constituto, religionem christianam victricem esse ac vel solo hoc theoremate de atheistis, deistis, materialistis, naturalistis nostrisque cunctis triumphum deportasse pronuncio. Cum enim mortui hominis ad vitam regressus unius praepotentis Dei opus sit, cumque Deus hac nota et caractere deceptorem impostoremque insignire non possit, quin ipse mendacii sequester et auctor sit, si Christus resurrexit, ergo vere a Deo missus in mundum erat isque ideo Dei Filius erat, quemadmodum se esse dicebat. Doctrina igitur illius, etsi mysteriis supra humanum captum positis contineatur, utpote a Deo profecta, verissima est. Praeceptor igitur illius, etsi humanis cupiditatibus inimica, utpote a Deo Patre, iustissima sunt. Promissa illius, etsi sensum omnem superent, utpote a Deo confirmata, sunt firmissima. Provoco iterum nunc ac lacesso universam illam litterarum, seu potius
nebulonum cohortem, quibus propositum esse videtur, religionem praesertim revelatam, scelerato inter se icto foedere, variis mendaciorem formis funditur labefactare. In scenam prodeat Tyndalis, Collinsius, Duremondius Argenteus, Volterius, Montesquius, Rossaeus, quique anno praeterito ita excitabis in Gallia turbas Helvetius. Suos illos proferant nefandos fetusfoetus, epistolas illas Iudaicas, Persicas, Caballisticas, specimina illa de moribus, de religione essentiali hominis, de homine machina, Examen religionis, Spiritum legum, Puellam Aurelianensem, Mahomedem, Spiritum, et sexcenta illa reliqua portenta ac monstra impietate et obscaenitate scatentia, sua expediant sophismata, quibus ethicen evangelicam humanae felicitatis infensam, mysteria Evangelii philosophiae scitis contraria, religionem christianam universam sacerdotum fabellam fraudis et praestigiorum plenam esse contendunt. Novum legum codicem condant, voluptati frenafraena laxent, ovantesque suo cum duce Lucretio ingeminant
ReligioRelligio pedibus subiecta vicissim
obtenitur, nos exaequat victoria caelo.
Ludricos hosce triumphos, quos singulos iam millies everterunt singulis argumentis viri doctissimi, nos universos veluti uno spiritu distamus. Christus resurrexit; ergo Deus estesti, si Deus est; ergo divina est et vera ipsius religio, certissima dogmata, ethice illibata. Qui ergo in ea insurgunt homines, impii sunt, qui ea vellicant
libri negandi sunt. Unus enim Deus verax est, omnis autem homo mendax. Libri ergo (quae Atheniensium in Protagoram sententia fuit) in concione publica comburendi, scriptores urbe atque agro exterminandi sunt.
Hoc specimen est ex quo lectissimi tyrones intelligant quid peculiaris commodi atque utilitatis ex tractatione de Deo homine facto capturi sunt, quam tamen tractationem suamet dignitus, pulchritudo, maiestas, quas pro virili illustrabimus tuebimurque, sat superque commendant.