Notice: Undefined index: search in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 534

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541
DArIL

Acroasis de theoretica medicina

+ informazioni sul documento

+ informazioni sull'edizione digitale

Pagina di

Jacobi Placentini Theoreticae Medicinae
Publici Professoris Primarii

Acroasis
habita die prima X.bris
Anni 1761
Acroasis In ea sententia ego semper fui, ut crederem, cum in aliis omnibus artibus et disciplinis, tum in medicina praesertim, et veterum et neotericorum medicorum libros ab eo assidue evolvendos esse qui in hoc ante omnium abstrusissima uberrimos capere fluctus velit. Ergo simul ac mihi munus illud ad si gratum est, ut studiosam iuventutem theoreticae medicinae elementis ex hoc amplissimo loco informarem, id consilii cepi, ut utrorumque praeclara inventa accurate colligerem atque collecta et copulata eidem traderem. Quare praeterito anno, ut meministis prius quam artem Galeni medicinalem explicare ingrederer, historiam medicinae pervolvens, omnes excussi medicorum sectas quae post magnum Hippocratem ad haec usque tempora profectae sunt, cognitisque singularum placitis, perpensisque rationibus et fundamentis, quibus ea defenderunt, amplexatus sum quae verisimilia singulae senserunt (omnes quippe ad veritatis similitudinem propensum aliquid defendisse videntur) reiecique contraria, solertiam illorum imitatus qui frumentum ab infelici lolio sterilique avena et quisquiliis secernunt. Hoc autem litterarii anni curriculo, quod felicibus aggredimur auspiciis, in quo Avicennae nobilissimi inter Arabes medici prima fen mihi enarranda proponitur, constitui non solum primam partem medicinae, quae physiologia dicitur, quamque auctor ipse pertractat, sed etiam universae theoreticae medicinae praecepta et dogmata vobis tradere. Quoniam vero hodierna dies aliarum scholarum initium quoddam est, me vobis gratum atque utile facturum opinor, si eorum, quae toto hoc anni litterarii decursu traditurus sum, specimen vobis aliquod exhibeam. Ad rem ipsam aggrediamur. Cum medicina, ut ait doctissimus Fernelius, sit ars ad humani corporis sanitatem tuendam profligandosque morbos comparata, in haec duo totum incumbere medicum debere. Perspicuum est, ut eius sanitatem conservet et morbos
depellat. Quoniam vero theoretici medici princeps munus est praenoscere quid sit prospera valetudo, quidquid adversa, quibusque in rebus posita utraque sit, ostendam in primis. Integram et florentem sanitatem esse optimam constitutionem solidarum partium fluidarumque nostri corporis, ob quam actiones omnes prompte, perfecte, alacriter constanterque obiri possint. Morbum contra, cui proxima neutra dispositio est, esse depravatam constitutionem earundem partium, unde earum actiones aut pervertantur aut sistantur. Quaerens deinde, quibus in rebus posita sit optima constitutio earundem partium, unde integra et florens sanitas pendet, demonstrabo, optimam constitutionem partium solidarum quinque in rebus consistere:
(1) ut salva et integra sit earum forma et substantia;
(2) ut ἐυδονία seu naturali tono donentur;
(3) ut apte et idonee conformatae sint;
(4) ut cohaereant inter se;
(5) ut regulari naturalique cieantur motu. Ostendam praeterea optimam constitutionem partium fluidarum totidem in rebus sitam esse.
(1) in integra quoque earum forma et substantia;
(2) in temperie omnium qualitatum;
(3) in moderata quantitate, ut videlicet neque superent neque deficiant;
(4) in regulari naturalique earum motu;
(5) in naturali demum loco, ne videlicet ex propriis vasis umquam effluant. Cum solida et fluida ita se habent optime constituta sunt, et homo interea florida fruitur valetudine. Cum vero vel illa, vel haec, vel utraque in una pluribusque ex his rebus peccant, et vitio tenentur; male constituta
sunt, et homo uno pluribusve pluribusque morbis laborat. Praeterea theoretico medico necessarium est, ut non solum teneat quid sit prospera valetudo, quid adversa, quaenam ad optimam depravatamve constitutionem solidarum partium fluidarumque conspirent, sed etiam ut omnes perspiciat earundem constitutionum causas atque omnia quae sanitatem creare et morbos possint. Quemadmodum enim architectus (ut exemplo utar Galeni) qui alicuius domus vitia praecavere atque instaurare illam velit, noscere ante omnia debet quo sub dio quoque in solo constructa sit, quaenam ei fundamenta substrata, qua calce quibusque lateribus parietes ducti, quibus tignis tabulata coniuncta, quibus tegulis instrata sit, ita theoreticus medicus, cuius munus est hominis sanitatem sanctam tectamque servare atque ubi morbo aliquo laboret, eius sanitatem restituere, exploratum habeat necesse est quo sub caelo quibusque paventibus ortus sit, quaenam sit solidarum eius partium fabrica et artificium, qui tonus, quaenam fluidarum natura et temperies, omnia demum quae eius sanitatem et morbum creare possint. Quocirca investigabo internas atque abditas causas sanitatis et morborum. Neque evidentes et procatarcticas praetermittam. Cum autem dico me investigaturum internas atque abditas causas sanitatis et morborum, qu haud illas intelligo, quae a Latino Hippocrate incomprehensibiles vocantur, sed illas quae per certa indicia et notas explorare possint. Quocirca non quaeram quaenam sint prima elementa rerum, ex quibus primum omnia confecta sunt et in quae ultimo resolvuntur. Hoc enim quaerere non medicorum, sed philosophorum provincia est. Ostendam dumtaxat (hoc enim theoretici medici munus est) aristotelica et galenica elementa non esse causas omnium morborum remediorumque; ab his tamen non paucos creari morbos, non pauca remedia: per principia chymicorum
non omnes explicavi morbos, non omnia remedia; multos tamen illorum atque horum non pauca multo luculentius per eorum principia quam per aristotelica et galenica elementa demonstravi. Mechanica principia ad investigandas generales causas morborum remediorumque omnium maxime apta esse et idonea, ad speciales vero et definitas plerumque esse omnium ineptissima. Idcirco theoretico medico hisce omnibus principiis et elementis pro re nata uti licere dummodo perverse non utatur. Investigabo secundo, sed breviter, unde sit omnium animantium generatio, num a semine anne ab ovo, an vero a verme nascantur. Tertio summatim quaeram quaenam sit constructio et fabrica organorum, a quibus secretiones fiunt, utrum videlicet vasculosa cum Ruyschio, an cum Malpighio vesicularum in modum confecta, quae perardua perque difficilis quaestio neotericorum ingenia plurimum exercuit atque adhuc exercet. Quaerunt in primis, utrum ad varia fluida secernenda satis sit, ut arteriae in tenuiores tenuioresque ramos divisae sint, ut varias habeant flexiones, curvitates, meandros ut variis angulis rectis, acutis, obtusis instructae sint, an vero praeter emittenda varii generis fluida confecta sunt, cuiusmodi sunt vesica urinaria, vesica fellea, capsulae seminales, innumerabiles aliae vesiculae seu folliculi in animantium corpore disseminati sint, qui vasa omnis generis contineant, arterias, venas, nervos et emissaria quique particularia fluida pro variis vitae usibus a sanguine secernant, et glandulae vocentur. Quodsi eiusmodi glandulae ad varii generis fluida secernenda confectae sint, quaerunt praeterea quaenam sit earum constructio et fabrica, quoque modo eadem fluida secernant, utrum videlicet id praestent,
quia certis foraminibus instructae sint; quae foramina cum particulis fluidi secernendi magnitudine figuraque conveniant, quemadmodum incernicula confecta sunt, per quorum foramina frumentum ab aliis granis quisquiliisque purgatur. An quia in his tomentum quoddam sit certo humore imbutum, cuius ope simile fluidum, quod in sanguine continetur, exclusis aliis transmittatur, non secus ac per colum fieri solet, in quo oleum cum aqua mixtum infusum sit, quod colum, si imbutum sit oleo, oleum transmittit exclusa aqua, si imbutum sit aqua, transmittit aquam non admixto oleo. An vero id fiat ob similitudinem superficiei et figurae particularum tomenti cum superficie et figura particularum fluidi secernendi ob quam huius particulae particulis illius facile admoveantur, quemadmodum eiusdem salis particulae facile coeunt inter se et in crystallos maiores concrescunt. An vero ob praecipitationem quamdam, ut chymici vocant, liquidi secernendi a fermento inductam, ut argentum in aqua forti solutum, affusa aqua salsa, in fundum vasis subsistit. An ab attractione quae a veteribus medicis communiter olim recepta, mox a recentioribus reiecta, a newtoniana philosophia patrocinium denuo accepit. Ab his certe aliquid similibus quaestionibus haud prorsus abstinebo, sed eas dumtaxat attingam brevi, ne auditores harum rerum ieiunos relinquam. Consilium amplectar sapientissimi viri Godfredi Guilelmi Leibnitii, qui in epistola ad Petrum Antonium Michelottum inserta in huius opere De separatione fluidorum in corpore animalium monuit, ne in rebus physicis et medicis consuetudinem sequamur cartesianorum, qui causas omnium rerum naturalium ad geometrica et mechanica principia revocare nitebantur, sed ex his dumtaxat quae experimentis et observationibus constant ducere tentemus, quae duci possint.
Institutum magnam partem sequar doctissimi Ioannis Fernelii, qui etsi multum operae vigiliaeque in mathematicis mechanicisque scientiis consumpserat, in sua tamen Medicina illis usus numquam est, existimans nullam fere ab his opem in hac arte consequi nos posse. His perpendis ad morbos eorumque causas, signa et generalia remedia explicanda descendam. Quoniam vero integra et florens sanitas, ut antea memoratum est, oritur ab optima constitutione solidorum fluidorumque nostri corporis, atque optima constitutio solidorum quinque in rebus consistit, totidemque in rebus optima constitutio fluidorum, quandoquidem contrariorum eadem subiecta est materia; dubitavi profecto non potest, quin morbus atque omnes eius species et differentiae ab iisdem fontibus manent atque tunc creentur, cum aut solida aut fluida aut utraque in una pluribusve ex his rebus peccant et vitio tenentur. Quocirca servata eadem divisione primum agam de morbo substantiae solidorum, hoc est de corruptione, deinde de ατονία, hoc est de raritate et laxitate deque contraria densitate et adstrictione, tum de vitiata conformatione, post de soluta unitate et cohaesione, postremo de vitiato absolutove eorum motu. Transiens postea ad vitia fluidorum, dicam de vitio substantiae, videlicet de eorum corruptione, deinde de vitiis qualitatis et intemperie, tum de vitiis quantitatis, hoc est de plethora et inanitate sanguinis et succi nutritii, postea investigabo vitia motus, tum ad extremum docebo quaequam sint vitia loci eorumdem, cum videlicet ex propriis vasis effluunt. Atque horum omnium vitiorum morborumque causas signa et remedia generalia proponam. Quoniam demum integra et florens sanitas vel naturalis omnium fluidorum secretio est, vel ab ea
maxime pendet, morbus vero est eorumdem fluidorum vitiosa aut cohibita secretio, vel ab ea efficitur, pro coronide theoreticae medicinae de eadem secretione verba faciam ostendens quaenam naturalis secretionis physicae causae sint, quaenam praeter modum auctae, quaenam praeter modum imminute, quaenam perturbatae et confusae, quaenam plane cohibitae, quaenam demum sint harum omnium effecta et remedia. Haec est summa eorum quae toto hoc anni litterarii curriculo a me fuse tractanda sunt, in quibus tota theoretica medicina, quae tum a veteribus, tum a recentioribus medicis per multa volumina pertractata est, continetur. Spero autem fore, ut his perspectis et sanitatis et morborum omnium causas et signa et remedia clare et perspicue intelligatis. Utinam vero quanta est in his rebus subtilitas, tanta a me perspicuitate demonstrari possint. Hoc tamen videor mihi posse polliceri, quo scilicet munus ingenio et doctrina valeo, eo plus laboris et diligentiae allaturum, quo me vos dicentem frequenter et attente audivisse non paeniteat.