Notice: Undefined index: search in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 534

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541
DArIL

Conspectus rerum de quibus hoc anno scholas habebit

+ informazioni sul documento

+ informazioni sull'edizione digitale

Pagina di
Conspectus rerum
de quibus
hoc anno scholas habebit

D. Hieronymus Barbadicus
C. R. S.
ordinarius philosophiae
In Universitate Patavina
publicus professor
.
Quoties illis quibus physicae pertractandae provincia demandata est praecipitur ut de anima disputationes instituant suas, toties, si recte iudico, ab illis requiritur ut remotis ac missis omnibus quae ad metaphysicam pertinent, ea tantum retineant ac dicendo tradant quae physicis, seu a legibus quibus motus corporum peraguntur, emanantibus principiis nixi de eadem anima deque eiusdem facultatibus philosophi docuere: nisi enim ita res se haberet profecto exquireretur ab ipsis ut ea quae metaphysicae propria sunt cum illis quae ad physicam pertinent turpi
ter permiscerent atque confunderent. Huius assertionis veritatem quam ratio ipsa nos docet praeclare confirmant et illi qui adesse debent scientiarum limites, et Baconis de Verulamio, qui omnium maxime disciplinarum certos agnovit fines, auctoritas quique in libro tertio De augmentis scientiarum, capitulo 4, pagina 209 editionis Venetae ait: Motum voluntarium in animalibus, motum qui fit in actionibus sensuum, motum mentis, decreti et intellectualium ad proprias doctrinas amandamus. Illud tamen iterato monemus universa haec quae diximus in physica non ulterius tractari quam ut materia et efficiens ipsorum. Hac posita, statutaque notione muneris physici illius, qui de anima pertractationem suscipit, quod munus hoc anno est a nobis in habendis scholis obeundum, nemo velim expectet a nobis ut vel animarum spiritualitatem et immortalitatem demonstremus, vel de earumdem in
telligentia, voluntate libertateque disputemus, vel de idearum origine, comparatione, proprietatibus loquamur, vel in causam commercii inter animam et corpus quod in nobis sentimus quidem, in aliis vero animantibus ratiocinando deducimus, inquiramus; nos enim illam omnino ignorare fatemur et quae usque adhuc ad huius commercii rationem reddendam inventa sunt a philosophis, ut inquiunt, systemata a metaphysicis tantum principiis desumpta esse probe scimus: vel, uno verbo, nemo a nobis expostulet ut ea quae metaphysica sunt attingamus: metaphysicorum enim possessiones excurrere et irruere, misereque depopulari, ut Verulamii phrasibus utamur, et vastare nolumus. Initio igitur observationibus physicis, quae scilicet sub sensus cadunt, adiuti ac ratiocinia illis tantum observationibus nixa adhibentes inquiremus quidnam physicus de animarum natu
ra, earumque variis diversisque speciebus definire, vel potius tantum coniectura assequi queat: ac innotescet nobis physicam etiam scientiam satis luminis hominibus praebere et ad statuendam existentiam principii quod cum corporibus, quae animata vocamus, intime coniungitur quodque a corporibus organicis, quibus illa gaudent, ac a materia, qua organica eadem corpora constant diversum omnino est diversaque natura, proprietatibusque donatum; et ad dignoscendam huius eiusdem principii differentiam in animatis illis corporibus, quae bruta vocamus, ac in animato illo corpore, quod humanum dicimus. Deinde vero quae ad principium, quod cum brutorum machinis coniunctum est, pertinent vix attingentes, ad illud statim accedemus quod hominum proprium est. Huius iam facultatibus potentiisque concessis, earumque usu, ac usus ratione datis, quarum rerum omnium perquisitio
nem ad metaphysicam pertinere remur, harum earumdem facultatum viriumque physicas causas ab aliquibus philosophis traditas et enarrabimus, et examini subiiciemus; praecipue vero in trutina ponere statuimus physicam hypothesim illam qua illarum facultatum rationem reddere conatur celebris Carolus Bonnetus in Specimine analytico de facultatibus animae anno huius saeculi sexagesimo in publicam lucem emisso. Cum vero hae animae humanae facultates viresque in duas veluti classes dividi queant, aliquae enim videntur ita ad animam tantum pertinere ut nihil omnino de corpore comunicent, cumque illo comune habeant quales sunt intellectus, voluntas, libertas; aliquae vero et ab anima et a corpore pendeant, cum illoque evidentissmum nexum obtineant, quales sunt memoria, phantasia et sensuum facultates omnes; ideo physica de humanis facultatibus perquisitio in
duas erit a nobis partes divisa, quarum prima de illis pariter primae classis facultatibus loquetur, secunda vero de viribus secundae classis sermonem instituet. Secunda autem haec pars longiori profecto tempore nos detinebit; etenim in illa est a nobis de sensibus disputatio habenda, de illis scilicet animae facultatibus quarum materiam et effectus, quae duo, ut superius vidimus a Verulamio dictum, in disputationibus de anima physico vere pertinent, apprime cognoscimus. De sensibus igitur loquentes, primo physicis coniecturis perscrutabimur an idem illorum numerus adsit in animantibus fere omnibus; an vero probabile admodum ac verosimile sit aliqua animalia minori, aliqua vero maiori sensuum numero praedita esse; et fortasse non innotescere nobis quot in natura adsint sensuum organa; certo tantum nos scire homines quinque sensibus
donatos esse, scilicet notissimis illis visu, auditu, gustu, olfactu, tactu. Deinde vero physicam universalem sensuum omnium explicationem a celebri Hartleio traditam proponemus ac examinabimus. Ab universali de omnibus sensibus perquisitione progrediemur ad de omnibus singillatim pertractandum; atque a visu, qui caeteros sensus omnes praestantia sua vincere vulgo creditur, incipientes, primo eius materiam, scilicet lucem lucisque naturam et causam, exquiremus, qua in re non novam fortasse, nam hoc asserere non audemus, at saltem non valde comunem hypothesim exhibebimus eiusque verisimilitudinem adstruere conabimur; occasione autem abrepta novum de lucis natura cogitatum, quod celebris De la Perriere exhibet in Nova sua physica celaesti et terrestri anno millesimo septem centesimo sexagesimo sexto Parisiis edita paulisper nos deti
nebit; deinde per varios huius lucis effectus quibus visio fit excurremus. Nemo iam non intelligit nequaquam a nobis silentio praetereundas esse rationes varias quibus visio haberi potest; adeoque loquendum a nobis esse de visione per radios et directos, et reflexos, et refractos, ac ideo tradenda elementa opticae, catoptricae et dioptricae. Tandem oculorum structura exhibita, visionis in animalium oculis mechanismum ostendemus. Nec erit ab instituto nostro alienum de variis oculorum defectibus perquirere eorumque physicam causam perscrutari. A visu ad auditum gressum facientes de sano auditus obiecto loquemur illumque considerabimus et in corpore sonoro, et in aere, et in aure. In corpore sonoro partium eius vibrationes perpendemus harumque vibrationum leges demonstrabimus; praecipue vero exhibebimus theoremata quae de chordis cuiuscumque diametri,
longitudinis et quacumque vi tensis ab acusticae scientiae auctoribus traduntur; in aere autem undulationes eius examinabimus quae a particularum corporum sonorum vibrationibus excitantur; de qua re Newtoni praesertim theoriam in medium adferremus. Tandem in aure miram eius structuram, quantum scilicet ad soni sensationem intellectu percipiendam sufficit, ob oculos ponemus atque huius structurae auxilio physicam auditus causam eruemus. Nec profecto, antequam a soni doctrinam discedamus, inutile ac iniucundum censebimus aliqua de musicis instrumentis agere ac causas physicas perquirere ob quas tali, qua illa praedita cernimus, figura donata sint talique, non vero alia materia componantur; nec omnino ommittemus quae de physica ratione, ob quam notissimae tantum consonantiae hominum aures iucunde percellant, ab illis qui musicae elementa tradunt disputari solent.
Ex hisce usque adhuc allatis iam absque eo quod ulterius progrediamur, methodus patet illa qua de tribus aliis sensibus disseremus. Postquam haec omnia quae innuimus a nobis erunt pertractata, remur omnes qui recte iudicant non esse negaturos nos munus pensumque nostrum explevisse eaque tradidisse adolescentibus, quibus animae naturam facultatesque, ut physicis convenit, dignoscere possunt quaeque illis et ad vitae comunis usum, et ad progressum in scientiis faciendum utilissima esse queunt.