De Primatu Versionis Graecae
Septuaginta Senum nomine
insignitae inter Veteris Testamenti
Versiones
Dissertatio
habita in Gymnasio Patavino
Mense Novembri anni 1763
a F. Bonaventura Luchio
Sac. Script. P. P.
Caput I
Etsi ex universo disciplinarum genere, quibus ad veri cognitionem imbuitur hominis mens et ad universum instruitur, nulla est cum ea aut utilitate aut amplitudine comparanda, quae in
Sacrarum litterarum tractatione versatur, quippe quae humanarum rerum divinarumque cognitionis thesauros mortalium generi recludit, in quo verae solidaeque sapientiae laus sita est ac vitae beatitas ad interitum delabentis, nihil ab eo tamen utilius fieri posse arbitror, qui easdem ex hoc edito loco interpretatur, quam ut in retexenda perpoliendaque librorum historia vires ingeniumque intendat, qui divinorum oraculorum lucem ad infinita saecula propagarunt. Quis namque libri cuiusque extiterit auctor, qua aetate floruerit, quodnam vitae genus secutus sit, quidque sibi tractandum sumpserit aliaque nosse cum hisce affinia et coniuncta permagni interesse abnuet nemo tam ad operis totius rationem cognoscendam, quam ad pondus diiudicandum rerum sententiarumque; tum vero quas vicissitudines subierint sacra volumina perspectum habere, cuiusque opera a
Palaestino solo profecta in barbarorum regiones commigrarint et peregrinas formas induerint ad ipsorum auctoritatem declarandam confirmandamque, incredibilem habet utilitatem. Itaque
mosaycum opus evolvere non prius et explanare aggressus sum, quam ex vetustatis monumentis narrationem exhibuerim accurate contextam, quae et certa auctoris offerret indicia et operis ipsius dignitatem patefacerent
omnemque omnem ordinem explicaret; et
cum quum ad postremam eiusdem partem me deduxerint instituti ratio, quid tam incepto proximum tamque industria nostra et
contentione contione dignum quam versionum illius origines et fata perquirere, atque ex solidioris critices praeceptis decernere,
quid ipsarum cuique sit tribuendam.
Nulla autem in magno versionum
Pentateuchi numero notior est aut antiquitate et auctoritate prae illa splendidior, quae
Septuaginta senum nomine celebrata est. De qua tam multa et varia iam inde usque a christiana disciplina primordiis tradita et vulgata sunt, ut suspicare quis haud temere queat, doctissimos quosque divinationibus potius indulsisse interdum quam comperta et explorata scriptis prodidisse. Etenim non modo alii de toto hoc negotio aliter pronunciant et invicem contrarii sunt, sed iidem quoque nonnumquam diversa minusque consentanea litteris mandavere, ut in re evenire assolet nondum liquido fixa atque perspecta. Quo sane fieri non intelliget nemo, ut plus incommodi in scriptorum copia, qui rem hanc attigerunt, paratum sit, quam commodi, de eadem cognoscenda sollicitis. Est autem muneris nostri ad accuratioris critices leges expendere quicquid artem et ingenium flagitat, efficereque ut notis, quantum per obscuritatem rerum licet conspicuis, vera a falsis certaque a dubiis discernantur. Quamobrem in hac causa periclitari industriam nostram est, quae omnium gravissima sin minus haberi debet, vexatissimam esse tamen ambigi nequit et acerrimis summorum virorum contentionibus nobilitatam. Conabimur autem, ut nota magis et perspecta explicatione opera nostra fiat, idque minus si consequemur, errorum certe detegemus causas, in quos impingunt qui rem hanc alienis despiciunt oculis et in alicuius nominis fama et auctoritate conquiescunt. Atque id nobis ut commode et ex sententia eveniat, latissime diffusam rem multisque difficultatibus interseptam et impeditam ad certa revocabimus capita. Et primo quidem de versionis
Septuaginta senum nomine insignita inter
Veteris testamenti versiones primatu disseram pervincamque frustra esse, qui aliam comminiscuntur ista priorem. Inquiram deinde in aetatem
Aristobuli, cuius testimonio nituntur maxime adversantis nobis opinionis auctores et huiusce inquisitionis occasione caput primum
libri II Machabeorum a calumniis haereticorum vindicabo. Quae postea veteres de versionis istius origine tradidere severiori pensitabo trutina, ut expediam dilucide quorum opera et quo tempore in lucem edita fuerit. Demum abnuentiam illi primatum argumenta refellam. Nunc ad id quod primo loco proposuimus accedamus.
Fecit similitudo quaedam veritatis eorum scitis expressa, qui apud barbaros et Graecos philosophiae laude claruerunt, ut iisdem divinas litteras innotuisse aliqui suspicati sint, nonnulli quoque id ratum habuerint exploratumque et conquisitis undique monumentis suadere aliis etiam voluerint. Itaque si vera loquuntur, nullus est ambigendi locus, aut
mosaycum opus integrum, aut partem eius aliquam Graece ante fuisse expositam quam
Magnus Alexander Persico Imperio excidium inferret. Primum
Clementi Alexandrino,
Eusebio aliisque veterum placuit. Alterum
Augustinus Stheucus,
Tobias Phannarus,
Bellarminus,
Seranus,
Possevinus,
Daniel Huetius professi sunt, iis ferme omnibus plaudentibus qui theologiam ethnicorum christianae adiungere laborarunt, rati firmissimum veritati praesidium in utriusque harmonia positum esse. Non vacat nunc priscae illius theologiae ramenta colligere et cum
mosaycis conferre praeceptis. Sed quoniam ibi sumus, ubi ne omnia quidem silentio praeterire debemus, carptim ea delibabimus, ex quibus in promptu eris cuique sumere de reliquis documentum.
Atque ut eorum doctrinae specimen proferam, quos philosophiae omnis ac theologiae principes coluit
Graecia, unde, quaeso, tetractyn accepit
Pythagoras plenum mysterio, nisi ex divinis litteris, in quibus augustum Dei nomen
יחותח crebro occurrit,
tetragrammaton tetragramaton quod dicunt, peculiari ab Hebraeis religione habitum? Quemadmodum enim istud divinae naturae proprietatem declarat, quae suapte vi existens cunctis impertit ut sint, ut ille mentis aeternae unitatem designat summam bonitatemque et quae Numinis propriae ac naturales sunt maxime, sapientiam et potestatem complectentes omnia. Sed illud voce efferre Iudaeis patria disciplina
vetitum vectitum; divino vero tetractyn appellato iuramentorum obsignare fidem
pythagoreis solemne fuit. Ex quo cum obvia cuique coniectura fit, ex disciplina Hebraeorum tetractyn suum non hausisse
Pythagoram (ab illo namque abstinere didicisset), sed ad exemplum divini nominis, ex
Sacris litteris expressisse, tum vero, quidnam ille de suprema natura cogitari licet agnoscere. Sane
Pythagoras de Deo magnifice sensit, unum esse dicens, ut
Cyrillus memoriae prodidit, ac rerum omnium principium, patrem effectoremque et mundi lucem, animam ac vitam. Quibus ut nihil verius, ut philoso
phiae omnis antistite dignius, ita Dei notioni congruentius nihil quam hominum ingerit mentibus
divinarum diutinarum lectio
Scripturarum.
Secundum hanc imaginem Dei annulo inscribere
Pythagoras vetuit eamdemque in hominis impressam animo dixit animo insculptamque, unde vulgatum illud
Eurisy in
pythagoraeorum exedris instituti, Deum homini formando intentum seipso usum esse exemplari, mundum autem a Deo factum ac suapte natura interitui obnoxium. In quibus
Mosem qui non videat interdicentem sculptilibus et mundi fabricam hominumque originem describentem, caudex ac stirpes non immerito habeatur. Quid vero illa, quibus ad pietatis erga Deos officia alumnos imbuit, an non
mosaycis institutis propinqua sunt adeo, vix aut ab istis, ac ne vix quidem discerni possint? Quicquid enim in aspersionum ac lavationum usu methodoque praescripsit
Moses, sanctum ac religiosum haberi iussit, quo munditia ac nitore deorum cultus splendesceret, sacra itidem nudis pedibus fieri praecepit et a morticinorum usu revocavit homines, aliaque constituit et commendavit, quibus maxime dedita fuit
Iudaeorum Iudeorum religio externorum rituum studio mirifice delectata. Longum esset ire per singula, et qui
pythagoricae disciplinae cum
mosayca consensum penitius optat perspicere,
Hermippum consulat apud
Iosephum Ioseph et
Origenem, tum
Aristobulum apud
Clementem Alexandrinum et
Eusebium,
Grotium quoque et quos memoravimus. Ex iis autem quae attigimus ingenium
pythagoricae philosophiae aestimare qui velit, haud temere hebraicam philosophiam cum
Alexandrino Clemente appellare poterit.
Sed profecto isthaec appellatio magno adhaesit veterum consensu philosophiae
platonicae. Summus namque ille in
Timaeo Deus, qui bonitatis suae largitatem in Universi fabrica exerit explicatque et grande opus ad aeternae exemplum ideae exequitur absolvitque, quid alius, quaeso, quam Deus nutu faciens a temporis principatu, ut caelum ac terra, nihil cum esset omnium, apparerent? Porro illa materies huc illucque cursans, temerariis, ut
Plato tradit, motibus rapta, opifici se tamen praebens morigeram ad praeclarissimi operis molitionem, nonne terra est aquis immersa undique limosaeque substantiae speciem referens partibus fluxis ac dissipatis? In hac informis substantiae collectione facile cognoscas celebratum poetarum carminibus chaos,
rudem scilicet indigestamque molem, ex qua deinde discordia concordiaque concordiaque
obstetricantibus obstricantibus universa prognata sunt. Itaque Deus quemadmodum ex ea primum lucis secrevit opus, quod sub finitorum labens vesperam primam dedit subtilioresque aquae particulas pertexens aerem fudit, ex quo firmamentum consistit supremas aquas ab infernis dirimens. In hoc autem Solis et inerrantium siderum immania corpora lucere ac scintillare voluit certasque planetarum descripsit periodos, ita prima illa materies, ex qua expressa et efficta omnia docuit
Plato Mosis doctrinis inhaerens, subacta motibus variis in caelestia corpora concurrit primum, deinde vero elementorum induit species, ex quorum temperamento multiplici, multiformis quoque emicuit naturae facies, mira corporum varietate ac pulchritudine distincta. Iam vero ad hominis fabricam, ubi ventum est, excitantem se Deum quasique compellantem proponit
Moses verbis illis
faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram
, inferiores Deos corpori humano componendo elaborandoque praeficit apud
Platonem pater divumque hominumque et animum in illud immittens sui imagine obsignatum divinae aemulum naturae hominem facit. Porro autem in hortum
Edenis formatum hominem transtulit Deus, eidem Iovis hortos assignavit
Plato incolendo fabularum integumentis more suo vanitatem obvelans, ne popularium oculos animosque offenderet.
Maturius, Hercle, me tempus quam res deserat, si aut quae de anima perpulchre disserit
Plato persequar, aut legum fontes indicare aggrediar, quibus rem publicam suam temperavit. Eiusmodi quippe ea sunt, ut nisi
Mosis excussisset libros et intimis Hebraeorum doctrinis et institutis consuevisset, numquam invenire illa potuisset ipse per se aut maiorum auctoritate commendare posteritati. Verumtamen memoratu in primis digna, quibus Trinitatis mysterium adumbravit. Arcanae namque rei et supra humanae mentis solertiam longe multumque positae, speciem exhibuit tam luculentam, ut haud immerito olim patres et christianae professionis philosophos quovis tempore admiratores habuerit. Praetulisse in hoc
Platoni facem visus aliquibus
Pythagoras ternarii numeri mysterio, quod divinitatis maiestati apprime congruere admonet
Servius ex sententia
pythagoraeorum. Consecrata proinde horum ritibus ad po
testatem deorum designandam signa triplicia, Iovis nimirum trifidum fulmen, Neptuni tridens, triceps Plutonis canis. Verum in iis umbram ne levissimam quidem vident divinae Trinitatis, qui in priscorum philosophia aliquid vident. Vivam spirantemque veritatis imaginem obtulit cum in
Gorgia et in
Timaeo Plato, tum in
Epistola ad Hermiam et
Dionysium. Absolvit namque mysterii magnitudinem naturae veritas summa in hypostatum trium proprietate multiplici subsistentis. Id vero quae sunt homini certa cognitionis principia, nedum incerta facere visum, sed propemodum evertere funditus. Atqui et unum deum et hypostasi trina distinctum asseruit
Plato. Quis enim ipso clarius et explicatius divinae naturae, unitatem simplicitatemque agnovit, qui in Deorum summate patrem universorum professus est, ducem atque artificem? Sed iste ante omnia et supra omnia existens, ut idem loquitur, principium est intelligentiae. In hac autem summi regis filium noscas administrumque Deum seu Verbum; illum proinde non semel
λόγον appellat, sermonem scilicet Dei antiquissimum notans, ut phrasi
Philonis utar, condentem mundum propriumque Dei imaginem referentem. Porro autem ex principio eodem manat Spiritus cuncta permeans agitansque, Dei virtus et indeficiens actio ad omnia pertinens. In hisce tribus
τὸ ῶν, ens nempe plenum et perfectum, ut
Macrobius interpretatur,
Platonis sententia existit.
Ad haec respexisse crediderim antiquiores legumlatores, quibus in lignorum lineamentis mos fuit rerum quas arcanas haberi volebant imagines ponere,
cum quum triangulo
Harpocratis humanis imposito,
plenam planam et constantem undique universi perfectionem expresserunt.
Vide sis in hoc symbolo et non obscuram Trinitatis speciem et religionis obsequium, quae sermonibus hominum rem neutiquam permittendam edicit. Non admodum diversa a Iudaeis quibusdam usurpata ratio ad Trinitatem significandam. Qui namque in commate 22 capituli 33
Isaiae veritatem mysteriis sibi intueri videntur, circulum describit
prophetae verbis inque huius medio triangulum pingunt. In circulo veritatis atque aeternitatis symbolum est, in triangulo Trinitatis.
Altius procederet res ac nimis longe ab incerto sermonem abduceret, si commemo
rare pergerem quae
Proclus,
Plotinus,
Numenius aliique
platonicae scholae proceres scitis
magistri addiderunt. Sed istorum commentationibus haudequaquam opus est ad id quod agimus. Qui enim ad ea adverterit animum, quae ex indicatis
Platonis libris delibavimus, haud aegre consentiet, omnem propemodum e sacris fontibus ipsius theologiam fluxisse. In quo nil sane admiratione dignum inveniet, qui reputaverit fieri omnino non potuisse, ut sacra volumina
Phoenices Phenices, Aegyptios, Persas et Graecos laterent. Ut enim mittam Iudaeos identidem caesos, profligatosque fuisse et in servitutem abreptos a gentibus, quas
Palaestinam armis subiugantes servarant incolumes, indeque in istarum potestatem venisse sacros libros, quis ignorat Hebraeis ob regionis vicinitatem frequentissima cum Phoenicibus intercessisse commercia. In tanta autem rerum et linguae communione, a Phoenicum oculis longe abfuisse sacros libros eo fit minus credibile, quod Hebraeorum singuli legis exemplar, ut ipsorum magistri tradunt, vel sua vel aliorum manu descriptum penes se habere tenebantur. Igitur tam vero fit simile quam quod maxime
Phoenices Phenices habuisse familiares
Mosis libris ac disseminatis per terrarum orbem coloniis circumtulisse eos et in varias regiones invexisse. Porro quod
Phoenicibus Phenicibus attulere commercia, Persis attulit consuetudo diuturna, haerentibus in regionis meditullio decem tribubus quas
Salmanasar transtulerat, reliquis deinde per annos ferme septuaginta in media
Babylonia captivitatis iugum ferentibus.
Quid vero de
Aegyptiis dicemus, quibuscum connubia non semel iniere Hebraeorum reges et aliquot annos
Ieremia conversatus est, Iudaicarum reliquiarum curam agens, quae in
Aegyptum profugerant? Adeo ne quisquam opiniosus erit, ut studium nullum sacros legendi libros sollicitasse contendat Aegyptios? Atqui Graecorum in
Aegyptum, et Aegyptiorum in
Graeciam itiones crebrae fuerunt, et mansiones diuturnae iam ante
Troiana tempora. Factum hoc ut Aegyptiorum disciplinis assuescerent Graeci eorumdemque doctrinas avido, ut
Heliodorus libro II tradit, animo consectarentur:
Omnis enim
», inquit ille,
aegyptiaca historia et narratio graecanicas aures valde allicit
. Bellis quoque assiduis cum
Persis et
Asiae minoris gentibus Graeci conflictati sunt, sacris proinde profanisque rebus in victorum potestatem
concedentibus, incredibile plane fit,
Mosis scripta eorumdem manus evasisse. Itaque sacra volumina
Palaestinae fines egressa et apud Persas et Aegyptos peregrinata ad Graecos quoque pervenisse negari minime potest, quod divino concilio evenisse adnotavit
Philo De vita Mosis libro II, ne mortalium generi perutile opus intra unius regionis angustias contineretur.
Accedit praeterea
Cambysem olim a
Sesostre illatam toti
Orienti cladem ulturum
Aegyptum armis esse aggressum ac direpta regione abactisque incolis, inter captivos
Pythagoram persuxisse
Babylonem Babylonnem. Hunc autem captivitatis calamitates
Nazarati Assyrii conversatione lenivisse vetus fama est, non ignobilium scriptorum consensione firmata, ut
Alexandrinus Clemens notavit, et sub eo nomine
Ezechielem prophetam delitescere.
Platonem quoque in
Aegyptum cum quum appulisset eorumque ibi filios ac nepotes invenisset, ipsos una cum
Ieremia traduxerat illuc
Iohanan, ipsorum familiaritate ad rerum divinarum scientiam profecisse, voce non inconstanti veterum fertur. Quibus conficitur aequius de toto hoc negotio sentire, qui aut
Pentateuchum totum, aut partem eius aliquam lumen Graecarum litterarum ante recepisse putant, quam
Alexander Macedo Persicum Imperium deleret, prae iis qui id praefracte inficias eunt. Quid enim probabilius augurati possumus in tanta opportunitate Graecis oblata legendi
Mosis scripta et in patriam linguam transferendi.
Alterutrum enimvero asserere necessum est, si modo in
Aristobuli verbis fides aliqua insit et auctoritas, quibus veterum nemo contradicere est ausus. Is ipse est
Ptolemaei Philometoris praeceptor, ad quem scripta extat epistola
Iudae senatus populisque Iudaici in epitome
Macchabaicorum. Hunc autem ille in modum, libro primo commentariorum in libros
Mosis ad
Ptolemaeum regem scriptorum apud
Eusebium libro IX
Praeparationis evangelicae, capitulo 6, loquitur:
Ante Demetrium priusquam Persas domuisset Alexander, alii interpretati sunt ea quae pertinent ad Hebraeorum popularium nostrorum exitum ex Aegypto et ad rerum quae ipsis contigerunt celebritatem et regionis expugna
tionem et totius legislationis enarrationem. Contendit hic
Huetius partes dumtaxat aliquas
mosayci voluminis Graece fuisse conversas, eas nimirum, quae exitum Hebraeorum ex
Aegypto describunt, praecipua miracula recensent a Deo in eorum gratiam edita, pugnas et victorias et legislationis historiam enarrant. Quapropter non
Genesis liber neque arcae aut tabernaculi fabrica, non eorum descriptio quae ad sacrificiorum morem et sacerdotum ornatum constituta fuerant, non recensio populi et legis repetitio, non denique lex ipsa eo volumine continebantur. Aliud quippe est
νόμος, aliud
νομοθεσία, lex et legislatio. Digesta erat in eo
νομοθεσία, non
νόμος, verum quicquid huius sit, quod suo loco disceptabitur, quis durae adeo frontis sit, ut haec habeat susque deque ac negare pergat versionem
Pentateuchi aliquam, quae tandem cumque illa fuerit,
Alexandri expeditionem in
Persidem antevertisse.
Confirmant id quae apud eumdem
Eusebium, libro XIII, capitulo 12 addit
Aristobulus. Postquam enim ex hac
mosayci operis interpretatione pleraque dixit
Pythagoram et
Platonem in suos usus transmovisse, subdit:
interpretatio vero totius legis peracta est sub Ptolemaeo cognomento Philadelpho, proavo tuo, qui adhibuit maiorem magnificentiam et studium, praecipua opera Demetrii Phaleraei
. Igitur interpretatio aliqua adornatam
Philadelphi cura antecessit, non ea quidem numeris omnibus absoluta et partibus, attamen illa, cuius opibus Graecanicae philosophiae lumina disciplinam locupletarent.
Haec ferme summa eorum sunt capita, quibus gestiunt viri disertissimi versioni
Septuaginta senum nomine distinctae primatum auferre, in quibus nihil sane est quod contemnam, nihil quod non examine dignum putem. Mihi tamen alia plane sententia est, confictamque fuisse versionem arbitror, in qua eruditionis promptuarium constitutum fuisse contenditur Graiorum sophis. Enim non modo sanctis patribus, verum etiam
Iosepho,
Philoni atque ipsi
Aristeae, quem in omnibus fere secutus est
Aristobulus ignotam fuisse versionem istiusmodi certum est. Unam quippe versionem
Septuaginta interpretum nomine vulgatam in oculis habent deque ipsa tamquam omnium prima loquuntur.
Quid vero si commentariorum incertam esse ac lubricam ostendero auctoritatem, qui
Aristobuli nomen perscriptum gerunt, nonne ut labascat sententia corruatque necessum erit? Absit a me ut veterum auctoritati quicquam detractum velim. Quanta
quanta tamen ea sit obtinere a nobis minime debet, ut clausis oculis apertisque amplectamur quaecumque antiquitatis specie commendata accepimus. Quam multa enim antiquorum vulgata sunt a sequioris aetatis scriptoribus? Fecit videlicet nomini fama, ut scriptis appingeretur, quae serius in lucem hominum prodere, aliquando etiam ad praesidium et honestamentum erroris per scelerosam haereticorum imprudentiam detorqueretur. Non est hic turbas excitandi locus. Verumtamen supposita fuisse antiquorum nominibus opera notum ac pervulgatum est. Indicium autem suppositionis non incertum eorum silentium facit, qui scriptoris aetatem proxime secuti sunt, cuius nomen operi inscriptum legitur. Si nempe scriptores aetati illius proximos cui opus tribuitur, hoc ignorasse compertum sit haudquaquam iunioribus adhibenda fides, qui genuinum hominis istud dixere foetum, cuius nomen praefert. Valet autem id tum maxime
cum quum antiquiores scriptores in argumento non sine diligentia ac fide versati sunt, quod cum laudati auctoris et operis instituto aliquam habet affinitatem. Exempla ad id in promptu sunt. Hac quippe de causa
Eusebius libro III
Historiarum, capitulo 3 libros quosdam divo
Petro tributos reiecit, quod nempe vetustiorum nemo eorumdem testimonio usus esset. Id ipsum et satis superque fuit, ut
Evangelia Thomae,
Mathiae aliorumque apostolorum inscripta nominibus perinde ac subdititios foetus a sacrorum librorum familia summoveret. Non est opus pluribus nunc.
Iam vero ad commentarios
Aristobuli nomine vulgatos quod attinet, haud temere mihi suspicari videor a recentiori aliquo editos fuisse et
Aristobuli suppositos nomini. Ad
Ptolemaeum namque
Philometorem scriptos fuisse dictitant qui rationes temporum non inscite subducere sibi videntur. Hic autem solium
Aegypti conscendisse perhibetur
Olympiadis Olimpiadis 149 anno, quarto ante
aeram christianam circiter 178 a morte
Philadelphi, cuius auspiciis caepta et perfecta fertur
Septuaginta senum versio, circiter 67. Porro commentariorum, qui
Aristobulo
tribuuntur, nemo meminit ante divum
Clementem Alexandrinum, qui floruit exeunte saeculo altero post
Christum natum. Igitur per annos ferme 370 universae antiquitati ignotos fuisse penitus necesse est, nemo quod sibi facile suaderi patietur. Atque id abhorrere a ratione eo videtur longius, quod nedum ex genere summorum sacerdotum ortus proditur
Aristobulus, sed etiam
Ptolemaei regis praeceptor fuit et vir sapiens inter Hebraeos appellatur ab
Eusebio, et
ὁ μοῖ πάνυ ἀγαπητός, vir mihi in paucis clarus ab
Anatolio, a
Beda vero eruditissimus.
Cum Quum tamen magnifica isthaec adeo et splendida de
Aristobulo mandata sint memoriae,
Iosephus ne verbulum quidem unum de illo fecit, non scripta hominis, non mores, non institutum, ac ne ipsum quidem potuit nomen. Qui autem fit ut
Iosephus Antiquitates Iudaicas scribens, virum aut ignoraverit aut sciens prudensque praeterierit, cuius nomen Hebraeorum fastis insertum erat, ad quem Iudaeorum principes et populus epistolam dederant, quique non in angulo vitam deguerat, sed in aula regis florentissimi munus non leve nec vulgare fungens?
Sed praeterea nullum non lapidem movit
Iosephus in opere
contra Appionem, ut Graecorum quosque doctissimos e divinis litteris deprompsisse evinceret, quae praeclara habent ac veritati proxima. Atqui hoc ipsum profitetur
Aristobulus versionem aliquam
mosayci operis memorat, quae
Persici Imperii excidium sit antegressa, ex qua decus et lumen Graecorum scholae perceperint. Alte vero hanc dissimulat
Iosephus, et
Aristobulum ne nominat quidem. Quid proinde aliud coniicere possumus, siquidem prudentem coniecturam haud respuimus, nisi aetatem a christianismi ortu alteram venditasse commentarios
Aristobuli nomine honestatos?
Atque hoc primum nobis suppositionis indicium est. Accedunt alia non levia et viris criticen strenue tractantibus minime dubia. Et primo quidem illud observatu dignum, eorum dictis qui
Aristobuli commentarios in oras luminis provexerunt, incertum plane fieri ad quem scripti fuerunt Ptolemaeorum regum. Ad
Philometorem scriptos fuisse
Eusebius et
Clemens Alexandrinus tradunt.
Atqui neuter in hoc sibi constat. Interdum enim
Philometorem ponunt, interdum alium, nempe
Philadelphum. Divus
Clemens libro I
Stromaton ad
Philometorem scriptos ait, libro vero V ad
Philadelphum. Nimirum existimavit in
libro II Machabeorum, in quo mentio bis inicitur
Aristobuli, primo loco designari
Philometorem, in secundo vero loco
Philadelphum arbitratus est.
Eusebius itidem in
Canone, quem sequuntur in
Chronicis Marianus Scotus,
Ado Viennensis et alii, ait illum scripsisse ad
Ptolemaeum Philometorem, tum scilicet oculos in priorem
Clementis intendit locum, in libris vero
Praeparationis evangelicae, in quibus
Aristobuli commentarios non semel in medium profert
Philometorem, numquam memorat, sed pluribus diversis locis (a)
Libro VII, capitulo 13; libro VIII, capitulo 9; libro XIII, capitulo 11 absolute affirmat
Aristobulum scripsisse ad
Ptolemaeum. Tum libro VIII, capitulo 8, supparem facit
Eleazaro Iudaeorum pontifici, de quo verba facit
Aristeas, atque ad aetatem eiusdem
Ptolemaei utrumque confert, nempe
Philadelphi. Producturus quippe explanationes quasdam legis
mosaycae, ex
Aristobuli commentariis hunc in modum loquitur:
Eleazari et Aristobuli explicatione contentus ero, qui ambo et genus ab Hebraeis suum longissime repetunt et Ptolemaei regis tempore floruerunt
,
Philadelphi scilicet; hic enim eo tempore regnum
Aegypti tenuit, quo
Eleazarius Iudaicum pontificatum gessit.
Quid quod
Anatolius Alexandrinus in
Canone paschali apud
Eusebium libro VII
Historiarum, capitulo 32,
Aristobulum Septuaginta accenset interpretibus atque insuper commentarios illum suos nuncupasse non uni alicui Ptolemaeorum, sed duobus,
Philadelpho videlicet et patri suo
Ptolemaeo Lagi? Retinuit hoc ipsum
Rufini Ruffini Aquilensis antiqua versio
Historiae ecclesiasticae Eusebii, et
Aristobuli Septuaginta interpretibus annumerat, sed profecto in vivis aut egisse
Aristobulum Philadelphi aetate, aut floruisse affirmare non licet.
Aristobuli namque, qui praeceptor fuerit
Philadelpho, quique cum aliis interpretationi librorum
Mosis operam contulerit, nemo veterum ante
Anatolium meminit.
At enim quorsum haec? Efficitur his, nisi ego fallor oppido, aut defuisse veteribus monumentorum copiam, ex quibus certam
Aristobuli aetatis scriptorumque
cognitionem haurirent, aut in illorum examine defecisse. Quodcumque autem approbatum fuerit consequitur planissime, eorum dictis incertam rem ac vetustatis involutam tenebris incertiorem fieri et obscuriorem. Sed in tantam proculdubio fluctuationem non incidissent viri summi, si conspicuis aetatum superiorum documentis commendatam Aristobuli memoriam habuissent. Facile proinde in id adducor ut credam nominis auctoritatem in causa fuisse, ut vel Iudaeus quidam Philone et Iosepho recentior, vel alius quisquam commentarios hosce, saeculo post Christum natum altero, Aristobuli nomini supponeret. Nihil enim illius aetatis moribus usurpatum fuisse licentius quam ut antiquorum nomina recens conscriptis operibus imponerentur, notum iis, qui in ecclesiastica historia plane non sunt peregrini et hospites. Hae coniecturae sunt, auditores optimi, ab iis minime contemnendae, qui veritati velificantur; vestri de tota causa iudicium erit. Ego vero operam dabo, ut prompta omnia et expedita sint, quae ad eamdem disceptandam habent utilitatem. Tum si meam in quaerendo disserendoque industriam iudiciorum vestrorum sustinebit auctoritas, quod et pro vestra in rebus perspiciendis solertia et in iudiciis ferendis aequitate, et perliberali erga me humanitate me consecuturum confido alacri inceptum urgebo animo, neque me umquam laboris et operae paenitebit. In sequenti capite Aristobulum iterum in scenam producam, atque de ipso cum auctore libro II Machabeorum agens nodum dissolvam, qui theologorum conatus diu exercuit ac prope modum delassavit.