Notice: Undefined index: search in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 534

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541
DArIL

Dissertatio de Ieremiae prophetia

+ informazioni sul documento

+ informazioni sull'edizione digitale

Pagina di

Dissertatio
P. Carmeli P. P.
publice habita
Cal. Decemb. an. 1761
Quod ἀγαθῆ τύχῃ hoc anno factum velim, bono ego quodam omnis usus, iussu nimirum Triumvirum litterarum nostrarum moderatorum, quo nihil praestantius, nihil sapientius a nobis existimari debet, prospere evasurum esse confido. Si umquam ante nunc quidem fit, post tot exantlatos labores, post multas in lucem editas lucubrationes exspectatio de me tanta, ut publica etiam auctoritate iussus et periclitari vires et famae discrimen subire debeam. Quamobrem ita de me cogito, ut cum parum aut nihil valere mihi semper sim visus, nunc mihi quodammodo placeam et aliquo mihi in numero esse videar. Putabam etenim, de me ipse, ut par erat, demisse sentiens, numquam fore, ut ex eruditus doctrina, qua quicquiam adeo praeclaro iussu dignum prae me ferre possem existimarer. Aliud enim est, aliquid sua sponte facere, iubente nemine, nemine expectante, aliud principibus viris iubentibus, expectantibus facinus aggredi. Nihil nisi magna industria elaboratum, nihil nisi summa diligentia perpolitum, nihil nisi numeris, ut dicitur, omnibus absolutum, nihil nisi grave, nisi utile, nisi laude dignum pro hac conditione rei ex umbra in lucem evocandum esse videtur. Nam secus se habente re, qui ego, qui iubeor, qui illi, qui iubent, viderentur? Inscite ego facere, inepte illi iubere, irritus in me conatus, spes in illis atque exspectatio frustrata appareret. Hinc fit ut quisque αὐτοκέλεντος similere maluerit quam iussus. Mens enim hominum ita natura comparata est ut, si quacumque ad cogitandum ratione coacta cogitet, non libenter, et si non libenter, haud recte cogitet. Nihil enim boni dici aut fieri, invita Minerva, potest. Libertate sua primum potita, ea ipsa uti gaudet, qua semel imbuta sese exarcet, ac veluti
spatiatur, cogitandi vis nullis circumscripta terminis, nulli addicta rei, id sibi quod magis arridet, arripiens. Ingenuae litterae, οὐκ εὐγητὴ, sunt, gratia alliciuntur, laude aluntur, praemio ducuntur. Quae omnia nostris contingunt. Tanta enim eas gratia persequitur, tanta laude ornat, tanto praemio honestat Principis benignitas ac munificentia, ut et iussi sponte nostra facere et libentissime facere videamur. Utinam vero quod publico nunc iussu edisserens libenter facio, libenter etiam secundoque animo audiatur, et ita, ut famae consuluisse et exspectationi ac voluntati iubentium satisfecisse quodammodo sperem, elocutus videar. Atque sane illud me unum in hanc me spem erigit et dicturum recreat solaturque, quod est aequos rerum aestimatores ingenio, sollertia, prudentia exornatos, expolitos, excultos nanciscor qui recte pro ingenii, diligenter pro sollertiae, moderate pro prudentiae ratione iudicare volent; qui, cum viri alii conatus meos aequi bonique cosuluerint, ipsique alios consulere consueverint, iidem existant, qui fuerunt, necesse est. Quid enim ab homine non invito Apolline nato, labori et industriae numquam parcente expectandum? Nisi illud profecto, quod ex ingenii, industriae, laboris ratione exspectam potest. Nihil namque supra vires fas iusque es ab homine velle. Ego igitur, qui sum, et quantulus sum, totus in id, quod mearum partium est, incumbo, nihilque faciens, quod ad hoc unum pertinet, reliqui ceterum, ut res, quam egredior, prospere evadat, deos hominesque precari obtestarique sileo. Fit enim saepe ut nihil sit ab hominum invidia tutum, apte inepte, scite inscite, vere falso, qua demum cumque ratione. De rebus omnibus et de iis etiam, a quibus sunt omnino imparati, nonnulli impudentissime iudicant , sed quorsum inquiet aliquis, est quicpiam causae caussae, quid silere ἂμειον. Cetera οὐκ ὀκνητέον periculum rei facere. Nam οὐδένα κίνδονον οὐδεὶς ἀνὴρ καλὸς κ’ἀγαθὸς τ’ἐξέστι, μήδ’ἐγὼ ἐξίσαμαι νῦν. Res, de qua hodie mihi magna hac in litterarum luce dicere proposueram, non dubito, quin vobis eadem, quae mihi
et auditu digna et scitu plane utilis esse videatur. Ac equidem a bonis omnibus, qui christiano censentur nomine, si quid est quod et dignitate praestare et utilitate ceteris anteire existimetur, illud certe unum, quod sacris litteris continetur, putatur. Sacrae namque litterae est fidei magistrae et pietatis altrices et morum normae ita sunt et habentur, ut qui in iis versantur, ita operam se navare putant, ut nihil praestantius, nihil utilius a se fieri posse credant. Belle itaque et cum meo munere agitur, in quod mihi cum dignitate tanta tantaque cum utilitate sit animo menteque insistendum. Prudenti etenim mihi e publico loco quod ad linguas pertinet, Hebraeam scilicet et Graecam, quibus sacrae sunt litterae conscriptae, fit saepe numero ut de iis, quae diligenter expendere, naviter explicare, rite in suo in lumine collocare, cum praestabile admodum, tum valde utile est, dicendum sit. Enimvero huiusmodi est illud quod Matthaei capite vigesimo septimo, versiculo nono legitur, de quo sum dicturus. Recito verba, deinde rem edixeram: Tunc impletum est, ait Evangelista, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: Et acceperunt triginta argenteos, pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israel et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus. Nefarium illud scelus quo proditor ille scelestissimus omnium se commaculaverat Iudas, his verbis commemorari, per vos vel me tacente, auditores, intelligitis. Illud difficile admodum et nondum, ut puto, satis explicatum esse videtur, quod Evangelista verba ad Ieremiam quae Ieremias non dixerit, veluti dicta retulerit. Ait Evangelista: Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: Et acceperunt triginta argenteos, et cetera. Sed quid? Verba istiusmodi, quae Ieremiae Evangelista esse ait, Ieremiae non esse animadvertunt interpretes. Hinc nequeo dicere quot sint, quam variae criticorum sacrorum ac interpretum in hac explicanda re excogitatae sententiae, industriae positae, adhibitae diligentiae, usque eo prope quo nulla alia vel industria, vel diligentia hominis, nisi sicui fortasse oleum et operam, ut dicitur, perdere libuerit, spectare posse videatur. Quid igitur nobis in hac tenuitate ingenii, quid in hac imbecillitate virium, quid in hac eruditionis inopia, polliceri,
arrogare, sumere posse quod non inepte, non insulse, non inscite factum sit, putamus? Sed nolo mihi male ominari. Praeclara namque in re praeclaros sibi sumere animos, et eniti haud puto esse impudentis. Quinimo et loco et tempore non audere, spem omnem et animum abicere, sibi penitus diffidere, in quodvis se discrimen dare pertimescere, nullum facinus aggredi, quod perficere maxima gloria non potuisse, voluisse tamen aliqua laus est, futilis esse timiditatis videtur. Ego itaque quod bene vertat, maxime quid alii de proposita re senserint, et quadam explicuerint ratione; deinde qui sentiam ego, et quonam explicem modo patefaciam. Fuit Origenes in primis, qui ut erat Hebraea et Graeca lingua eruditus et multiplici litterarum eruditione praeditus, cum inciderit commemoratus Matthaei locus explicandus, eam quam noverat inesse loco difficultatem coniectura sua quodam usus, ut deinde sua quisque fuit sibi tollere visus, duo excogitavit: vel errore scribarum factum fuisse, ut nomen prophetae fuerit mutatum et alterum pro altero usurpatum, atque propterea eo loco quo legitur, Sicut dictum est per Ieremiam prophetam, legendum esse per Zachariam prophetam, apud quem simile quicpiam legi putatur, vel ea, quae veluti a Ieremia dicta proferuntur, ex apocryphis, nescio quibus, Ieremiae libris desumpta fuisse. Haec Origenes. Quoniam alterum facile cuipiam fortasse probatum ἐν existimaverim, quia Glossa quam vocant ordinaria quibusdam perantiquis in exemplaribus, sicut dictum est per prophetam tantummodo scriptum reperiri testatur, nullo addito nomine, vel Ieremiae vel Zachariae. At vero in quibusvis exemplaribus vel perantiquis quantumvis sive Graecis, sive Latinis, Ieremiae nomen scriptum esse, omnes pro comperto habent critici. Quod autem ad alterum attinet, haud negem aliquando quaedam aut ad hortandum, aut ad arguendum, aut ad mores instituendos accommodata accomodata ex apocryphis prophetarum depromi, usurpari, scribi potuisse; atqui religio quaedam effecisse videtur, ne ad Christi passionem enarrandam prophetarumque oraculis confirmandam ex apocryphis quicpiam usurparetur. Inops non est res tanta, ut his indigere putetur. Ac sane, ne Hieronymus quidem, qui post Origenem floruit, quamquam in
apocrypho quodam Ieremiae inscripto ea se, de quibus loquitur, legisse fateatur, existimat ad faciendam de passione Christi fidem ex apocrypho illo verba deprompsisse Matthaeum. Ceterum neque ipse Hieronymus, vir mirifice eruditione et linguarum cognitione expolitus satis claram in proposita re explicandi rationem mire videtur. Rem edisserit, non diluit; difficultatem proponit, non tollit. Existimat pro Zacharia Ieremiam scriptum aliquando fuisse; at existimat etiam, verba a Matthaeo exscripta et ad prophetam relata non apte verbis ipsis Zachariae respondere. Longum profecto esset omnia exscribere quae eo loco, quo de optimo genere interpretandi scribit, Hieronymus disserit; postrema verba satis sit referre: Accusent, inquit, apostolum (Matthaeum) quod nec cum Hebraeo neque cum Septuaginta congruat translatoribus, eo quod his maius erret in nomine, pro Zacharia quippe Ieremiam posuit; sed absit hoc de pedissequo Christi dicere, cui curae fuit non verba, aut syllabas aucupari, sed sententias dogmatum ponere. Ex quibus Hieronymi et ex aliis, quae mittimus, verbis novimus, rem sibi hanc visam fuisse admodum retrusam, nec satis clari quicpiam quod promeret, habuisse, praeter illud unum de quo nulla est ratione dubitandum, nec temere, neque falso Evangelistam scripsisse. Porro ex his animadverso, quod paulo paullo ante tetigi, haud vere sentire eos qui ex apocrypho deprompta esse verba propterea sentiunt, quod Hieronymus ea se verba in apocrypho legisse dixerit. Dixit quidam: ut cum dixerit, ab ea sententia continuo abhorruit, qua Evangelistam ex apocrypho deprompsisse putaret. Quare virorum pace dixerim et Clarii, et Zegeri et aliorum quique sint, falluntur. Nam siqua in sententia esse videatur Hieronymus, illa est, quam ad Pammachium scribens prae se fert, hoc est, errorem esse pervetustum, quod in exemplaribus Zachariae loco Ieremias legatur. Augustinus contra Ieremiam ait esse legendum, et audaciae et inscitiae scribentium singula sigula exemplaria Ieremiae loco Zachariam habeant, tribuendum esse censet. Veram namque germanamque existimat qua Ieremias
legitur, lectionem. Quod autem Evangelista Ieremiam scripserit, quamvis verba sint ad Zachariam referenda, id Spiritui Sancto, quo sacri scriptores dcuntur, ob eas, quas nesci nescimus causas caussas, ita volenti ac moderanti attribuit. Quam in sententiam iccirco ivit, ut video, Augustinus, quod animadverteret, facile futurum fuisse, cum adhuc viveret Matthaeus, ut, detecto errore, si in scribendo nomine errasset, ipsemet corrigeret; cum autem non emendarit, perspicuam rem esse putavisse se, Spiritui Sancto volente ac moderante, scripsisse. Sed quid nos de hoc Augustini sententia? Illud plane quod quisque videt. Istuc Spiritu Sancto vidente ac moderante fieri potuisse, non inficiari religio est; factum vero reapse fuisse, nihil aio, nihil nego. Coniectare enim libet, quantum humanae mentis patitur ratio, quod re vera factum fuerit, non quod fieri potuerit. Ac, Hercle, Augustinus idem aliam insistens explicandi viam, accuratius quid factum sit explicat, ut mox dicemus. Interea velim cogor, nullum fere esse lapidem quem non moverint aut interpretes aut critici, nihil, quod non excogitaverint, ut quid causae caussae fuerit, patefacerent, cur retulerit Matthaeus ad Ieremiam vaticinium, de quo dissero, quod ad Zachariam potius, ut putant sit referendum. Fuere qui sunt etiam arbitrati, duplici fuisse nomine Zachariam donatum, atque propterea, cum Evangelista Ieremiam dixerit, eumdem dicere Zachariam voluisse. Quae falsa opinio esse, ut videtur. Nam alio esset res confirmandi exemplo, quod nimirum alio etiam loco, altero nomine Zacharias appelleretur. Alioquin, nullo rem alio confirmante exemplo, id frustra dicitur quod exemplo nullo aut ratione probatur. Illud potius verius existimaverim, quod sibi persuadere visi sunt critici alii, plura scilicet fuisse olim ἀγράφας a prophetis, sermonibus invicem illatis, usurpata, quae deinde alii, ut res tulerant, litteris consignarunt. Idem factum censent in re nostra, quod vaticinium de triginta argenteis, ore tantummodo a Ieremia prolatum, et fundo a Zacharia auditum, Zacharias ipse deinde in vaticiniis suis, quae scripsit, interseruerit, quod usu venisse minime nesciens nescies Evangelista verba ad
Ieremiam, qui ea ore protulerit, quam ad Zachariam, qui eadem scripto mandarat, referre maluerit. Qua de re hoc sibi magis persuadent, quod animadverterint, Ieremiae simulatorem Zachariam adeo extitisse, ut ipsum prope animum Ieremiae in Zachariam immigravisse tulgi dicere consueverint. At, Hercle, et id ingeniose magis quam vere excogitatum dixerim. Nam Evangelistae in mentem venisse, quia Ieremias ore protulerit, Zacharias vero eadem scripserit, Ieremiae potius quam Zachariae verba referre, vix credibile est, nisi eodem sententiae, quo antea recidatur, quod Spiritu Sancto volente ac moderante ita scripsisset. Verum enimvero eadem redit dubitatio. Siquidem verum est, cum eodem Spiritu, nempe θεόπνευσοι prophetae omnes sint locuti, quae Ieremiae sunt, perinde et Zachariae esse; et quae per Zachariam dicuntur, similiter et per Ieremiam veluti dicta existimari posse; at factum fuisse, volente ac moderante eodem, quo diximus, Spiritu, ut alterum pro altero nomine scriberet Matthaeus, nihil aut aio, ut paulo paullo ante fari libuit, aut nego. Minime tandem omnium, quod hactenus recensuimus et excussimus sententias, ea probanda esse videtur, qua mendum ex margine in orationem ipsam, inscitia librariorum, invertisse dicitur, cum ζου pro ζαχαρίου et ἱου pro ἱερεμίου scriptum legeretur. Nam si id vitii uni aut alteri accidisset exemplarium, quanam fieri ratione in pluribus, atque adeo in omnibus animadvertente nemine, nemine corrigente, potuisset? Satis hactenus de aliorum, de nostra nunc, ut polliciti sumus sunt, sententia dicamus. A capite quae dicta sunt, sic breviter arcesso. Aut scriba aliquis nomen mutavit; non mutavit. Aut verba ex apocrypho quodam Ieremiae inscripto deprompsit Matthaeus; non deprompsit. Aut est dicendum, duplici nomine fuisse Zachariam donatum; non est dicendum. Aut est putandum, commemoratum commoratum vaticinium ore olim a Ieremia prolatum et litteris deinde a Zacharia mandatum, ab Evangelista Ieremiae, quippe qui prius illud dixerit, tribui, non est putandum. Aut tandem verisimile est, temere ex margine in orationem
irrepsisse ἱερεμίου nomen pro ζαχαρίου Graece per compendium ζου et ἱου nominibus scriptis; verisimile non est. Quid igitur restat? Illud restat quod facilius, quod clarius, quod verius consideranti mihi, nisi turpiter fallor, esse videtur. Aio itaque et commonstro, cum dixerit Matthaeus Tunc impletum est, quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem: et acceperunt triginta argenteos, et cetera, scripsisse quod res erat ac vaticinium non Zachariae, non alterius, sed ipsiusmet Ieremiae, qui illud in vaticiniis suis, quae exstant, scripserit, esse putandum. Videor fortasse nimis de me confidenter dicere, remque ipsam, in qua quam plures versati multum laboris insunserint, nimis facile me esse explicaturum polliceri. Causam Caussam non dico; estote vos iidem, qui auditis, aestimatores rei huius atque iudices. Velim primum animadvertatis, sacros Novi, ut vocant, testamenti scriptores, cum ad faciendam fidem rerum, de quibus scribebant, testimonia prophetarum adferrent, consuesse, non verba ἀυτότατα, sed meras plerumque sententias aliis verbis commemorare. Quod adeo compertum atque exploratum est, ut id id exemplis ex ostendere cum longum nimis, tum supervacaneum omnino esset. Audivistis paulo paullo ante idem aientem Hieronymum. Quae cum ita sunt, perinde accidisse dicimus capite Matthaei vigesimo septimo, versiculo nono. Verba illa et acceperunt triginta argenteos et cetera, verba sunt Evangelistae enarrantis, id vero, quod bis verbis significatur, sententia nempe Ieremiae est scribentis, ut ex capite trigesimo secundo eiusdem prophetae patet. Quod porro sic dicendo quae scripsere prophetae, haud dubie ita scripsere, ut illa sint vel expresse, vel per typos quosdam ad Christum referenda. Commemorato capite trigesimo secundo Ieremias verum typum proposuit, quos praeclare tempore Christi evenisse cognovimus. Fore eo loco mirabatur Dominus, ut civitate Ierusalem Chaldaei potirentur, vexarent, diriperent, ita volente volente Domino ob scelera populi. Deinde vero pollicebatur futurum, ut po
pulo, cum a scelere resipuisset, parceret remque in integrum restituere. Cuius pollicitationis ut argumentum ac veluti signum praeberet Dominus, Ieremiae iussit a patruele agrum emere, appensis argenteis, ac stipulatam emptionem emtionem in vase fictili ponere, quod sane certum erat pollicitationis signum. Nam frustra agrum emisset, argenteos appendisset, stipulatam emptionem emtionem in vase fictili posuisset, si Chaldaei civitate ac regione illa potiti, non fuissent deinde depulsi. Iussus fuit Ieremias agrum emere et cetera facere, quia Dominus erat populum in pristinam regionis regionem illius possessionem indicaturus. Quorsum haec? Nonne ut typus essent Christi? Ita plane. Ager, emptio emtio agri, appensi argentei, stipulata emptio emtio in figuli posita veluti argumentum ac signum erat quo ostendebat Dominus se liberaturum a Chaldaeorum captivitate populum. Enimvero haud secus, quod ad Christum pertinuit. Emptio Emtio agri, appensi argentei a Iuda recepti, emptio emtio cum sacerdotibus stipulata, emptio emtio ipsa agri figuli argumentum perinde fuit, ac veluti certissimum signum pollicitationis, qua pollicitus erat Christus, se iam nos a captivitate daemonis liberaturum. Praeclare itaque atque admodum vere scripsit Matthaeus: Tunc impletum est quod dictum est per Ieremiam prophetam dicentem, et cetera. Enarrat namque Ieremias emptionem emtionem illam illa agri eo modo peractam, quae sane argumentum tunc fuit liberationis a captivitate Chaldaeorum; typus vero liberationis nostrae a captivitate peccati. Non est igitur, cur in Ieremia quaeramus verba, quae ad Matthaei locum pertineant, cum non verba, de quibus non fuere, ut dictum est, Evangelistae solliciti, sed res significata ac sententia quam enarrat suis verbis Matthaeus, in Ieremia ipso tota esse deprendatur. Sic est explicandum: hoc dico, non quoniam is ego sim, qui velim ipse mihi blandiri, quasi unus inter eos omnes qui in hac explicanda re tam varia excogitando sunt versati, nova ratione explicaverim, sed quoniam Augustinum et quosdam post eum esse videor, qui etiam partim
ex Zacharia, partim ex Ieremia vaticinium istuc esse depromendum, arbitrentur, cum nihil sit necesse. Ceterum critici omnes hac in re nodum in se ipso, ut dicitur, quaerere, mihi sunt visi, difficultas nimirum comminisci, quae nullae sunt. Quare in eo tantummodo me esse unum, non inesse, ut opinor, dixero, quod nullam esse hac in re in qua explicanda tantopere fuit desudatam, difficultatem patefecerim. Ac tandem, ut finem dicendi faciam, si quis habet quiddam verius, non petenti modo, sed efflagitanti mihi non invideat.