F. Michael Angelus Carmeli
Linguae Hebraicae, Graecae, et ceterarum Orient.
in Gymnasio Patavino
professor
optimis adolescentibus
Ea exponit, de quibus est hoc anno e publico
loco disputarurus.
Quoniam e publico loco de linguis dicere iubeor, praeclare video hoc anno cum instituto meo agi si de linguis primum generatim et singillatim deinde dicere aggrediar. Atque ut rem totam ab ovo, ut dicitur, pertractandam suscipiam, illud in primis animadvertam duas esse res quibus homines
ἀπὸ τῶν ἀλὸγων ζώων maxime disserunt: altera cogitatio est, oratio altera. Quae duo ita sunt inter se coniuncta ut utrunque eodem vocetur nomine. Nam apud Hebraeos “
רָּבָר” et “ratio” dicitur et “sermo“”, appellaturque homo “
חַי מְרַפַר” “animal loquens”. Perinde vero apud Graecos “
λόγος” et “ratio” dicitur et “sermo”, vocaturque homo “
ζῶον λογικόν”. Quapropter sermo, quo homines inter se colloquuntur mentisque sensa et consilia alter alterius cognoscit, veluti vinculum humanae societatis est, sine quo nullum commercium, nullum in hominum vita haberemus solatium. De hac itaque sermocinandi vi et usu dicturus ostendam, non temere ac fortuito ortas esse linguas; sed, ut habet
Plato in
Cratylo, a divina virtute primas voces profectas fuisse. Quamobrem facile patefaciam ante Babelicam
σύγχυσιν unam fuisse linguam qua Deus optimus maximus primum hominem donavit; deinde vero plures exortas fuisse, sarta tecta permanente ea qua ante homines utebantur
in familia Heber, unde Hebraea fuit appellata. De quibus cum dixerim, hoc est de sermone ore prolato, de eo disseram qui signis quibusdam litterisque exprimitur. Certum namque est exploratumque primum homines loqui coepisse; deinde signa quaedam seu litteras invenisse quibus id, quod loquebantur, significarent. Huiusmodi inventum deridiculum quondam visum est
Socrati; contra vero rem magni faciendam et philosopho maxime dignam eam existimavit
Plato. Nam, inquit,
ἐπὶ τοῦς συλλαβῦς τε καὶ γράμμασιν ἡ μίμησις τυγχάνει οὐσίας
in syllabis et litteris est essentiae imitatio
. Miror cur
Socrates rem tantopere utilem in invidiam adduxerit, in cuius laudem non modo olim
Plato sed postea etiam
Vossius,
Coelius Rhodiginus,
Galilaeus aliique plures praeclari eruditione sapientiaque viri effusi sunt. Meum igitur erit sollerter inquirere quinam fuerit litterarum inventor variasque hac super re criticorum sententias accurate diligenterque expendere, atque tandem quid ego sentiam candide aperire. Quibus mihi subinde sternam viam ad celebrem illam diu multumque exagitatam quaestionem, num litterae quas hodie nos hebraicas vocamus antiquissimae illae sint, quibus
Moses prophetaeque libros suos conscripserunt; an vero fuerint post Babylonicam captivitatem ab
Esdra celeberrimo viro et de rebus suae gentis optime merito mutatae. Dissident, ut fere solent, critici et quisque magna animi contentione suam sententiam tuetur. Res est profecto vehementer implicata; sed si mihi coniectura quadam uti liceat, eam totam non inepte expediam. Porro ne quicpiam quod ad rem in suscepto hoc nostro litterario curriculo pertinere videtur praetereatur, de punctis, ut vocant, seu de vocalibus Hebraeorum litteris verba faciemus. Etenim, cum ostendero, hodiernas Hebraicas litteras easdem esse ac veteres illas quibus sacri scriptores olim libros suos concinnarunt, apposite admodum exquiram num huiusmodi litterae una cum punctis seu vocalibus ortae sint; an vero puncta ipsa a masorethis viris quibusdam olim ex Iudaeorum gente, qui mirificam operam instaurationi Hebraicae linguae navarunt, inventa atque adiecta fuerint. Quaestio haec plures spectatae eruditionis criticos in utramque partem sollicitos habuit. Inter ceteros praecelluere
Ludovicus Cappellus atque
Buxtorfius, quorum alter puncta inventa, alter tantummodo restituta fuisse magno a
nimi aestu et viribus omnibus pugnarunt. Quapropter ego, ne importune ea recinam, quae sunt ab his viris excogitata, sic de re agam, si tantum erit in me ingenii ut acta agere non videar et satis meis auditoribus faciam. Praeterea hinc percommode occasionem nactus de veteribus
Sacrorum Librorum interpretationibus dicendi,
παρεκβάσει quadam non inutili neque iniucunda utar. De Graecis septuaginta interpretibus, de
Paraphrasi Caldaica Onchelosi et
Ionathani, de Syriaca, de Arabica, de Samaritana, de Aeptiopica, de Persica atque demum de Coptica lingua nonnihil, sermonem habebo. Post haec omnia rite recteque, quantum in me erit, exposita, de libris rabbinorum disputationem instituam atque in primis de
Talmude, turpissimo illo quidem sed apud Iudaeos celeberrimo libro plurisque aestimato quo continentur omnia quae ad iura, leges, ritus caeremoniasque Iudaeorum pertinent, disseram. Quare palam fiet quid Hebraeorum
מִשְנָח Misna, quid
נְמָדָח Gemara sit, quibus
תַּלםוּד Talmud conflatur. Praeter Iudaeos illos qui ingenti opere ad conscribendum Talmud appulerunt animum, alii non defuere qui in eo operam industriamque collocarunt ut commentaria in
Sacros Libros ederent, quae
פְיױשִים rabbinico loquendi more vocantur. Pergam porro et de cabala Hebraeorum nonnulla in medium afferam. Nihil est prope quod ore magis omnium conteratur quam nomen cabalae; sed nihil est item quod minus fortasse intelligatur. A futili atque inani cabalae studio, cui mirum in modum olim addicebantur Iudaei, puto ad invidiam esse nomen traductum; siquidem illi, qui vulgo cabalam audiunt, nomen in invidia positum audiunt et probri loco habetur si quis cabalae studiosus dicatur. Verum enimvero nomen cabalae Hebraicae secus significat ac ab imperitis rerum existimatur. Primum itaque de nomine cabalae, deinde de aliis ad eam pertinentibus dicam. Tandem in celebri illa disputatione versabor quae a criticis de masora Hebraeorum instituitur. Qui Hebraicarum rerum notitia delectantur, nihil habent in ore saepius quam masoram et masorethas viros a masora sic appellatos. Inter cetera quae Iudaei in rerum suarum studio occupati litteris tradiderunt, annumeranda est in primis masora, opus sane praeclarum, in maximum Hebraicae linguae bonum
a praestantissimis Hebraeorum summa diligentia et industria elaboratum. Quocirca si mitterem hac de re dicere, partem maximam Hebraicae eruditionis praeterirem, nec satis viderer illo munere functus quod suscepi tradendi ea quae ad accuratam Hebraicarum litterarum notitiam pertinere noscuntur. Sic igitur mearum disputationum ratio hoc anno, diis hominibusque non invitis, ut spero, se habebit.
Patavii, Typis Seminarii.
Superiorum permissu.