Notice: Undefined index: search in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 534

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541
DArIL

De praenotione Dei

+ informazioni sul documento

+ informazioni sull'edizione digitale

Pagina di

De Praenotione Dei
Disputatio Angeli Schiavetti Canonici Metaphysicae Professoris
Habita in Gymnasio Patavino
Tertio Nonas Novembris
Anno Dni MDCCLXVIII

Pro Studiis Instaurandis.
Si qua mihi fuit umquam alias ad studia revertenti e semestri intervallo animi quasi erectio et dicendi alacritas, ea certe quidem die hac potissimum subit, ut veluti quadrigarius non semel victor e carceribus emitti gestiam decursoque spatio palma potiri. Cum enim reliqua mihi naturalis theologia sit, quam pertractem universe metaphysicae orbem confecturus, auspicato exordiri videor, qui a divino Numine exordior, unde fausta quaeque et bona. Novi sane id ipsum, quod aggrediendum, eo altitudinis erectum quo ne intendi quidem acies humana potest, nedum pertinere. Verum ea nobis indita facultas et vis, ut, praelata quodammodo face, recto illuc tramite feramur. Nihil propius est factum, quam ut in animo nostrum omnium Dei notio quasi imprimeretur, quae per se comprehenderet, quicquid summi concipimus, et maxime excellentis; quin immo longe plura, quae ne coniectura quidem assequeremur, etiamsi infinite progredi liceret. Certe illud nobis e Psalmis exhibitum Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Lumen igitur hoc, seu quam voco praenotionem quasi praescriptionem naturae dixeris, qua ut primum rationis compotes monemur, aeternam quamdam esse naturam, quae mundum procreavit, quae in dies teneatur, et regat ratione, potestate, numine; quae iccirco omnium optima summaque mente praedita, quae a mortali concretione libera, omnia sentiens, prospiciens in posterum omnia atque movens. Videte, quaeso, quemadmodum aliud ex alio vestigium veluti figentes longius procedimus atque ex aditu illo primo vestibuloque in ipsa pene divinitatis penetralia ducimur. Antecepta notitia illa et quasi domesticum iudicium, Deum esse, vel in illis inest penitus tristitiam, qui perfracte negant, neque evelli potest, parent ipsi contra conatum, quem lubet. Unde continens iisdem cura et angor animi, discrucians sollicitudo, nocturni diurnique metus. Igitur hinc non recedo neque aptius ullum seligi posse argumentum arbitror, unde initia sumam, cum ipsum veluti fundamentum sit, quo tota moles denique nititur quae mihi superstruenda. Itaque quae duo praefatus attigi seorsim ac diligenter inquiro: unum quidem, num Dei anticipatio hominum cuique insit, ut tamquam communis ἔυνοια haberi possit, ac pene congenita videri, alterum vero, num re ipsa congenita, an deinceps potius ex externis rebus comparata, etsi omnium communis. Quemadmodum utrumque hoc interpretando explanem, seu potius una copulem, attento benevoloque animo excipite.
Aeque igitur atque ipsa communia effata, quae sine ulla institutione atque doctrina perspecta per se sunt, quadam naturae vi, exploratum iam pono, Deum esse, ut si quis ad hoc quidem coecus sit, ad illa quoque hebes habeatur et obtusus. Nulla gens tam fera, inquit Cicero Tusculana prima, nemo omnium tam est immanis, cuius mentem non imbuerit Deorum opinio. Dignum animadversione est quod memorat Tertullianus libro I contra Marcionem et libro De testimonio animae, voces illas ex barbarorum hominum ore sponte subinde excidisse "Deus videt", "Deus iudicabit", "Deo commendo" et huiusmodi alias, unde concludit, anticipatam in nobis esse Dei notitiam. Voces siquidem illae cum a triviis petuntur aut compitis, a plebe et infima multitudine, quae quo imperitior, eo magis ad naturae sensum comparata, tum in eas maxime erumpebant, cum repentino aliquo infortunio perculsi non erat sane cur cavillarentur seu irriderent. Quamobrem pulchre Lactantius libro II Institutionum: Cum iurant, inquit, et cum optant, et cum gratias agant, non Deos multos, sed Deum nominant. Adeo ipsa veritas, cogente natura, etiam ab invitis pectoribus erumpit. Illud porro in more positum et consuetudine quadam firmatum, vel penes priscos illos, sive poetas, sive theologos, quos reor receptae iam vulgo opinioni obsecutos, ut quicquid hominibus eveniret, vel prosperi vel adversi, id non coecis ignotisve causis, cuiusmodi sunt casus et fortuna, sed Diis acceptum referrent, aut iis quidem certe quos tamquam Deos habebant et verebantur, Iovi nimirum, Iunoni, Minervae, Apollini, Mercurio aliisque, qui cuncta providerent, statuerent, moderarentur. Neque enim mythologos probo, quos novi huiusmodi Deos de causis naturalibus interpretatos. Primum enim ex eorundem doctrina aperte intelligitur, sensisse illos arcana quandam esse incomprehensamque naturam, quae varie seu per varias virtutes se proderet et explicaret, quas maluerunt dicere divinas. Deinde non ita plane ex germana sententia detorqueant, quod legitur in Orphicis: Mundi progenitor, qui partes incolis omnes. Quamquam interpretationes ipsae non sane paucae huc recidunt: video enim Sextum Empiricum libro I adversus Physicos Protheum nobis obicere uti causam principem, quae species ipsas conformaret, varias hercle et multiplices, in quas materia prima iam ultro vertitur; amorem vero illum Hesiodi quasi causam moventem omnia et conciliantem, quorum pertinere monet illud a Parmenide pronunciatum: Diis quidem ex cunctis primum providit amorem. At enim hoc ipsum, quod memoro, anticipationem illam evertit, cui maxime studeo, neque enim eadem ubique gentium de Deo opinio, quam minus recte iccirco quasi ingenitam naturae vim praedico et in singulos promiscue fusam. Iam vetus et illud vulgare ac prope solemne (quis vestrum obiciendo
adiiciat) ut ea inter Deos referrentur, quae sustentandae vitae accommodata, veluti Sol Lunaque et astra; tellus item, mare fluvii, aut qui fluviorum quasi praesides, tum Ceres, Bacchos, Hercules aliique a quibus quidpiam aut boni aliquando invectum, aut mali longius abductum. Atqui haec commostrant quidem, homines incultos praesertim er agrestes alia atque alia de Deo comminisci quae prava et praepostera, sed simul palam ostendunt eorum animis quidpiam anteceptum eximium maxime et praecellens, cuius virtus, sapientia, bonitas infera haec cieat, gubernet, tutetur. Perperam sane et inaniter quod mente praecipiunt, iis adiudicant, quae a divinitate procul amota, non inane tamen aut fallax quod praecipiunt. Scilicet perversae de Deo opiniones sunt veluti semitae quaedam a recto tritoque tramite deflexae, qui non iccirco detorquetur et ipse aut minus frequens efficitur. Quae variae afferuntur de Sole opiniones adeo non eius cogitationem adimunt quae ante iniecta, ut augeant et confirment. Itaque praeclare Aristoteles libro XII Metaphysicae, qui nobis hoc anno interpretandus, capitulo 8, postquam ea recensuit quae essent a maioribus de Diis tradita et fabulose etiam ad legum communisque felicitatis opportunitatem adiecta, subicit, sapienter illud ab iisdem dictum Deos esse seu principes naturas quasdam quae universam naturam ipsam constituerint. Quod si sint, apud quos nulla plane Deorum suspicio sit, quales Americus Vespucius ait se deprendisse, teste Raynaldo Annalibus Ecclesiasticis anno 1510, qui propterea nulla obstricti lege viverent, templa non haberent nec idola colerent, eos quidem non tam cum Cicerone dixero libro I De natura deorum immanitate efferatos quam immuni sensu carentes, vix homines atque adeo pecudum instar hebetes et bardos, qui ne sui quidem conscii, eorum quibus usi, unde per nos ipsi de effectore principe atque adeo Parente, si nonnihil attendimus, edocemur. Cum enim, aio, informatum iam vulgo et quodammodo anticipatum mentibus hominum Deum esse, id non perinde accipio, uti primo videor innuisse quasi quispiam inditum nobis natura sit, quod Deum exhibeat, sed ita quidem, ut nostrapte sponte de Deo cogitare parati simus, etiamsi nemo docuerit. Hinc fas fuerit opinari, et quidem ad rationem apposite anticipationem seu Dei praenotionem tum primum homini ingigni, cum mens ipsa divinitus ingignitur, dummodo ita affecta praecipiatur et constituta, ut assequi Deum possit uti Opificem omnium et molitorem statim atque assequendi sese ei occasio obiecerit. Atque hoc alterum est quod proposui inseruitque ut videtis, iis adhuc stabiliendis, quae hactenus expensa. Etenim ita constituo anticipationem quamcumque a sensibus ipsis ortum ducere, quibus cum nihil coniunctus homini sit, nihil quoque familiare magis atque intimum eo fecerit, quod inde exhibitum. Ut viam mihi eo veluti parem advertere placet notionem quarumcumque rerum bifariam potissimum per sensus inseri, incursione scilicet et
analogia seu comparatione cum rebus ipsis iam antea perceptis. Incursione quidem veluti gignitur mentique insidet species equi, qui per se in visum incidit, analogia vero species seu forma equi, quem lubeat montis instar comprehendere. Etsi enim non ea magnitudine equus primum in aspectum incurrerit, mens tamen praeceptam eius formam, quae par esset, mirum in modum pro lubitu amplificat, ea quidem proportione servata, ut caput ad caput ipsum referat, pedes ad pedes, et quae media sunt, pariter ad interiecta. Ad rei praenotionem, quae incursionem consequitur, haud opus est ratione seu mentis opera; etenim ipsa sponte existit, externa et adventitia visione pulsatis animis, contra vero in praenotione, quae analogia quadam comparatur, rationis intercedit industria, ut per se notum est. Igitur cum Deum nemo mortalium viderit, statuendum omnino est, eius praenotionem non incursione quidem in sensus, sed comparatione eorum, quae in sensus inciderint, in nobis progigni. Atque hoc quidem innuit Epicurus, cum ait θεοὺσ λόγου θεωρητοὺς, hoc est, Deos ratione, seu mente, cerni. Iam vero, cum duplex sensus sit anticipationi, de qua loquimur, comparandae inserviens, auditus nempe atque visus, primum quidem perspicuum est, notitiam cogitationemque de Deo inseri nobis posse, et quodammodo inici ex auditu, cum videlicet cuidam Deum ipsum nobis veluti describenti, quantum in homine situm est eumdemque esse aienti, aures praebemus fidemque adiungimus, adiungentes autem ad propositum exemplar Dei formam effingimus. Illud vero praeivisse iam pono, multo ante earum rerum quondam animo informationem insedisse, quae adhibitis vocibus subiciuntur, hoc est, novisse quid "princeps" veluti sit, quid "mundus", quid "conditor", quid "coelum", quid alia huiusmodi per sensum comprehensa, si horum quidem is meminerit, quem audimus. Etenim ex dicentis oratione quam auribus excipimus animoque complectimur, occasionem et quasi opportunitatem nanciscimur fingendi formandique notionem cuiusdam naturae, quae mundo praesit, ut princeps in provincia seu regno, quae coelum et terram condiderit, ut artifex domum, gymnasium et similia. Deinde compertum per se est, Dei motionem ex visu comparari posse; cum quis nempe, monente nullo, ex iis quae conspexerit conspectaque menti inhaeserint, imaginem quamdam seu speciem de ipso Dei sibi proponit, atque adeo cogitatione depingit, seu tamquam principe, quo non magis universum hoc carere possit quam res publica, seu tamquam imperatore, quo ut exercitas, ita et mundus ipse indigeat; seu denique tamquam gubernatore, qui universam hanc rerum molem, hoc est, tum quae supra Lunam sunt, tum quae infra, consilio summo moderetur. Ut autem id ipsum intelligentia assequatur, oportet, quemadmodum de auditu
monuimus, ut horum quoque omnium anticipationem habeat, cum quibus comparatione instituta, administrationem mundi ordinemque speculatas, hinc occasionem captet Deum intelligendi veluti universitatis huiusce praesidem non secus ac sapientes homines gerendis rebus praesunt. Rursus quo haec attendat et ratione colligat, necesse est, ut praenotione illa in primis innitatur, ordinem non esse sine moderatoris cuiusdam solertia atque consilio, seu accuratam constantemque plurium rerum administrationem a singulari rectoris sapientia pendere, qui pro singularum ingenio et ratione varietatem ipsam tenet et quasi temperet. Totum hoc videtur mihi completi Velleius, qui apud Ciceronem libro I De natura deorum: Epicurus, inquit, qui res occultas et penitus abditas non modo viderat animo, sed etiam sic tractat ut manu, docet eam esse vim et naturam Deorum, ut non sensu, sed mente cernatur, hoc est (ut ipse subicit, ego vero modo explicui) cernatur, inquam, imaginibus similitudine et transitione perceptis. Videar fortasse a proposito egredi, qui eo demum specto, ut ostendam expeditam nobis esse divinae notionis comparandae facilitatem, ut a natura profecta videri possit et in commune parata. Etenim in ea assequenda multa adverti nobis opus esse, quae nonnihil operae et laboris afferunt. Ut haec quidem conciliem, ad extremum illa subicio, quae accurate attendite. Multa nobis praesto sunt, quae mentem ita afficiunt, ut per se ad notitiam Dei adipiscendam propensior videatur. Eadem ad quatuor potissimum causas Cleanthes revocat, ut Tullius refert libro II De natura deorum. Primam posuit eam, quae orta esset ex praesentione rerum futurarum, unde augurum auctoritas et aruspicum ars, quae habita plane divina. Artem hanc "μαντικὰν" Graeci appellant, "divinitatem" Latini, cuius officium erat videre et explicare signa quae a Diis hominibus portenderetur sive in extis, sive in avibus, sive in multis rebus aliis, atque ideo praenoscere, Superi erga homines qua mente sint quidque moliantur aut parent. Hinc videtis quam facile persuasum vulgo Deos esse, neminem esse virum magnum sine aliquo afflatu divino invisum Deo aut neglectum a Deo, cui adversi quid acciderit seu e vitae commodis quidpiam ablatum, contra vero ipsimet Deo carum charum acceptioremque, cui res prospere feliciterque processerit. Alteram causam dixit, quae se prodit ex coeli temperatione terrarum ubertate aliarumque rerum compluvium copia; etenim haec per se docent quendam esse optimum natura, qui hominibus pro re ac tempore consulat, et quae ad vitam, ad usum, ad voluptatem necessaria sunt liberalissime largiatur. Tertiam iam vero recensuit, quae terreret animos fulminibus, nimbis, grandinibus, pestilentia, vastitate; addite imbres aliquano lapideos et guttas imbrium quasi cruentas; tum terrae motus et saepe fremitus, quin
immanes etiam hiatus, demum visas aethereas faces easve stellas, quas Graeco nomine "cometas" dicimus, quibus perculsi exterritique homines vim quamdam esse coelestem et divinam suspicati sunt. Huc respexit (puto) Petronius, cum ait
Primus in orbe Deos fecit timor, ardua coelo
Fulmina cum caderent
,
atque rursus Pontanus De stellis
Invenit metus ipse Iovem, cui fulmina dextrae
Assignant ac tela nigris humentia nimbis
Et, coelo resonante, leves per inania cursus
. Quamquam fortasse non timor quidem opinionem de Deo iniecit, sed contra praeconcepta ipsa opinio, Deum esse, timorem incussit, sed recta, ut coepimus, pergamus. Quartam tandem causam eas perhibuit, quae facile subiret ex aequabilitate motus, quo Coeli, Sol, Luna cientur, ex siderum vicissitudinibus, quae eadem semper neque umquam intermisse, ex eorum varietate, pulchritudine, ordine, quarum sane rerum vel aspectus ipse satis indicaret, ab intelligente aliqua natura perennes eos ambitus administrari. Scite omnino Tullius libro II De natura deorum: Si quis in domum, inquit, aliquam aut in gymnasium aut in forum venerit, cum videat omnium rerum rationem, modum, disciplinam, non possit ea sine causa fieri iudicare, sed esse aliquem intelligat, qui praesit et cui pareatur, multo magis in tantis motibus tantisque vicissitudinibus tam multarum rerum atque tantarum ordinibus, in quibus nihil umquam immensa et infinita, vetustas mentita sit, statuat necesse est, ab aliqua mente tantos naturae motus gubernati. Sunt causae hae quas ex Cleantis mente recensuimus, ut per vos ipsi intelligitis, extrinsecus assumptae seu ex iis ductae, quae deinceps contingere ad persuasionem iccirco praesertim imperitorum maxime aptae. Insitae enim vero, si fieri potest, ac penitiores rimandae. Hoc vero ipsum ita perago, ut quod in principio proposui, omnino conficiam, atque eo desinat oratio, unde coepit. Nimirum inter id quod effectum est et id unde effectum cognatio quaedam per se existit, coniunctio et quasi vinculum quod solvi non potest. Est enim fere inter utrumque nonnulla similitudo, quae omnibus in rebus societatis veluti mater est. Inusta igitur fictave in mentibus hominum Dei creatoris imago, quae ipsamet ad se convertit, allicit sibique devincit. Mentes ipsae ante deleantur quam illa. Aut ea vis, quae eaedem illuc vertuntur, uti oculus ad lucem, quae repente praefulgeat. Hoc sane consilio inditos censeo iam inde ab ortu admotoque menti quasi aculeos ad veritatis cognitionem propositasque communes rerum rationes quas accurate rimetur et investiget. Neque enim in iis semper defixa illa est, sed per hos quasi gradus indefesso studio contemplans longius progreditur tollitque se a terra altius, in id connixa, quod ipsum per se verum est, neque prius ab incoepto conatuve se aperit quam ad illud appellat, contueatur seseque quodammodo applicet et
adiungat. Huc videtur mihi spectare Alcinous in Institutione ad Platonis doctrinam, capitulo 2, ubi animum dicit "τὸ θεῖον", hoc est "ipsum quod divinum est"; huc Plato ipse, qui subinde alarum meminit hisque mentem nobis instructam exhibet. Ala nempe ipsi est insitus quidam animo igniculus, quo demum ille ad coelestia erigitur atque adeo impellitur. Ingenitum hoc naturae desiderium vix ferre poterat Socrates, quem perhibent aliquando in castris sub dio, immotis membris oculisque minime conniventibus Solem occidentem et iterum orientem contemplatum et reveritum. Hoc siquidem ita platonici interpretantur, ut aiant, Socratem non tam eum Solem intuitum et cum magna voluptate speculatum, qui in aspectum caderet, quam Solis illius imaginem quem intellectus unus comprehenderet. Et quidem Deum ille apud Platonem seu Dei Filium "Solem" appellat quod fortasse (utor similitudine d. Gregorii in Oratione de laudibus d. Athanasii) quod, inquam, uti Sol oculum se intuentem, ita Deus mentem semet contemplantem sibi similem reddit, atque rursus Sol omnium, quae videntur, pulcherrimus est, seseque praebet et videntibus et videndis, illis quidem, ut illustret, his, ut patefiant et illustrentur; ita Deus ex iis omnibus, quae intelligi queunt, summum quid est, in quo uno mens demum consistit, inde rationem repetens et quasi facem, tum qua ipsa speculando ducatur, tum quae ea commonstret quae speculatur et assequatur. Quamquam ea est inter utrumque dissimilitudo, ut advertit Mercurius Trismegistus in Pimandro, quod Sol prae nimio fulgore oculos percellit et obstringit, contra Dei conspectus lumine intellectum donat eo uberiore quo propius ipse accedat aciemque acrius intendat. Sed vela contrahamus. Cum igitur mens in Deum natura feratur, ne irritum esset eius denique studium et inane, debuit in ipsomet ortu si minus Dei notione, quae praesto esset, cum liberet, perexpedita saltem eius assequendae facultate instrui et donari. Atque en paucis demum comprehensa, quae fusius commemorata. Aliquod parentis Dei vestigium in animo relictum, seu potius insculptum, hinc deinde amor quidam et propensio in ipsum extemplo consecuta; propensiorem porro facultas excepit eius noscendi, quae et ipsa innata et communis; ex facultate demum facilitas ultro enata notionis eiusdem fingendae, quae proxime quidem ex iis, quae foris sunt, accersita, aliquo tamen modo, hoc est, remote dici potest congenita. De hoc argumento iterum alias. Haec iam hactenus.