Notice: Undefined index: search in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 534

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541
DArIL

Summa capita rerum quas anno hocce scholastico pertractabit

+ informazioni sul documento

+ informazioni sull'edizione digitale

Pagina di

Summa capita rerum
quas
anno hocce scholastico
pertractabit

D. Io. Albertus Columbus
Venetus,
Congregationis Benedictino-Casinensis Abbas
ordinarius, primariusque philosophiae,
necnon
extraordinarius experimentalis physicae
publicus professor
.
Patavii, Ex Typographia Seminarii. MDCCLXVII.
Superiorum permissu
.
Ad eam philosophiae partem pertractandam more institutoque maiorum anno hoc diebus ordinariis, aggredimur quae de anima et animatis corporibus agit. Ab anima humana incipiemus, quam spiritalem et immortalem esse ostendemus. De eius deinceps unione cum corpore; ac de discrimine ipsius a brutorum anima disseremus. Cum animae humanae facultates duae utique praecipuae sint, intellectus videlicet atque voluntas, facultates hasce duas, quarum una verum, altera quod bonum est consectamur, has, inquam, ad obiecta haec sua dirigere ne specie rerum deceptae nos in errores et mala transversos rapiant philosophi quavis aetate conati sunt et praecepta constituerunt ac collegerunt apprime utilia; quae dum sequimur tutius incedimus, faciliusque vera a falsi secernimus, erroremque ideo vitamus; et quantum pateat humana cognitio deprehendimus ac quid bonum decensque sit intelligimus. Humana cognitio omnis circa ideas profecto versatur, de quarum duabus aut pluribus haec quaeri possunt. 1. An eadem sint, an vero diversae. 2. Quamnam habeant ad se mutuo relatio
nem. 3. Num coexistant, seu necessariam habeant inter se connexionem. 4. Num reapse existant res quarum sunt ideae de quibus omnibus dicturi sumus, postquam nonnulla praemiserimus de idearum natura et origine. Quaecumque enim via et ratione instituitur de aliqua re tractatio, debet a rei definitione seu explicatione proficisci ut sciatur quid sit id de quo disputetur; opportunum vero deinceps ea fontes indicare, e quibus id, de quo agendum est, ortum habeat quod (dum de ideis sermo est) mirum in quam diversa, imo inter se contraria, philosophos devexerit. Nos ideas omnes aut reflexione mentis super se ipsam et operationes suas, aut meditationis ope deductione consectariorum, aut ope vel occasione sensuum nobis innotescere; innatas vero ideas tum non demonstrari, tum superfluas esse suadere conabimur. Quibus praemissis, tam late patere humanam cognitionem, quam late patet idearum nostrarum promptuarium ostendemus; et ideas in suas quasi classes tribuemus ut cognitionis humanae limites definiamus. Plura percipiuntur a nobis sensuum ministerio; qui enim visu caret, colores; qui auditu, sonos; qui olfactu, odores; qui visu et tacto, corpora extra se posita nunquam omnino percipiet. Harum idearum species aut imago sensibilis efformatur in nobis et quasi pingitur fingiturve, sive obiecta illa concipiamus dum actu sensibus nostris obversantur et praesentia sunt, sive dum eadem percipimus absentia, quod proprie dicimus immaginari. Sunt et perceptiones, quae etsi non nisi ope sensuum excitentur in nobis, nullam nihilominus secum ferunt corpoream rei extra nos positae imaginem. Huiusmodi sunt perceptiones caloris, doloris, saporis, voluptatis et similium, quae sine corporea imagine percipiuntur seu verius sentiuntur; sunt enim perceptiones hae non rerum extra nos positarum imagines, sed animae nostrae affectiones, occasione actionis rerum externarum in sensus, in anima nostra excitatae quarum ipsa conscia est.
Ignem demum aeque ac aer et aqua sunt, fluidum esse suae indolis, sui generis, ab aliis scilicet omnino fluidis sua natura seiunctum; ignem esse fluidum, corporeum, mobile, imo maximo motu agitatum, minimis iisque durissimis particulis praeditum, his tamen gravibus donatisque proprietatibus omnibus quae corporibus conveniunt extra omnem dubitationis aleam constituemus. Igni alendo, ut pabulum, ita et aerem pernecessarium esse experimentis patebit. Ignis proprietates praecipuas duas ostendemus; altera est qua corpora pleraque solida ac fluida dilatat; altera qua splendet et lucet. Luci proprietates praecipuas persequemur; inflectitur scilicet lux, refringitur, reflectitur; unde opticae, dioptricae, catoptricae theoremata pleraque omnia derivantur. Colorum quoque indoles et natura varia, quatenus in corpore lucido, pellucido aut opaco sunt, a varia radiorum lucis refrangibilitate procedit. Lucis enim radius tribuitur omnis prismatis vi in partes septem, quarum primam radii rubri tenent, qui omnium minime a via sua removentur; sequuntur ordine aurantii, flavi, virides, caerulei, indici demumque violacei, qui omnium maxime a prima sua semita detorquentur. Quo colore radius quique est, eo tingit et inficit obiecta omnia a quibus reflectitur. Tinctae vero superficies ideo hoc vel illo colore infectae cernuntur, quia varia lamellarum crassities, quibus superficies tincti obiecti contegitur, his refringendis, illis reflectendis coloratis radiis apta est; quae colorum theoria experimentis invictissimis demonstratur. Lucem esse ignem suadetur ex eo quod collecti lucis radii in aciem, in foco lentis vel ustorii speculi urant, incendant, metalla liquent; imo si specula duo parabolica horizonti perpendicularia sibique mutuo parallela ad duorum, triumve passuum distantiam a se mutuo collocentur et ignis in alterutrius foco collocetur, ignis in foco speculi alterius excitatur, quatenus a foco primi speculi, radii in speculum ipsum illapsi, paralleli reflectuntur ex indole parabolae in speculum alterum et ab hoc in focum suum reflectuntur.
Interea dum duas nobis impositae provinciae partes scholis publicis tum ordinariis tum extraordinariis eo quem exposuimus modo, pro viribus, administrabimus, privatis simul quotidianis scholis naturalis philolophiae partes praecipuas studiosis adolescentibus explicabimus, illis scilicet qui, geometriae elementorum non ignari, clavi hac physicae uti voluerint naturae arcanis reserandis, ut non penitus imparati ad medicinae theoriam et praxim a doctissimis earum disciplinarum professoribus perdiscendas accedant. Finis.