Notice: Undefined index: search in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 534

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541
DArIL

Summa capita rerum quas anno hoc scholastico 1750-1751 tractabit

+ informazioni sul documento

+ informazioni sull'edizione digitale

Pagina di

Summa capita rerum
quas
anno hoc scholastico 1750. 1751.
tractabit

D. Io. Albertus Columbus
Venetus
Congregationis Casinensis Monachus
in Patavino Archigymnasio
Publicus Astronomiae, et Meteorologiae
Professor
.
Patavii, Ex Typographia Seminarii. MDCCL.
Superiorum permissu
.
Ad meteorologiae tractationem scholastico hoc anno aggrediemur postquam ea perfecerimus quae ad astronomiam pertinentia superiore anno absolvere nobis per tempus minime licuit. De fixis enim, de Sole, de planetis tum primariis, tum secundariis, de cometis quoque horumque corporum omnium motibus atque phaenomenis fuse tractavimus; de celeberrimis quibusque coeli systematibus, sive hypothesibus, ad coelestes motus explicandos confictis disseruimus; de causis item coelestium corporum newtonianis verba fecimus. Ad eam quam mente concepimus astronomiae physicae institutionem perficiendam non pauca supersunt, de quibus anno hoc agere decrevimus, antequam ad meteorologiam explicandam accedamus. 1. Principio igitur de caelestium phaenomenorum causis cartesianis, leibnitianis, keplerianis, non sine earum examine, disseremus. 2. De Terrae figura et dimensionibus, de tabulis item geographicis et hydrographicis, quatenus ab astronomia pendent, verba faciemus. 3. De maris aestu reciproco eiusque causis iuxta Cartesii, Galilei, Newtoni, Bernoullii, Mac-Laurin, Euleri, Papini aliorumque opiniones,
dicemus. 4. De Astronomia comparativa tractabimus, qualis scilicet videretur esse mundus si e Sole, vel fixa, vel planeta, vel cometa aliquo cerneretur, ideo inquiremus ut quodnam sit optimum mundi huius systema, rationibus inde derivatis, magis innotescat. 5. De tabulis astronomicis, tum ad theoriarum normam elaboratis, tum per phaenomena constructis, tum mixtis, partim nempe a theoria, partim a phaenomenis derivatis, et de earumdem tabularum defectibus plura exponemus. 6. Tandem de astronomicis instrumentis et de specula, sive observatorio, ut aiunt, paucis agemus. Horum enim ampliorem tractationem, qualem nempe rei utilitas et maiestas flagitat, ad ea tempora differemus quibus felicissimo academiae huius celeberrimae fato maximoque studiosae iuventutis commodo continget (si quando bonum hoc tantum Superi largientur nobis) ut stet et Patavii alta moles, suis videlicet instrumentis ornata specula, non quidem Nembrotti vel gigantum ausu nefario coelis debellandis erecta, sed pio maximeque laudando nisu ex operibus maiestati Opificis Optimi Maximi inferendae constructa. Nil sane iucundius evenire mihi poterit unquam; adeo quidem ut, quamvis nihil homini dulcius vita ipsa sit: putem tamen equidem meas pulsantem fores mortem me impavidum laetoque animo operiturum, postquam triennio saltem licuerit mihi, observatorio constructo, telescopiis, horologiis, quadrantibus caeteroque apparatu munito, mundanae huiusce fabricae symmetriam contemplari divinamque inde sapientiam impensius colere et venerari. Astronomicis hisce perfectis, ad meteorologiam accedemus. Porro quidquid per aera in altum attollitur, si vim nominis attendas, meteorum est; si usum vero consideres, penes quem arbitrium est et ius et norma loquendi, non omnia quidem in altum sublata meteora sunt, sed tunc solummodo eo nomine indigitantur cum sensibus patent humanis. At cum ea quae sensibus subesse possunt e minimis profecto coalescant elementis, vel aeriis, vel per aera certe natantibus: quaenam
ea sint vel esse possunt elementa, e quibus per aera huc illucque, sursum deorsum, ultro citroque permeantibus, coalescere meteora possint, dicendum nobis ante omnia est dum de meteoris verba facere aggredimur. Quae autem tolluntur in altum minima utique meteororum elementa, ea et ignea sunt et aquea et terrea. Nullum quippe corporis genus est, ut ut duri, ut ut solidi, a quo emanationes minimae abrasae non tollantur per aera sursum, ut meteoris ortum praebeant et incrementum. Et primum quidem non fluida solum corpora, puta aquam, vinum, alia; non mollia item solum, herbas, flores, stirpes, balsama et similia, effluvia emittere demonstrabimus quod et sensus ipsi percipiunt et laxa eorumdem corporum contextura facili negotio suadet; sed id ipsum in duris quoque corporibus evenire suadebimus, tum per odorem quem stirpes effundent, fructus, caphura, salia volatilia; vel affricta manibus, vel inter se, ad odorem effundendum excitantur, ut electrica corpora faciunt vitrumque ipsum; vel tandem dum vi ignis dissipantur odorem emittunt, ut in plumbo, stanno, aere, cupro, evenire compertum est. Praeter odorem, attractio etiam ostendit corpora dura emittere effluvia; attrahit enim magnes, attrahunt electrica corpora; alia ad attrahendum solis vel ignis calore excitantur. Quas attractiones vel omnes, vel fere omnes per effluvia fieri verisimillimum est. Sed quid plura? Bilance ipsa detegitur corporum pondus imminui, pomorum, exempli gratia, lignorum, glaciei etiam ipsius. Quae ponderis imminutio sine effluviorum emissione fieri profecto non potest. Quamvis tamen non omnium corporum imminutio ponderis bilance detegi possit, non inde tamen sequitur ab illis effluvia nulla manare quorum pondera ad sensum non imminuuntur. Tanta enim est effluviorum subtilitas ut vim omnem humanae mentis excedat, quod exemplis plurimis ostendemus,
bractearum aurearum, venti ex aeolipila prodeuntis, cantharidum actionis etc; quod evincemus quoque per miram pororum tenuitatem per quos effluviorum genera plura liberrime transeunt. Conservare autem effluvia haec minutissima determinatam naturam corporum e quibus manarunt demonstrabimus ex eo quod vapores iterum condensentur in aquam; mercurius destillatione moderato igne sursum pulsus, recipienti adhaereat, fluentis mercurii forma; sulphuris purificati sublimata massa in florem sulphuris abeat etc. Idem ostendit discrimen quod in sensibilibus effluviorum qualitatibus observatur, in coloribus scilicet, odoribus saporibusque, in energia etiam eorum varia quae in nonnullis effluviis maxima est, ab eorum copia penetrantique natura, a celeritate etiam motionis orta. Postquam ab omnibus corporum generibus effluvia manare eaque corporum e quibus prodiere naturam conservare demonstraverimus. Qua vi haec per aera sursum attolli possint, meteoris scilicet efformandis, inquiremus. Hic de fluido in genere, de specifica corporum gravitate et de hydrostaticae elementis plura proferemus in medium, sine quibus de causa vapores attollente certi nihil penitus statui posset. Cum corpus illud per fluidum ascendat, quod specie levius est fluido; illud contra descendat quod est specie gravius. Quod vero eiusdem cum fluido est specificae gravitatis neque per fluidum ascendat, neque descendat. Haud facile quidem explicatu est quare vapores et exhalationes modo per aerem ascendant, modo descendant, modo in eo quiescant. Porro variis locis variisque temporibus variam esse aeris gravitatem barometrum ostendit. Ascendent ergo vapores et exhalationes donec aequalis specificae gravitatis aerem offendant; descendent vero dum coacervantur, vel aer inferior rarior evadit. Calore etiam tum Solis, tum subterraneo subtiliores vapores fiunt; agitatione deinde aeris attolluntur. Impulsu, etiam radiorum Solis, vaporum et exhalationum particulae in Terram impactae, reflectuntur. Dilatat eas praeterea calor tum
directorum, tum reflexorum radiorum Solis, una cum subterraneo calore earumque ideo specificam gravitatem imminuit, quod exemplo aquae bullientis intra pneumaticae machinae recipiens aliisque confirmabimus. Aere itaque rariores leviaresque factae particulae vaporum et exhalationum ascendunt. Frigore contra densatae, descendunt; descendunt etiam si densemur a ventis, vel si plures eleventur maiorique copia, quam ut ab aere sustineri queant. Addemus his omnibus immechanicam causam, attractionis videlicet mutuae aeris atque vaporum seu exhalationum; qua attractione cessante, descendunt. Tunc vero aer desinit attrahere vapores, cum ad aeris contactum corpus aliud aliquod accedit quod ab aere magis trahatur quam ipsi vapores vel exhalationes. Species enim illa magis ab aere attractae materiae, aeri ipsi coniungitur, dum hic vapores sinit pondere suo descendere in Terram si excessus eorum specificae gravitatis supra gravitatem specificam aeris satis sit aeri findendo, vincendae scilicet resistentiae quae ab aeris tenacitate procedit. Contingit vero ut ascendant exhalationes, et aeri supernatent, si excessus gravitatis specificae aeris supra specificam gravitatem desertae materiae satis sit eidem aeris tenacitati vincendae. Tandemque per aerem dispersa manet deserta materia, si specificarum gravitatum differentia aerii fluidi tenacitati vincendae non sufficiat. Systema hoc immechanicum exemplis suadebimus innumeris a chemia desumptis. Ab ingenti copia vaporum et exhalationum quae a corpore quovis dimanant et per aera attolluntur, meteora omnia oriri ostendemus, ignea videlicet et lucida, aquea, aeria. Ut ab igneis incipiamus, de ignis natura et proprietatibus plura praemittemus, ut et de mensura ignis, sive caloris per aerem dispersi, ope thermometri, detegenda, cuius ideo instrumenti genera varia, drebellianum scilicet, florentinum, rhenaldinianum, amontonianum, reaumurianum nostrumque denique exhibebimus.
Hisce praemissis, ad ipsa ignea meteora explicanda accedemus et ab aurora boreali initium facientes, eius imprimis phaenomena describemus; de eius deinde altitudine et causis pluribus disseremus. De fulgure, deinde, et fulmine verba faciemus, de eorum utilitatibus, materia, vi, effectibus, via etc; de tonitru item, seu de sono fulminis, ubi plura inferemus de sono in genere; tandemque an fulmina omnia e Terra sursum ascendant, an vero alia accendant, alia descendant, alia etiam huc illucque, ultro citroque pergant inquiremus. Quam ad rem quidem facientia theoremata nonnulla e pyrothecniae fontibus derivabimus. Haec viam sternent ad agendum de terraemotu eiusque causis. De igne fatuo, de igne lambente, de ignibus sancti Helmi disserentes, meteora haec inepte igneis a pluribus accenseri demonstrabimus. Meteora lucida (quae et humida nonnulli vocant) explicaturi, primum de lucis natura et proprietatibus, reflexione praesertim, refractione et refrangibilitate varia; de coloribus item in corpore lucido, pellucido, opaco; de lucis refractione per superficies tum planas, tum sphaericas, de lentibus, de telescopiis et microscopiis, de oculo etiam et de visione plurima praemittemus ex optica, dioptrica atque catoptrica deprompta, quibus utamur in explicandis lucidis meteoris, iride scilicet, coronis, parheliis et zodiaci luce a Cassino primum observata. Ad meteora aquea explicanda, plura de aquae natura et proprietatibus, de glacie, de aqua per vasis foramen vel per tubum effluente vel prosiliente edisseremus; de nebulis deinde, de nubibus, de nive et grandine disseremus. Rorem et ascendere a Terra et ad Terram descendere suadebimus; de pluvia deinde disserentes, ad columnas aqueas et ad prodigiosas pluvias deflectemus, et quam illi mereantur fidem indicabimus qui narrant ferro, lana, lapidibus, piscibus, ranis, lacte, carne, terra pluisse. Tum ad aeria meteora explicanda, tum ad eius fluidi in
dolem pernoscendam, in quo meteora omnia gignuntur, de aeris natura et proprietatibus, pondere praesertim et elasticitate, indeque pendentibus phaenomenis, de pneumatica machina, de antliis, de syphonibus, de sclopeto pneumatico, de Heronis fonte aliisque huiusce generis disseremus; de aeris item calore eiusque causis multa proferemus in medium, cum a calore hoc meteora plura tum ignea, tum aquea, tum aeria pendeant; caloris etiam aestivi hyemalisque frigoris causas inquiremus, et cur maximus calor maximumque frigus non in solstitiis ipsis eveniant indicabimus. De vario, post haec, aeris pondere eiusque mensura, de barometris videlicet seu baroscopiis agemus eorumque generibus variis, Morlandi scilicet, Hookii, Huygenii, Amontonsii, Hirei, Cassini etc, ut et de barometri phosphoro itemque de higrometro atque manometro pauca dicemus. Investigabimus deinde sedulo an per barometrum liceat, vel alio modo, altitudinem atmosphaerae detegere; de echo etiam, ubi de aere agitur, silere non decet. Quae commoda, quae item incommoda humano generi ab aere proveniant, exponemus. Ultimo tandem loco de ventis tum perpetuis, tum periodicis, tum variis, et de ventorum causis eorumque velocitate, vi, effectibus, quae scitu videbuntur vel necessaria, vel utilia, vel iucunda nostris auditoribus exhibebimus. In his autem omnibus explicandis eo ordine procedemus ut, phaenomeni historia praemissa celebriorumque philosophorum systematibus ad phaenomena illa explicanda explanatis, sententiam nostram exhibeamus eamque vel experimentis confirmemus, vel geometricis theorematibus, vel (ubi illa desint) probabilibus coniecturis. Haud enim praeclare adeo cum hominibus actum est ut semper et in omnibus meteororum causas veras et demonstratas exhibere queant. Licet hac in re quidem coniecturas sequi, non tamen ut veras causas, sed ut de iis disputetur, donec pura nudaque veritas detegatur. Quod si durum nimis morosis quibusdam difficilibusque philosophis videa
tur, hoc unum habeo equidem quod reponam: facile esse huic incommodo remedium si ipsi meliora, si certa, si nova proferant quibus causas meteororum veras humano generi exhibeant. Tunc sane eorum sapientiam concelebrabimus et probabiles coniecturas furcillis excludemus gratulabimurque temporibus felicioribus, quibus, eorum opera, veritates solidas contrectare nosque bonos olim ridere viros licebit, qui ad coniecturas non quali ad philosophantium placita, sed potius ad delirantium somnia confugere non dubitaverimus. Caeterum non semper in meris versabimur coniecturis. Quae e chemiae, pyrothecniae, hydrostaticae, opticae, dioptricae, catoptricae, aereostaticae fontibus in agellum nostrum derivabimus, quae de effluviis corporum, quae de proprietatibus aeris, quae de coloribus iridis, coronarum, parheliorum, quae de nebulis, nubibus, rore, pluvia, quae de fulminibus et terraemotibus exhibebimus, aliaque bene multa vel experimentis, vel geometricis theorematibus innituntur. Phaenomenorum enarratio, instrumentorum descriptio, usus, effectus, omnem penitus dubitationem excludent. Pauca quidem incerta sunt de ventorum causis, de effluviorum ascensu, de grandinis glacie, eiusque generis non sane multa. At quid tum? Quaenam quaeso disciplina est (si mathesim excipias) quae probabilia solum non raro in medium non afferat? Ut de hominibus aiebat Horatius Vitiis nemo sine nascitur, optimus ille est qui minimis urgetur. Ita sane disciplina nulla est in qua vera, certa, nitida, perspicua sint universa. Illa profecto est disciplinarum optima in qua plurima nitent, cuius paucis maculis nemo unquam iure offendetur. Illud autem hic etiam atque etiam moneo nihil penitus nosse meteorologiae tractatorem de futuro, vel post horam, atmosphaerae huius statu. Doctiores longe hac in re bestiae nonnulle sunt, natura magistra, doctiores rustici, qui diuturnis observationibus tum suis, tum maiorum suorum edocti, prevident non raro pluviam, ventum, grandinem et huius ge
neris alia. Quamvis et ipsi saepenumero fallantur specie rerum et numerare solummodo praesagia soleant quibus respondit eventus, aliorum vero, quibus contrarius fuit exitus, facile obliviscantur, quod et astrologi faciunt, venales scilicet illi impudentiae magistri quod item in sortium numeris vel somnio exhibitis, vel forte fortuna oblatis identidem fieri solet; ut videlicet si semel ii extrahantur quos vel somnium, vel sors, vel vana deliramenta exhibuere tibi, narres iam vicatim et hostiatim universis, quasi tibi Superum pupulo populo monstraverint ipsi futura; at si vel mille vicibus fallaris et spe cadas, siles tu quidem et muto seu elingui similis evadis. At, utut haec sint, hoc unum verum est, astronomum posse coelorum phaenomena plura vel mille post annos futura praecipere; at meteorologiae tractatori nulla ratione licere futurum vel post horam (ut innuimus) atmosphaerae statum praenunciare. Quaerit ille rerum causas, effectus non praevidet. Quod cum omnibus naturalium rerum, physicae nempe totius, cultoribus commune sit, haud erit hoc quidem meteorologicarum rerum tractatori vitio vertendum. Impigre igitur alacrique animo ad meteorologiam addiscendam accedant iuvenes optimi, ne dum de rebus quae et raro contingunt et a nobis remotissimae sunt sententiam ferre didicerint, in iis quae ante pedes sunt penitus caecutiant, ut vulgus facit. Assiduitate enim quotidiana (ut ait Tullius De Natura libro 2) et consuetudine oculorum assuescunt animi, neque admirantur, neque requirunt causas earum rerum quas semper vident; perinde quasi novitas nos magis quam magnitudo rerum debeat ad exquirendas causas excitare. Nos vero curabimus sedulo ne quis voluntatem diligentiamque nostram sibi deesse usquam iure conqueri queat. Tum enim de disciplina nostra interrogantibus praesto semper erimus, cum petentibus, ut domesticis nostris quotidianis scholis (quas et habuimus hactenus semper et semper habebimus ) ea ipsos edoceamus, sine quibus ea quae publice de meteoris dicturi su
mus intelligi nulla ratione possunt, facile lubentique animo (ut semper fecimus) morem geremus. Utque nemo hactenus eorum qui nos discendi causa adierunt vel repulsam rudem, vel blandum quidem sed inefficax responsum a nobis tulit. Ita profecto spondeo me temporis, vigiliarum et valetudinis ipsius (qua nihil suavius) iactura, vestra commoda iuvenes optimos curaturum. Annuam petentibus, ancipites animi hortabor, desides excitabo, nolentes patienter feram, utilissimarum disciplinarum hostes amice monebo ut quiescant modo ac desinant maledicere, non quidem (ut aiebat comicus) malefacta ne noscam sua; hoc enim et animi mei lenitas, et institutae vitae ratio non patitur; sed ne amplissimos illos patres culpare videantur qui dum disciplinas hasce nostras in celeberrimo archigymnasio hoc studiosis tradi iuvenibus sapientissimo suo decreto sanxere, easdem profecto utilissimas (uti revera sunt) sibi visas esse ostenderunt. Finis.