Summa capita rerum
quas
anno hocce scholastico
pertractabit
D. Io. Albertus Columbus
Venetus
Congregationis Casinensis Monachus
in Patavino Gymnasio
Publicus Astronomiae, Geographiae, et Meteorologiae
Professor.
Patavii, Ex Typographia Seminarii. MDCCLVI.
Superiorum permissu.
Cosmographiae, descriptionis videlicet mundi, nomine disciplinae illae tres, astronomia scilicet, geographia et meteorologia comprehenduntur, quae augusti
Senatus Veneti decreto, referentibus amplissimis senatoribus
rei litterariae Triumviris, nobis demandatae fuerunt. Quae enim in coelo, in aere et in tellure hac nostra sunt, fiunt, gignuntur, eveniunt atque moventur, omnia utique disciplinarum harumce trium finibus continentur.
Omnia sane quae in coelis fiunt, apparent atque moventur, ea pene divina astronomiae disciplina comprehendit. Illa enim de stellis fixis agit, earumdem numerum labore improbo inquirit, easdem in asterismos tribuit, sive constellationes, sphaeramque coelestem praeterea partitur per circulos maiores minoresque plures, quos et machinula, cui sphaerae armillari seu globo coelesti nomen est, oculis exhibet; de motibus quoque fixarum tum veris, tum apparentibus disserit, deque stellis novis et de apparitionis earumdem causis tractationem instituit.
Ad planetas deinde descendit, quos in primarios secundariosque partitur. Primariorum, Mercurii videlicet, Veneris,
Martis, Iovis atque Saturni, tum distantias a Sole, tum ellipticas orbitas, tum harum ad eclipticam inclinationes, tum planetarum eorumdem directiones, vires, velocitates, coniunctiones, oppositiones aspectusque varios inquirit. Secundariorum item planetarum orbitas, velocitates, directiones viresque dum circa primarium revolvuntur et una cum primariis circa Solem rapiuntur investigat.
An Solem, an vero Terram planetas inter collocare necesse sit. An Luna primarios inter, an inter secundarios ponenda, longo et operoso examine quaerit. De Lunae vero Solisque et de satellitum Iovis eclipsibus, sive defectibus, horumque usu ad locorum praesertim longitudinem inveniendam, utilem (Superi!) iucundamque tractationem instituit. De cometis demum astronomia verba facit, quos planetas inter illa constituit et circa Solem in excentricis admodum ellipsibus moveri suadet. Suadet ne dicamus, an vero omnino persuadet?
Porro evidentia tanta theoremata sua pleraque omnia astronomica disciplina confirmat ut inter certas et demonstratas mathematicas disciplinas merito collocetur. Tanta est autem astronomicarum rationum veritas et certitudo ut non modo praesentia coeli phaenomena feliciter explicent et exhibeant, sed et praeterita suo quaeque tempori affigant, et futura quoque ipsa praecipiant atque praenuncient; ut de eclipsibus quotannis fieri compertum est quae eo ipso tempore eveniunt quo easdem futuras astronomi praenunciarint. Monent exempli gratia astronomi anno huius saeculi sexagesimo primo die iunii quinta futurum ut Venus per Solis faciem instar maculae transeat. Si tantum vitae nobis Superi dederint, quam vera, quam certa praedixerint, apparebit. Licet iam vero a tot astronomorum veris compertisque praedictionibus intelligere, de hoc Veneris transitu nulla ratione esse dubitandum.
Videtis, adolescentes optimi, quam multa, quam magna, quam difficilia de coeli corporibus universis astronomia doceat;
quam certis principiis innixa haec omnia demonstret; de corporibus adeo remotis deque motuum eorumdem causis adeo retrusis quam mira, quam sublimia pandat: ad quae homines pertingere unquam posse vix adhuc hominum vulgo persuadere licet. Futura vero phaenomena praecipere quaenam alia quaeso disciplina potest? Quod sane fere supra hominum conditionem astronomos videtur attollere.
Quae vero in aere hoc nostro fiunt et apparent, ea sane omnia meteorologiae finibus continentur. Disciplina haec enim cur vapores et omnigena terrenorum corporum effluvia attollantur per aera, et sursum deorsum, ultro citroque volitantia, meteora gignant; vel aquea, nebulas scilicet, nubes, rorem, pluviam, grandinem, nivem, pruinam, iridem, parhelia, paraselenes, halones; vel ignita fulgur, tonitrua, fulmina, bolides, trabes ardentes, aurorasque Boreales; vel demum aerea, ventos videlicet vel perpetuos intra tropicos, vel periodicos nonnullis in locis, vel varios ubique locorum, inquirit et explicat; atque phaenomenorum horumce causas verisimili saltem coniectura investigat.
Geographia demum seu Terrae descriptio, de qua primum anno hocce scholastico verba facere instituimus, de iis omnibus agit quae ad Terram hanc nostram pertinent. Quae vel supra Terrae superficiem sunt, ut stirpes omnes et animalia; vel ipsa Terrae superficies, in terras utique et maria divisa; vel infra Terrae superficiem, ut fossilia et mineralia omnia, delitescunt.
Nostrum tamen non est late adeo patentis disciplinae partes singulas explicare; neque sane liceret per late adeo patentes campos praefinito tempore expatiari. De stirpibus, de animalibus, de mineralibus atque fossilibus celeberrimi professores statis temporibus in academia hacce verba facient.
De Terrae igitur superficie eiusque partibus et de harum mappis geographicis et hydrographicis disserere nostrum est. Neque ideo tamen putetis velim partem hanc Terrae descriptio
nis, quae proprie geographiae nomine indigitatur, angustis admodum finibus contineri aridamque fieri, exsuccam, ieiunam et facilem nimium minimique pretii ducendam esse.
Quamvis enim politicam regnorum divisionem historicam penitus esse eamque bellis pactisque hominum immutari, ideoque inter scientias collocandam haud esse neque a nobis hoc loco pertractandam fateamur (eam tamen privatis scholis ipsam discere cupientibus explicabimus); divisio Terrae tamen in terras et maria, terrarum vero in montes et valles, promontoria, istmos, insulas, scopulos et huius generis alia, latissime et ipsa patet, et certis rationibus explicari potest, et ab astronomia unice pendet et eius quasi consectarium est, perutile utique et periucundum.
Agit enim ipsa primum de Terrae figura, quam non planam esse, ut rudes putant, sed rotundam, per umbram Terrae, per Lunae scilicet eclipsim, ac per poli elevationem, dum quis per meridianum polum versus incedit, ostendit. An vero omnino sphaerica Terra sit, ut veteres Astronomi arbitrabantur; an ovalis ut
Eisenchsmidius atque
Burnetus asseruerunt, ad polos videlicet altior, humilior ad aequatorem; an demum, ut
Newtonus docuit, ad polos compressa, ad aequatorem autem elevata sit, diligenti examine inquirit. Cum
Newtono vero de Terrae figura sentiendum esse suadet tum ob vim centrifugam, tum ob pendulorum, dum ad aequatorem accedimus, tardiores oscillationes; tum demum ob graduum mensuram in
Galliis, in
Anglia, sub
Arctico polari circulo et ad
aequatorem sumptam. Qui gradus cum ab aequatore ad polos augeantur, per evolutarum doctrinam omnino demonstrant Terram planiorem et humiliorem ad
polos esse, magisque curvam et elevatam ad
aequatorem ea ipsissima proportione quam
Newtonus posuerat, ut nempe Terrae diameter per polos ducta sit ad diametrum aequatoris ut 229 ad 230; quae minima quidem inter Terrae diametros differentia in causa est, ut communi usu receptum sit Terram pro sphaerica sumere.
Terrae statuta figura eiusdem magnitudinem geographia inquirit; et primum quidem Terrae ambitum invenit per unius meridiani gradus in mediocri latitudine seu distantia ab aequatore mensuram; haec enim in 360 ducta Telluris ambitum exhibebit. Est autem circuli circumferentia ad diametrum ut 22 ad 7, vel ut 355 ad 113; quare Terrae circumferentia statuta, radius eius invenitur, pedum utique Parisiensium 19615800. Si circumferentiae semissem ducas in radium, aream habebis circuli maximi Terrae; cuius areae quadruplum Terrae exhibet superficiem; quam demum si in radii trientem duxeris, habebis ex
Archimede Terrae soliditatem pedibus cubicis expressam.
Figura et magnitudine Telluris inventis, polos eiusdem geographi quaerunt circulosque armillaris sphaerae omnes in Telluris superficie describunt eamque in zonas partiuntur; in climata quoque tribuunt; ac per circulos aequatori parallelos et per alios eidem aequatori perpendiculares (quos etiam horarios et meridianos et aequatoris secundarios vocant) punctorum globi longitudinem latitudinemque facile inveniunt. Undenam orta huiusmodi nomina sint et quid ipsa significent paucis habete.
Cum geographi veteres arbitrarentur Terram habitatam latius ab occasu in ortum excurrere quam ab austro in septemtrionem (maxima quippe pars orbis terraquei ignota ipsis penitus erat), expansionem Telluris ab occasu in ortum Terrae longitudinem vocaverunt, extensionem vero alteram ab aequatore ad polos latitudinem appellarunt. Cum latitudo igitur sit distantia locum inter et aequatorem, distantia vero in perpendiculari non in obliqua linea sumatur, locorum utique latitudo in aequatoris secundariis, eidem scilicet perpendicularibus, sumenda erat, in circulis scilicet illis qui per mundi
polos et locum transeunt cuius quaeritur latitudo, sive distantia ab
aequatore.
Longitudo vero sumitur in aequatore, vel in eius parallelis.
Porro longitudinum initium geographi veteres sumebant ab illo aequatoris secundario seu meridiano qui per ultimam tunc notam occidentalem Terram transibat, quem primum meridianum dictitabant.
Est ergo latitudo loci arcus meridiani inter aequatorem et loci parallelum interceptus; longitudo vero loci est arcus aequatoris inter loci meridianum et meridianum primum.
Plane hinc intelligitis loci alicuius longitudine et latitudine inventis, locum illum in globo eo loco ponendum quo se mutuo secant circuli duo longitudinis et latitudinis loci. Ad Terrae igitur loca in globo geographorum more collocanda, satis est loci illius latitudinem et longitudinem invenire; quorum primum per poli inventam altitudinem (quae loci latitudini semper aequalis est); alterum per eclipses Lunae vel Iovis satellitum invenitur, ut suo loco ostendemus. Cum haec igitur duo, latitudo loci videlicet eiusque longitudo astronomiae solius ope inveniri possint, nemo est qui non videat geographicam terraquei globi descriptionem ab ipsis astronomiae visceribus derivari.
Terrae locis praecipuis montibusque, item vallibus, lacubus, fluviis, paludibus, insulis, scopulis, promontoriis, isthmis, sinubus, fretis etc in globo geographico constitutis, id operis praeterea sibi geographi assumunt ut globi huiusce partes in planas tabulas mappasve transferant: tum ut hae facile huc illucque, prout opus fuerit, transferri possint; tum ut magnis tabulis portiones Terrae quaevis exhibeantur, quod magnis globis assequi minime possunt. Quam facile autem sit mappam generalem eiusque partes in similes utut magnas immutare vel ex 18
Elementi sexti propositione patet. Longe autem operosius est globum in planum orthographice ad angulos nempe rectos proiicere: qua de re dilucide, quantum rei natura patitur, suo loco disseremus.
Eo ipso modo quo describunt geographi tabulas Terrae praecipua loca exhibentes (quas tabulas geographicas vocant),
tabulas describunt quoque quae maris partes quaslibet oculis exhibent. Res tamen huiusmodi factu nonnihil difficilior est. Quo ex fonte difficultas huiusmodi oriatur et quae remedia geographi adhibuerint ad hydrographicas tabulas describendas et emendandas, suo loco dicemus; eodemque loco de oceani partibus et proprietatibus et motibus, praecipue vero de maris aestu reciproco eiusque phaenomenis, ac de phaenomenorum eorumdem causis (ut philosophum decet) verba faciemus. De lacubus quoque, de fluminibus, de fontibus et de eorum origine disseremus.
Ea omnia quae de dierum et noctium inaequalitate dicuntur ac de anni temporibus, prout haec variis Terrae regionibus accidunt, ad geographicam pertinent disciplinam; ut et illa quoque quae de umbrarum in variis Terrae regionibus variisque anni temporibus differentia dici possunt: de quibus ideo opportuno tempore dicemus.
Itinera quoque exhibebimus praecipua quae audacia felicissima a
Christophoro Columbo primum, deinde vero ab
Americo Vespucio aliisque pluribus suscepta fuerunt ad Terras antea incognitas detegendas. Cum scilicet notum esset
Columbo terraqueum globum sphaericum esse, habitata vero Terrae tunc nota pars vix quadrantem aequaret sphaericae Telluris superficiei, haud verisimile ipsi visum est tres molis huiusce quadrantes ab oceano teneri et incolis omnino destitui. Magno ideo robore mentis et aere triplici munito pectore non uni regi auctor esse coepit ut naves aliquot ipsi concederent quibus ipse terras, ignotas adhuc utique at verisimili coniectura detegendas, adiret, unde et opes, et commoda illi reges haurirent; geographia vero ad quadruplam amplitudinem proveheretur et astronomia quoque incrementi plurimum habere posset.
Suspicionem spemque illam suam Terrae novae detegendae a summa sua (ut erant tempora) astronomiae peritia
Columbus hauserat. Quare et
Americam detectam astronomiae uni debemus, ut ipsi debemus quoque geographiam integram quanta
ipsa est; cuius certitudo tanta est, quanta est astronomiae certitudo, qua nulla maior, cum eadem illa quidem cum certitudine geometrica sit.
Geographiae certitudini utilitatem eius addas licet atque iucunditatem. Quid enim, rogo quaesoque vos, quid unquam utilius, quid iucundius est aut esse potest, quam urbis huius, quam incolimus, partes, vias, porticus, palatia, templa pernoscere, quibus ignoratis in patria hac nostra utique peregrinorum more viveremus?
Quod vero ad utilitatem attinet, iter nullum absque geographia terra marique posset institui nullumque esset omnino commercium, nulla scilicet eorum quibus abundamus cum iis, quibus egemus, commutatio: qua tamen populorum opes et facultates parantur, conservantur, augentur. Hominum quoque plurimorum mores, consuetudines, scientiae, artes, leges prudentiam sapientiamque itinera instituentis hominis augent atque perficiunt: quo haud scio equidem quid utilius, quid homine dignius inveniri unquam possit. Ideo sane sapientissimus atque suavissimus
Homerus, dum prudentis sapientisque hominis exemplar
Ulyssem describit et exhibet, ipsum hominum multorum mores et urbes invisentem inducit.
Habetis rerum a nobis pertractandarum amplissimam segetem, cosmographiam scilicet in partes tres praecipuas distributam; in astronomiam videlicet, quae de corporibus coelestibus agit; meteorologiam, quae de iis quae per aera sublata cernuntur tractationem instituit; demumque geographiam, quae de Terrae figura et magnitudine eiusque mathematica divisione verba facit. Porro disciplinae hae tres amplissimae illae quidem et nobilissimae, cum de iis omnibus agant quae a Terrae centro ad extimas usque coelorum oras Dei manibus sata et pulcherrimo ordine distributa sunt; ita inter se miris nexibus copulantur ut singularum cognitio duabus reliquis opem ferat et lucem affundat. Singulae a geometria pendent; geographia vero a geometria et astronomia oritur ut a radicibus stirpes; me
teorologia demum a geometria et ab astronomia non modo, sed et a physica plurima mutuatur.
Si quando contigerit ut ornatissimi adolescentes, dum disciplinis hisce animum intendent, aliquid offendant quod ipsis obscurum videatur atque difficile, parati sumus (ut semper fuimus) quotidianis nostris privatis scholis ipsis laborantibus suppetias ferre et principia, a quibus haec nostra pendent, quantum licebit dilucide ipsis explicare. Curabimus autem sedulo ut diligentiam voluntatemque in ipsos nostram pernoscant et ut ne conqueri iure possint, ipsis discendi percupidis, facilem ad nos aditum defuisse. Utut studiis nostris intenti, utut officiosa sedulitate distracti, utut rebus quibuslibet impediti et implicati sumus: die quavis, quavis hora nos de rebus hisce nostris interroganti respondere paratos esse sanctissime pollicemur.
Finis.