De Miraculis
Dissertatio habita in Gymnasio Patavino
die prima Decembris an. 1761
A Fr. Bonaventura LuchioSac. Script. P. P.
Cum Exodi librum interpretari aggrederetur
Cap. I
Fecerat abunde a temporis principatu ad usque
Abrahami aetatem Deus, cum potestatis suae magnificentia, tum clementiae liberalitate atque iustitiae suae severitate, ut maiestatem Numinis vereri discerent homines et religionis iura pietatemque tueri. Sed cum late fusa per terrarum orbem esset
Noachi posteritas et novae cladis metus ab hominum animis discessisset, quae agris et accolis exitium afferret, obtortae naturae vitio cupiditates quod in proclivi fuit, incessere eorum pectora et in flagitiosam licentiam erumpentes religioni quoque fraudem ac perniciem moliri coeperunt. Itaque Deus humani ingenii levitatem pertaesus pravitatemque exosus et in opus intentus, quod sarciendis universo inflictis hominum generi damnis praestitum fuerat ac protoplastae patefactum, cum e fastigata prope modum felicitate in malorum gurgitem devenisset praeceps,
Abrahamum e paternis iam evocatum laribus et ignota antea terras peragrare iussum, novo sibi devinxit foedere inque eiusdem sobole populum sibi delegit, cui ipse praeesset, atque se proprium peculiarem Deum profiteretur. Quid ego nunc sanctissimi huius gravissimique consilii rationes progressionesque pertexere aggrediar, cum earum partem exposuerit
Moses in
Genesis libro, quem sum interpretatus superiore tempore, partem
Exodi libro complexus sit, cuius interpretationi operam hoc anno, demandato mihi muneri obsequens, daturus sum? Quo namque pacto
Iacobi familiam habuerit Deus, postquam e
Canaanitide in
Aegyptum eamdem pervexisset; quanta bonorum omnium affluentia ipsam dilatarit, quibus deinde calamitatibus siverit ut premeretur; quanto prodigiorum apparatu, ac fulgore ab aerumnoso servitio illam eripuerit; quam mirifice aluerit
in
Arabiae desertis, quas dederit ei leges ac religiones praescripserit, haec inquam omnia et perplura alia grandia peraeque atque magnifica cognituque pulcherrima, in hac commentariorum suorum parte altera digestim edisseruit
Moses. Sed cum principem in iis omnibus locum teneant Hebraeorum ab
Aegyptiaca servitute liberatio et legislatio utramque porro mirificis plane et
in omni memoria inauditis potestatis suae exemplis insigniverit Deus, nil prius neque accuratius agendum arbitror quam ut eorum veritas ac dignitas in aperto sit. Nam cum de prodigiis sermo fit, quibus contumacem obfirmatumque in divitate
pharaonis animum fregit Deus et
Aegyptum universam terroribus opplevit vastavitque, perstrepunt statim soluta quaedam ingenia et naturae leges occentant aut substantiarum incorporearum vires, atque in istis non eorum modo miraculorum causas quaerendas esse contendunt, quae Deus putavit,
Mosis aliorumque prophetarum opera usus, sed illorum etiam quibus deinceps
Christus et apostoli novi foederis gratiam illustrarunt et confirmarunt. Ita religio quae miraculis stetit maxime ac viguit, per opinandi licentiam in contemptum discriminemque adducitur. Quapropter ope quanta possumus maxima enitendum nobis est, si modo nos ulla religionis sollicitudo tangit, quae vehementissime quemque afficere debet, ne divinae manus opera ludibrio sint, licenter philosophantium procacitati, neve singula perpensare instituentibus quae Israelitarum ex
Aegypto egressum nobilitarunt, illa nobis praestigiarum offuciarumque sylva impedimento sit, quam impietas superiore aetate et hac nostra, opposuit veritati. Sed quae de miraculis suscipitur quaestio, cum latissime per se pateat, atque pertinaci opinionum conflictu varias in partes distracta sit, ad certa capita percommode revocari potest. Nam aut in causa versatur, aut in re ipsa, cui miraculi nomen adhaeret. Causa vero aut Deus est, aut angelus, sive is de genere bonorum sit sive malorum. Nam penes Deum cum potestas miraculorum sit disquiritur et si quidem Deo sit tribuenda, num etiam ita sit ei propria, ut in solutas a corpore mentes competere nequeat. Res itidem, cum in quaestionem venit, num iure miraculi nomen obtineat,
quaeritur, an vero ab admiratione quam affert causarum ignaris sit appellationem adepta. Id autem diiudicatu asperum cum sit, notas certas constantesque statuere decet, quibus vera miracula a falsis et praestigiis tuto liceat discernere. Incredibile porro memoratu est, quanta de hisce singulis philosophorum ac theologorum dissensione certetur. Quo diligentiori cautione mihi opus esse intelligo hac in causa pertractanda, ne aut copia industriam fallat atque ad aliena ab instituto detorqueat, neque quicquam contentionibus potius augendis idoneum quam dirimendis huc videat attulisse. Nihil autem expeditius a me fieri posse existimo, quam si rem totam in tria conferam capita, et primo quidem foetidissimo in errore illos versari demonstrem, qui miraculorum salvandorum potestatem praepotenti Numini denegant. Vires deinde spirituum minores esse ostendam quam ut ipsae per se vera miracula edere queant, demum quae coram
pharaone peregit
Moses, cum iis contendam, quae adsciti a rege magi protulerunt eosque nihil dedisse pervincam, quod miraculi sustinere valeat maiestatem. Tria haec agens, quorum quodlibet peculiari dissertatione absolvam, quid miraculum sit quidque mirabile declarabo et ad internoscendum utrumque non incerta nec obscura indicia promam. Nunc quod primo loco posuimus exequamur.
Quae supra cognitas naturae vires longe multumque sit posita eiusque legibus ac moribus minime congruunt, suas in divina virtute causas habere vetustissima persuasio est, aetatum ferme omnium ac gentium consensione firmata. Auream proinde ab Apolline hyperboreo virgam accepisse
Abarim fabulati sunt barbari et Graeci, qua fretus aiebat ventos, uti de Mercurio cecinit
Maro et turbida tranabat nubila; at non sine Deorum munere
Cleomedem Astypalaeensem lacertorum robore inclaruisse, et divinae
origenis beneficio posuisse animam pro libito
Aristeam Proconnesium et
Hermotimum Clazomenium Calzomenium eamdemque resumpsisse, cum interim diu vagata fuisset atque in remotis quae fiebant, locis explorasset; et
Apollonium Tyanaum,
Apuleium Madaurensem aliosque cum Graecorum tum Romanorum familiaritate et opibus daemonum, quod divino honore habuerunt, ad mira multa patranda profecisse. Commentitia sane isthaec et fatuae vanitatis plena vel
ab his habita, a quibus memoriae prodita sunt; ita composita esse tamen nemo ibit inficias, ut non inscite liceat conicere gentes, quas inter vulgata et celebrata fuere, non portentificam in iisdem naturae vim, sed divinitatis virtutem esse admiratas. Quo fit, ut mihi non modo in religionem pessime illi peccare videantur, qui cum
Benedicto de Spinoza miraculorum potestatem naturae viribus legibusque affingunt, sed ipsius quoque naturae ductum disciplinamque abnuere seque damnare stolidissime supinitatis. Quid enim tam certum tamque conspicuum quam uno plerumque tenore naturam incedere et variis subinde progressionibus usam eo redire unde longius digressa videri poterat, et eorum quae molitur et efficit causas vel exempla solerter inspectantibus in ipsius ingenio atque industria praesto esse?
Sed
Spinoza, in eo totus, ut divinarum
Scripturarum labefactaret auctoritatem et quam sibi procuderat novam Dei ideam ac plane monstruosam inspergeret hominum mentibus, magno egit molimine in
Tractatus theologico-politicus, capitulo VI, ut miraculorum causas naturae legibus viribusque concluderet quae insolitis sese explicans modis imperitos rerum stolidamque plebeculam in admirationem adducit. Quaecumque enim, inquit ille, ignorat vulgus admirari suevit, et si quidem consimile quicquam se non vidisse meminerit, miraculum statim clamitare solet. Impellat nimirum in id homines causarum ignoratio, qua laborant maxime, et falsa de Deo persuasio quam imbiberunt Deum quippe ad regis cuiusdam modum sibi confingunt, qui universitatem rerum maiestate contineat cunctaque nutu et arbitrio agitet ac moderetur. Ita quod immensum et infinitum est, dum humanis metiuntur figmentis, definiunt ut in angustias compellunt. Verum quid tam absurdum tamque a ratione alienum, quod non probes vulgus, si modo cum opinionibus consentiat, quas comprehendat, animo? Caeterum ubi rem ex rationis praescripto, ita ut par est, aestimare velimus, nihil comperiemus absurdius quam suspicari quicquam fieri posse, quod aut naturae vires exsuperet, aut eiusdem legibus advertetur. Quantum enim has inter ac Dei decreta interesse putabimus? Nil prorsus
Spinozae iudicio. Idem namque in Deo percipere et velle idemque plane nos affirmamur, cum Deum aut intelligere quicquam dicimus aut velle. Porro autem quod intellectu complectitur Deus aeternam veritatem
habet cunctaque Deus naturae necessitate cognoscit. Igitur decreta Dei, eius naturae perfectionem ac necessitatem sequuntur. Atqui quodcumque rerum natura gignit, in decretis Dei certam et immotam habet causam; igitur quaecumque Universi natura parit, e divinae naturae profluunt necessitate. Tam proinde a vero abhorret, quicquam in rerum natura posse contingere, quod aut cum eiusdem legibus non cohaerent, aut constantem eiusdem ordinem supergrediatur quam dubitatione caret omni, sibimet repugnare haud posse Deum suaque decreta evertere.
Ita perditae causae patronus perditissimus inceptum exequitur. Pergit deinde atque eos fidenter profitetur a ratione aberrare quam longissime, qui in miraculis suspiciunt Numinis praesentiam atque ex iisdem meliorem sibi Dei cognitionem pollicentur quam ex fixo et immutabili naturae ordine. Quae namque Dei potest esse cognitio explorata
ac minime dubia, quin ex certis efflorescat notionibus suaque pollucentibus perspicuitate? Sed profecto hae nullae sunt, si Universi naturae potestas immineant, quae eiusdem leges perturbare queat et invertere. Nihil enim fit reliquum, quod ingenitam vim constanter tueri valeat; nullius proinde rei mens complecti poterit certa explicatamque rationem. Accedit ad haec miraculum sive a causis prodierit in maiestate naturae latentibus, sive ab illis profectum dicatur opus esse, quod per causam explicare nemini cum pervium est, aciem omnem fallit ac superat humanae mentis. Quis autem tam ineptus sit, ut eo autumet se posse ad cognoscendum proficere, cuius mente assequitur rationem nullam? Quidquid eum clare et distincte percipitur, id per se vel alius, quod perspicuum sit ac maxime nitidum, innotescere debet. Igitur qui miraculis nituntur ad divinam scientiam, ignotae rei intelligentiam ope eius quaerunt, quod ignorant penitus; quod certe est absurdissimum.
Haec vero cum ita sint, in proclivi cuique est decernere, quid de miraculis sentire oporteat, quorum magnitudinem divinae litterae ad sempiternam memoriam propagarunt. Opera nempe
Spinozae sententia naturae sunt viribus suis progrediens ad omnia. In huius namque legibus tota vis Numinis et quaecumque suis nixa viribus natura profert Dei fateri decreta et mandata necessum est. Quorsum enim Dei illa pertinent
Geneseos 9 foederis
Noacho signum in yride statuentis'? Totam sane rem his refractione consistere ac reflexione compertum est, quos in aquae guttulis radii solis patiuntur. Utramque autem quidnam efficit aliud quam naturae solertia, suis innixa legibus? Igitur somnia et figmenta sectantur qui extra illas potestatem Numinis quaerunt. Quidquid ventus, nivem et glaciem dissolvens spiritus Dei dicitur
Psalmo 147, et 48 supra centesimum ignis, grando, nix, glacies Dei verbum ipsius legati ac ministri appellantur? Horum autem vel nulla est veritas, vel si qua est, quid aliud, quaeso, innuunt quam Dei decreta et iussa naturae ordine ac motibus contineri?
Haec ferme ea sunt, quibus ad summonendam miraculorum veritatem
Spinoza processit. Quis autem in iis hominis profligatissime ac miserrime philosophantis impudentem audaciam vel me silente non videat ac detestatur? Nam naturae legibus teneri Deum commentum est, quod nedum execrantur religio et pietas, sed ratio ipsa impietatis arguit ac turpissime absurditatis Dei namque nomen aut vox penitus inanis est, aut si qua est illi subiecta notio, naturam designat omnino perfectam seu, ut philosophi loquantur, ens perfectissimum. Haec vero germana Dei notio est, quam non invenit humanae mentis solertia, sed natura impressit in hominum animis nullaque diuturnitas temporum inobscurare potuit, nulla opinionum pravitas aut ingeniorum improbitas commovit aliquando et enervat.
Communem quippe et anticipatam
, ut
Sextus Empiricus ait
adversus Mathematicos libro VIII, sectione 2,
homines omnes habent de Deo notionem, ex qua est beatum quoddam animal ab interitu alienum, in felicitate perfectum, in quod nullum possit malum cadere
. Quis autem illum beatum dixerit et perfectae compotem felicitatis,
cui vel accedere quicquam potest boni vel decedere? Est namque huic verbo, quod scite adnotavit
Tullius libro V
Tusculanum quaestionum, capitulo 29,
cum beatum dicimus, subiecta notio, secretis malis omnibus cumulata bonorum complexio
. Perfectione ergo ut gaudeat integra absolutaque necesse est. Itaque non illi modo eamdem Dei notionem informarunt animo, qui aeternae mentis consilio
et arte mundi molem coaluisse censuerunt, sed illi etiam, quibus in temerarias materiae concursiones conferre placuit omnem causae efficientiam. Illi namque hanc tantam rerum magnificentiam, quae oculis nostris animisque obversatur, sedulo contemplantes, intellexerunt, id longe esse praestantius a quo isthaec genita et procreata sunt.
Quid enim
, ut iterum cum
Tullio dicam,
potest esse tam apertum tamque perspicuum, cum caelum suspeximus, caelestia quae contemplati sumus quam esse aliquod Numen praestantissimae mentis, quo haec regantur?
Isti vero rati omnia in perpetuo motu fluxuque versari nullamque naturam ab interitu immunem esse notitiam Dei, ut
Plutarchus tradit adversus
Stoicos, reliquerunt in medio. Porro autem sive Deum summa perfectione praeditum dixeris sive aeternum, quod philosophi isti minime diffitebantur, tantumdem fit. Quid vero
Spinoza? An non Deo suo, quem saepenumero immensum et infinitum nominat extensionem veluti attributum affinxit alterum, ut eorum quae sunt perfectionem non potestate dumtaxat et excellentia, sed naturae forma complectetur?
Iam vero ens undequoque perfectum et absolutum et ens infinitum unum idemque. Non moror hoc quorumdam argutias, qui ex vocum forma earumdem potestatem definientes, infiniti vocabulo negantem notionem supponunt. Sit nobis in oculis rei natura ipsa, quae infiniti nomine designatur, dicamusque infinitum ens perfectissimum et absolutissimum. Neque enim ex remotione finis infinitum constat, sed ex eius possessione, cui fines ac terminus mens scribere nequit. Equidem haud inficior, infinitum dum cogitamus, notiones occursare animo, quae negationes adiunctas ferunt. Sed illud quoque evenire nobis hoc in negotio satis compertum, quod nautis accidere solet, cum altitudinem maris experiuntur. Immissa quippe bolide, quae ad fundum minime pertingant, primo altitudinem quamdam aquarum exploratam habent ex funis longitudine, cui bolis adpensa est, ac deinde maiorem longe superesse intelligunt, cui dimetiendae ac definiendae se impares norunt. Eisdem ferme progressionibus utitur mens nostra in cognitione
infiniti. Quicquid nimirum perfecti speciem habere novit, illi tribuit, et praeterea longe meliora ac praestantiora eidem inesse intelligit, quorum excellentiam et amplitudinem diffidit assequi ratione ulla. Igitur eius perfectissimum, ut dicam iterum, at infinitum, unum omnino idemque. Quem porro tanta vecordia teneat, ut naturae perfectissimae, si qua potestas ac virtus illi sit asserenda, aliam tribui oportere putet ab ea, quae termino nullo sit circumscripta? Si enim ea, quae finitarum rerum natura capit, sunt eidem consentanea, potiori id sane iure de ente statuere addecet, quod felicissima naturae suae necessitate numeros omnes perfectionis complectitur. Sed enim vero ens perfectissimus virtute ac potestate praeditum nulla, monstrum ingens et immane est, cuius speciem aliquam ne
Spinoza quidem fingere animo potuit. Quid enim esset reliquum, si ens naturae suae necessitate existens omni efficiendi vi ac potestate careret? Nihil plane omnium esset praeter ens, aeternum quidem sed inertissimum. Igitur nulla erit potestas tam ampla tamque magnifica quae illi non sit tribuenda.
Atqui potestas naturae constricta legibus longe multumque infra illius dignitatem est posita, quod optimum, quod perfectissimum, quod infinitum existit. Nonne illa potestas amplior atque praestantior, quae nec alienis viribus viget, nec illius legibus devincta est, ut alterum neutiquam removeatur ab altero? Haec vero integra, summa et absoluta potestas est, quae nec inopiam virium patitur, nec ullius morigeratur legibus nec naturae ambitu coercetur, atque haec una ens perfectissimum decet.
Turpiter autem sese gerit impuratus nebulo, dum decreta Dei ipsas esse statuit naturae leges. Nullus quippe huic affato locus, ubi in quaestionem venit, num Deus naturae leges migrare queat. Duo namque liquido comperta et explorata habet, qui in hanc ingreditur inquisitionem et naturam scilicet esse et Deum; et hunc, cum Universi corpus agitet ac regat, eodem neutiquam esse implicatum.
Nec vero
, ut apposite disserit
Tullius,
Deus ipse, qui intelligitur a nobis, alio modo intelligi potest, nisi mens soluta quaedam et libera, segregata ab omni
concretione mortali, et ipsa praedita motu sempiterno. Quodsi aut Deum neges esse ullum aut naturam Deo tribuas infusam Universi corpori immixtamque, quod in idem cum primo recidit, et
Spinoza pertendit omnis ad quaestionem intercluditur auditus; et cum decreta Dei esse pronuncias naturae leges, id sumis, quod cum falsum et impium est, tum primum est etiam quod in controversia ac dissensione versatur.
Sint tamen Dei decreta quandoquidem id
stratonicae impietatis instauratori placuit naturae leges. Naturae ne dixeris naturantis, an naturatae? Lusit quippe veteratoria calliditate
Spinoza monstrosis hisce in vocibus, ut incautis illuderet et Deum inter et Universi molem discernere videtur. Eius namque dogmatis se flagrare infamia dissimulare non poterat, quod scilicet, ut canit
Antilucretii clarissimus auctor
Ex toto rerum glomeramine Numen
Construxit, cui sint pro corpore corpora cuncta,
Et cunctae mentes pro mente simulque perenni
Pro vita atque aevo, fuga temporis ipsa caduci,
Et qui seclorum iugis devolvitur ordo.
Sed, cum illius sententia natura naturans substantia sit individua omninoque una, infinita tamen et quae perfectionis suae necessitate omnia fit, omnia agit, patitur omnia, natura vero naturata modorum sit complexio, qui naturanti necessario adnascantur eodemque adhaeret penitus, sane naturae leges in summa necessitate illius substantiae sitae sunt, quae infinitae suae perfectionis abrepta impetu (a)
Vergilius, Georgica, libro V, 441. omnia veluti Proteus alter transformat sese in miracula rerum
. Id ultro
Spinoza in sua
Ethica professus est, cum propositione 16 partis primae, tum in demonstratione propositionis 17, et quoties pro re nata divinae memorat naturae leges.
Verum qui fit, ut infinitum, suae perfectionis necessitate percitum, quicquam evitatur finitum? Nam naturae suae ductu institutoque repressum se cohibebit, ne infinitum expromat? At haec necessitate agitur, quae tamen urget, quantum flagitat infinita ipsius perfectio. An modi id poterunt, qui substantiae
infinitae succrescunt? Sed hi quicquid sunt in Deo seu in ipsa infinita ut individua substantia sunt, sine qua nec esse nec mente queunt percipi. Nulla proinde erit causa cur infinita substantia in modis finitis suam explicet fecunditatem. Atqui corporum et mentium, ex quibus rerum universitas conflata est, definitam esse perfectionem certisque pomaeriis conclusam, nemo unus ambigit; igitur non ortus suus, non incrementa, non vicissitudines illius substantiae debent legibus, quae infinita cum sit, summa etiam premitur necessitate.
Et vero si rerum origines essent ad hanc referendae, quam multa orirentur in dies, et aucta senescerent, et suis defuncta vicibus interirent? Nihil horum profecto, aut ego vehementer fallor, eveniret. Quid ita? Propterea quod nullis successioni et vicissitudini relinquitur locus, ubi quicquid in diis prodit oras luminis, simplicis, infinitae, aeternaeque substantiae necessitate prodit. Quid ni aut ita sit? Legibus namque naturae quippe quae eiusdem substantiae perfectione et necessitate vigent, ipsa continetur substantia. Quod proinde istius existit legibus, in eiusdem substantiae perfectione et necessitate causas omnes repositas habet suae existentiae eaque propter, proinde atque ipsa aeternum est. Sed enim vero Universi moles de iis contexta et conformata existit, quae et certo procreantur et perpetuo cientur motibus, et incrementa suscipiunt, et lethi experiuntur vim. Igitur aut fluxum quicquam, victum, mortale, caducum infinita capiet individuae aeternaeque substantiae perfectio; quod refugit ratio aut, si mobili quod natura constat, ab istius substantiae cognatione alienum est, non Hercle agentur legibus, sed aliis, a causa scilicet constitutis, in qua nulla inest efficiendi necessitas. Consequitur autem ex his planissime, Universi naturam duci legibus ab eius sapientia permensis ac perlibratis, qui et operis tanti architectus, rector ac moderator est, et omnia nutu atque arbitratu suo temperat ac movet. Neque enim intellectu et voluntate carere potest tam mirae varietatis artifex ac temperator, neque in unam eamdemque notionem coire potest utriusque facultatis motio. Vis namque voluntatis in imperio enitescit
maxime, quod absque electione ac delectu, ne intelligi quidem potest, eoque Deus perfecit omnia. Contra vero divina ratio seu summa ac perfecta sapientia, suae perfectionis necessitate ad perlustranda fertur omnia ac perspicienda, ad quae libera divinae voluntatis impulsio, quam et imperium dicimus, et Dei decretum, quo se cumque modo potest flectere. Igitur insanit
Spinoza et ratione ad impietatem abutitur, cum unum idemque effutit in Deo esse, intelligere et velle, indeque refert, Dei decreta ipsas esse naturae leges.
Morari proinde minime subit hominem disciplinas Hebraeorum innutritum usque eo potuisse desipere, ut regii vatis verba ad sui detorqueret praesidium erroris. Studio scilicet impietatis obstupefactus subodorari non potuit metaphoras et aliorum schematum flores, quibus divina eloquia, praesertim vero
Davidis Cantica referta sunt. Quid enim tam frequens, tam familiare in
Sacris litteris quam ut vitae sensusque expertibus rebus, non vita solum et sensus, sed divina etiam quae sunt tribuantur? Exempla praetereo, ne in re minime dubia testibus uti videar non necessariis. Id porro
cum quum fit, nostrum est intelligere quid cuiusque rei natura ferat, quid agatur, quo respexerit divinus spiritus, quid genio linguaeque congruat, quae Dei oracula propagavit, ne verborum formis et orationis luminibus abrepti a veritate aberremus. Ad rem nostram quod attinet, pulchre ventus, glaciem nivemque dissolvens Dei appellatur spiritus et igni, grandini ac procellae Dei verbi nomen appingitur, propterea quia ita obsequuntur divinae voluntatis imperio, ut quae sit divinae sapientiae oeconomia in mundi regimine, quaeque divinae voluntatis energia, motibus suis actionibusque non obscure declarent. Paret quippe Dei imperiis natura universa nec parendo defetiscitur, eoque fit, ut quae ipsa capit sinu suo, divinae potestatis administrorum loco habeantur.
Caeterum si ad naturae leges ac vires, quibus maiestatem Numinis,
Spinoza conclusit, tantisper adverterimus animum, nihil in ipsis reperiemus, quod potestatem illorum sustinere valeat, quae a Deo mirifice facta accepimus.
Aestimantur namque naturae leges ac vires ex motu, quiete, figura, magnitudine reliquisque corporum affectionibus, praesertim vero ex motu, in quo vis primigenia legum naturae universae et successionis tempestatum ac generationum eorumque omnium, in quibus naturae facies ac species apparet multiplex. Equidem haud invitus fateor, earumdem conspiratione et industria fieri multa, quorum certam expeditamque rationem, quae invenire conantur frustra vel illi ipsi, qui naturae interpretes haberi volunt. Quisnam electricae eclectricae facultatis indolem introspexerit aut quivit eius dinumerare miracula? Unde sit vis illa, qua magnes ad se ferrum allicit ac trahit, quis umquam novit philosophorum?
Cur et ab Arctoo declinet cardine mundi
Solis ad occasum, mox et conversus ad ortum
Paulisper res est etiamnum ignota.
Antilucretius, libro V, v. 1155
Cum tamen haec et alia quamplurima non lateant, nemo facile inficias ibit, doceri nos rerum usu, quidnam ipsarum quaevis possit efficere, quidque cui sit cumque causae consentaneum. At quaeso vos, quisnam in ictu virgae tantum aliquando animadvertit virium, ut eo mare in quo opposita e regione latera dividi posse crediderit? Cuinam datum, ut hominis mortui corpus, quatriduo ante defossum, voce revocaret ad vitam? Haec tamen et multa alia plena admirabilitatis omninoque mirificissima fecere Moses, Christus et apostoli sola voce aut nutibus aut aliis usi instrumentis, in quibus ne natura quidem ipsa, si loqui posset, leges viresque suas profiteretur.
Itaque sive Dei excutiamus notionem et enodemus, quam quisque animo insculptam gerit, sive naturae expendamus vires et ingenium, voce ac mente ad Deum conversis tuto cum Sedulio concludere possumus
Subditur omnis
Imperiis natura tuis, ritusque soluto
Transit in adversas, iussu dominante, figuras.
Quae reliqua sunt et ad ea perspicienda, quae disseruimus, habent utilitatem, proferemus in medium crastina schola et explicabimus.