Notice: Undefined index: search in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 534

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541
DArIL

Eloquentiae studium civitatibus proclivisque rebus utilissimum

+ informazioni sul documento

+ informazioni sull'edizione digitale

Pagina di

Clementis Sibilliati
In Gymnasio Patavino
Humaniorum Litterarum Professoris

Oratio
Habita Kal. Decemb.
1762

Eloquentiae Studium Civitatibus proclivisque rebus utilissimum
Quod humanis oculis accidit corporeas res et sensibus subiectas intuentibus, idem usuvenire humanae mentis aciei res in contemplatione positas perpendenti, tanto maiore cum verecundia fateri cogimur, quanto carior nobis mentis intuitus, quam oculorum visus habendus est. Ut enim oculi in aspectabilibus rebus quae caeli terraeque ambitu continentur extimam tantum superficiem quasique corticem vident, interiorem partium structuram ac formam introspicere nequeunt, sic mentis oculus cum aliquid cogitandum inquirendumque arripuerit, in summa plerumque cute leviter haeret, in imas abditasque investigandarum rerum latebras vix umquam sese inicere pendit atque intendere consuluit. Id sane vel naturae tribuendum quae se ipsam callide occultat et a primo quoque mentium conspectu subtrahit, ut ex tenebris ac recessu sibi maiestatem conciliet, aut mentis ipsius celebritati, quae incitatione atque inspectu quodam plura subinde cupide transvolare quam in uno penitus defici mavult, quoniam ex multarum rerum percursatione varietatis voluptatem haurit, ex continentis unius rei investigatione more fastidium capit. At si veritati magis quam amori ipsi nostro litandum est, eos qui humaniores litteras profitentur, hoc praecipue laborare vitio comperiemus, qui rapidiore et laboris impatientiore ingenio cum vigilant et praeterea a tenebris assueverint, linguam prius quam rationem excolere, res quaslibet in disputationem vocatas primoribus labris bibant potius quam pleniore haustor combibant, nec ea cura sollicitantur, quemadmodum probent quod dicunt, sed quomodo se explicent dicendo. Atque haec quidem levitas inanitasque orationis cum semper vitanda, tum eo praecipue loco velis remique fugitanda est, ubi aut defensionem aut commendationem ipsius eloquentiae susceperint, vel si, argumentis solidioribus praetermissis, ad verbum flosculos et sententiolas delabantur, aut seipsos prodant, quibus ad graviora excogitanda defuerit ingenium, aut causam ipsam, quae graviora suppeditur quaerentibus non potuerit. Percurrite, si lubet, orationes illas omnes quae anteactis saeculis ac praesertim decimosexto Latina aut Italica lingua de eloquentia habitae sunt, sive ut eam laudibus cumularent, sive ut a malevolorum calumniis tuerentur, profecto reperietis eas, cum in ornatu verborum potius quam in argumentorum pondere totius causae praesidium collocarint, id tandem effecisse, ut amoeniores litterae a cordatis viris veritatis quam elegantiae amantioribus aut tamquam futilis contenturi, aut tamquam noxiae odio traderentur, cum eas nec pro dignitate commendatas nec pro virili defensas intelligerent. Is ipse Cicero in libris De inventione quos tametsi iunior adhuc scripserit, ea tamen eloquentiae et philosophiae laude iam tum florebat, ut cum provectioribus aetate viris compararetur, prioris libri initium ab ea disputatione auspicatus, plus ne boni an mali attulerit hominibus copia dicendi et summum eloquentiae studium, pro eius utilitate tam molli brachio decertat, ut nihil novi afferens, nihil ex altioribus disciplinis petitum, levicula illa defensione sua auxisse potius dubitandi rationem videatur quam sustulisse. Ecquis enim facile in animum inducat, aliquid illum in ea disputatione maioris momenti, aut cum suppeteret, noluisse proferre, aut cum exquireret, inveniri non potuisse? Illud enim ne suspicemur eius erga eloquentiam amor,
hoc opinio eius ingenii ac doctrinae vetat. Subtiliorem ille quidem et exquisitiorem disserendi effugerit rationem cum apud populum institueret orationem suam, at in rhetoricis libris doctos homines aut doctrinae studiosos alloquens, non video cur sibi religioni duxerit philosophiae fructus eloquentiae floribus intexere et fortiora quam lucidiora rationum veluti iacula oratoriis lacertis ac viribus intorquere. Homericum illum Glaucum imitatus qui in proelium iturus aurea quae ipse gestabat omnia, praetii quidem maioris, sed minoris usus in bello, cum aeneis Diomedis armis solerti consilio commutavit. Omnino enim quod de legibus pronunciatum legimus a Platone, idem de iis dicendum qui in litteraria re publica ad summa contendunt, tum demum litteras ac scientias felicissime regnaturas, si aut philosophi rhetoricent aut rhetores philosophentur. Atque utinam id quod fieri oportere intelligo, id a me praestari posse considerem; rite dicturus pro eloquentia ostenderem exemplo meo longe facilius est quid optime agendum sit iudicare quam agere quod iudicaveris. Gestit tamen animus litterarii huius curriculi felix omen auspiciumque capturus, illud nova, si fieri possit, ratione, probandum suscipere studium professionemque humaniorum litterarum publice rei ac bene constitutis civitatibus utilissimam esse, quoniam ad fovendam corroborandamque virtutem maxime conferunt. Annuant igitur conatibus boni Superi ac faxint, ne oratoriae facultati, quae patrocinium suum caeteris liberalissime praestat, patrocinium desit, nec poetica ars, quae laudat ornatque res omnes, ipsa illaudata recedat. In eo regiminis genere quod ad unius arbitrium nutumque administratur, gloriam plurimum posse in eo ad cuius gubernaculum multi iidemque optimi sedent, virtutem maxime dominari in aureo libello suo, quem Spiritum legum inscripsit, pronuntiavit Gallus auctor, haud ita pridem e viris ereptus, numquam celebritate nominis moriturus. Non est instituti mei sententiam hanc politicorum trutina examinandam expendere, nec ingenii refragari immortali viro qui utrum doctrina magis an eloquentia praestiterit, incertum utraque autem maxime praestitisse exploratissimum est. Hoc tantum dicam sive in regnis gloria, in rebus publicis virtus vigeat sive utraque imperii forma gloriae simul ac virtutis tamquam gemino cardine vertatur, et virtutem et gloriam in eloquentiae tutela ac praesidio positus esse. Ac ut de virtute potissimum verba faciam, e qua verae etiam solidaeque gloriae fructus accrescit, cum ita et animo et corpore hominum natura constet, ut tamen corporeis et aspectabilibus rebus magis quam vacantibus corpore, et a materiae concretione seiunctis commoveri percellique solvat, et phantasiae magis quam rationi morigeretur, an non ea eloquentiae professio ac munus est aut carni experte corpore virtutis formam vivis ita coloribus pingat ac sensibus perviam reddat, ut non videri illa, sed cerni, non mente concipi, sed manu prope tentari possit. Disputet sane de virtute philosophus abstrusisque illis ac ieiunis concertationibus quid ea sit, quae inter extrema interiacet, enucleate ac subtiliter tradat; profecto illud efficiat, ut eam cognoscere, ut non diligere possimus; menti lucem afferet, non voluntati ardorem iniciet; quid agendum sit admonebit, non ut agemus, impellet. Haud ita, mehercule, orator ac poeta, qui exilem atque aridam virtutis ideam e philosophorum umbraculis evocatam et in solem ac pulverem ductam corporis velut integumento circumvestit, colorem ornatumque inducit ac deinde vivam quasi ac spirantem illius imaginem non tam menti ostendit, quam ob oculos ipsos sistit. Non secus ac olim Diis Deabusque ut versarentur in terris et cum hominibus commercia iungerent
humana membra atque ora, falso quidem, sed tamen sapienter antiquorum religio affinxit. Platonem laudo dicentem, optandum fuisse ut virtus humanis oculis conspici posset quae mirabiles sui amores excitaret; at Platonem in Platone requiro, qui non se compotem voti factum dixerit ab eloquentia, quae virtutis speciem a mentis contemplatione ac silentio abductam in lucem profert praesensque illius simulacrum ex vero effictum in sensus ingerit ac prope defigit. Cum praesertim ipsemet Plato tam viridis illam quoque pigmentis coloret, ut pulcrior in eius scriptis atque amabilior ipsa videri virtus possit, nec minus divini philosophi quam egregii poetae mirificique pictoris sibi nomen decusque adscrivent. Nam quod de poesi legimus usurpatum, eam loquentem picturam esse quemadmodum pictura poesis tacens dicitur, id non ad poeticam artem tantum, sed ad oratoriam quoque communi eloquentiae nomine designatam pertinere arbitremur, cum huic etiam propositum sit, ut picturatae velut orationis subsidio parvis magnitudinem, abiectis nobilitatem, ieiunis copiam, tetricis leporem, inanimis vitam imperciat. Quid, si in sensu magis quam in ratione tractabilis quaedam teneritas ac mollitudo inest, ut cedens maxime et sequax in quamcumque vocis partem facillime sensus flectantur ac sese ad repugnandum infirmiorem et eloquentiae viribus imparem praebeat. Cur non igitur prudentissimi ducis, qui urbem obsidione cinctam eo potissimum loco oppugnatione premit, quo ad resistendum imparationem agnoscit, consilium imitatus orator aut poeta imbecilliorem hanc hominis partem et vulneri opportuniorem prima statim aggressione non occupet debitisque sensuum velut executis, in arcem ipsam reginae rationis irrumpat et ad deditionem redigat? Ac si phantasia non raro perturbat animos nostros et a sua sede dimotos in devia abripit, cur non eadem praesto sit ad animos ipsos ad rectum virtutis iter bonamque frugem revocandos, ut tamquam Achillis hasta iisdem medeatur quas sauciaverit? Quamquam cum civitas nulla reperiri debeat non bonis legibus instituta nec leges turpia ac noxia fieri dicive sinant, vel me tacentem intelligitis, locum nullum improbis oratoribus aut sotadicis poetis in urbe futurum, ac si fuerit, homines ipsos in culpa versari, qui ingenio ac lingua abutuntur, aut legum custodes, qui vitiis hominum dissimulando connivent. Ceterum si satis magnam amenioribus musis vim inesse ad lenocinium et illecebras voluptatum malevolorum sermunculis artificum culpam in artem immeritam conicientium differri solet, cur non eandem eadem inesse vim vel inviti fateantur ad invitamentum virtutis? Ut vel ipsa inimicorum exprobratio hanc illis veram laudem adiungat, dum falsum crimen apponit. Aliter enim non tam eloquentia quam natura ipsa eloquentiae parens culpanda sit, quae vulneris instrumentum ad perniciem non medicinam dederit ad salutem. Imo vero ratio ipsa sibi relicta via queat affectuum caeterorum ab imperio suo deficientem et iussa facere detrectantem coercere, quoniam affectus inter et rationem simultas potius quam societas intercedit. Diversa etenim est utrorumque proclivitas ac natura, cum illi e turbulenta sensuum concitatione erumpant, haec a tranquilla mentis gubernatione regatur. Quid igitur agit eloquentia rationis interpres et administra? Sociale nimirum foedus icit cum affectibus ipsis eorumque veluti auxiliaris copiis instructa affectus alios sibi adversantis aggreditur, cum iis confligit, ac veluti de seditiosis civibus triumphum agit. Sic metum confidentia, maerorem hilaritate, iram miseratione, clavum denique clavo trudit perturbationesque animorum aliis iniectis utilioribus perturbationibus profligans, venato
res et aucupes imitatur, qui ad beluas avesque capiendas atque avium opera uti solent. Utinam vero ita comparati homines essent natura, ut unius rationis imperio fasces submitterent victique manus ultro darent. Dialectica enim tantum opus esset quae nos solummodo demonstret mentemque errabundam a recti honestique tramite intento veluti digito in viam reduceret. At cum et ratione et sensu constemus omnes, necesse profecto fuit ut geminis nos armis oppugnaret expugnaretque eloquentia, quae ubi probationes adhibet, cum ratione, ubi affectus ciet, cum sensu congreditur mentesque audientium convictas simul et perturbatas aut ducit volentes, aut nolentes trahit, seu potius volentes ex nolentibus efficit; iam nunc prospicere pleneque assequi mihi videor, cur Thetis filium suum Achillem ferocis animi iuvenem erudiendum bonis artibus emolliendumque Chironi praecipue tradidisse feratur. Nimirum, cum ex humana hu simul et equina forma Chiron coalescit significatum est et ratione qua homines sumus et sensu, quem cum brutis communem habemus, quamlibet dura et agrestia pectora mitigari. Accedit illud etiam quod hominis animus originis suae memor innataeque magnitudinis conscius, magnificentiam quoque rerum sibi convenientem efflagitat. Res autem quaelibet verborum copia et amplificatione adaugetur, ac veluti altiori orationis basi superimposita exurgit seseque parem facit humanae mentis sublimitati. Inconstans natura et mobilis animus taedio voluptati finitimo facile capitur. At varietas et ornatus multicolor eloquentiae fastidio occurrit et mentis inconstantiam volubilitas ipsa, ac prope dixerim, inconstantia orationis praevertit. Praesentia rerum maxime attingitur, rebus in longinquo positis vix movetur. Et huic quidem rei apprime inseruit oratoria ac poetica descriptio et sub oculos pene subiectio. Quamvis enim sensus aeque ac ratio in bonum sive verum sive apparens ultro feratur, hoc tamen discriminis interest quod ratio futurum etiam prospicit et indefinitum bonum eiusque contemplatione oblectatur, sensus bonum tantummodo definitum et in praesentia aut vicinia positum respicit eiusque obtutu movetur. Orator igitur ac poeta rerum imaginibus, coloribus sententiarum, figurarum praesertim hypotyposeon, ornatu aque evidentia in auxilium vocatis, sic mentibus obrepit, ut pictas res videre te potius quam narratas audire credas. Et sive poenas improbis debitas, sive probis reservata praemia describit, ipsis te putes inferorum suppliciis aut caelitum beatissimis sedibus interesse, adeo ut non impendentis mali timor, sed praesentis aegritudo, non optati boni spes, sed oblati laetitia excoriatur. Cum igitur in hominum coetu et optime constitutis civitatibus illud primis atque adeo unis curis quaerendum sit, ut virtus longe lateque serpat, qua vigente, ipsa quoque pax et beata civium tranquillitas efflorescit, an non summas habebimus eloquentiae gratias, quae oculorum visum fugientem virtutis pulcritudinem admovet ad phantasiam sensuum et rationis conciliatricem, et subamarum virtutis pharmacum mellitae dictionis suavitate leniens ac temperans omnium promiscue mortalium auribus animisque summa cum utilitate propinat? Hoc enim inter caetera praecipuum est artis nostrae emolumentum ac decus, quod cum ceterae disciplinae suis se finibus contineant, ipsa nullis terminis cohibita humanum genus omne late complectatur. Illae doctos tantum, quique sibi diligentem operam dederint, haec inscitum vulgus vel ipsum quid sibi velit eloquentiae nomen ignorans suae ditioni iurique subiciat, sive quod a natura ipsa cum ortum suum duxerit
omnemque artem antecesserit eloquentia tacita, ipsius naturae voce intimoque ductu mortalium mentes ad sese rapit, sive quod anima magis vivimus quam animo sentimus omnes, non omnes aeque intelligimus. Affectibus nemo non incitatur pauci cogitandi ac ratiocinandi laborem ferunt. Novimus enim malo nostro novimus vix in lucem editos pueros corporeis tantum facultatibus regi, rationis lumen aliquot annos post nostris mentibus affulgere, ut non solum naturae proclivitate, sed temporis etiam diuturnitate sensus in nobis quam ratio magis firmetur atque altiores radices agat. Unius igitur eloquentiae ope fas est cum rudi populo congredi, hoc est, cum maxima humani generis parte quae aut omni prorsus doctrinae pabulo interdicenda sit, aut eloquentia una tamquam nutricula arcessenda, quae mansos veluti cibos et illiquefactos in os plebeculae inserat, obscura perspicue, grandia submisse, concisa copiose persequens et ad humiliorem discentis captum descendens, quoniam vulgus ad sublimiorem docentis scientiam nequit assurgere. Hoc nimirum sequenter significare voluit antiquitas, quae oratores Graeco vocabulo δημαγωγός vocitabat, hoc est duces et pastores populorum, et Mercurium eloquentiae Deum Iovis nuntium atque administrum commenta est, quia Iupiter, id est sapientia, quae ex illius capite una cum Pallade prodiisse dicebatur, unius Mercurii, videlicet facundi sermonis vehiculo, sese communicat cum mortalibus. Nam praeterquam quod ea virtuti unita naturalis vis est, ut tacito quodam illicio vel imperitas hominum mentes ad sese invitet ac penetrabat, si modo boni ac veri scintillulae quaedam atque igniculi a natura mentibus inditi accommodate orationis velut aeris ictu excussi eliciantur, tum ea quae ab eloquentia proponitur virtutis pulcritudo eiusmodi est, ut et acrioribus nos aculeis extimulet et mollioribus blandimentis delinitos in sui amorem admirationemque perducat. Illud enim oratoribus ac poetis propositum esse novimus, ut summam ac perfectam virtutis imaginem non in rebus ac hominibus ipsis, sed in archetypa idea illa pulcritudinis ac forma universa quam mente includunt intuentes eam exprimant et adornent, non qualis re ipsa sit, sed qualis esse debeat, qua nihil possit esse praestantius. Ac ut pictorum solers industria si flos aut mulier pingenda sit, florem venustissimum omnium, mulierem pulcherrimam sibi fingunt cogitatione quam effingunt penicillo sic illi non mancum et imperfectum virtutis exemplum, sed numeris omnibus expletum exemplar suis primum, deinde aliorum oculis subiciunt. Etenim veritas angustum habet, quo expatietur, campum, immensum fictio; eorum, quae sunt, numerus circumscriptione metitus est, eorum, quae esse possunt, in infinitum usque series excurrit; atque ideo multo plura et meliora quam natura reapse ferat ars eloquentiae confingere potest atque humanae capacitati infinitatem quamdam peregrinanti ostentare. Quamvis enim res singulae in suo quaeque genere excellere possint, multo tamen excellentior ac perfectior est universa vis naturae a qua tamquam a iugi fonte singularia coacta dimanant, quae dum in communi vitae consuetudine nostris sensibus observantur, ideo nos levius afficiunt ac etiam satietate abalienant, quia generalem ideam illam veri ac pulcri quam mente gerimus singulis quib ibus iis omnibuslonge eminentiorem praestantioremque cognoscimus. Frustra igitur in universo hoc hominum coetu accensa Diogenis lucerna, hominem quaerites Achilli aut Rolando bellica laude Aeneae atque Gotifredo pietate parem, aut principem virum
iis virtutibus cumulatum quas de Cyro Xenophon, de Traiano Plinius praedicat, quoniam scriptores illi non in humanis exemplis alicubi deficientem, sed in mentium suarum foecunditate heroicam virtutem humano altiorem fastigio consuluerant. Thebanorum autem perspicax simul et elegans ingenium, vel ceteris ignoratis, ea lux arguit una qua sancitum fuerat ut plus aequo venustiorem corporum similitudinem pictores, animorum poetae adumbrarent, ut oculi videndo aut legendo cumulationem utriusque pulcritudinis speciem ad mentes transferrent innatamque tum concipiendi virtutem, tum imitandi facultatem locupletarent atque in hoc etiam poeseos quam picturae utilitas longe maior, quod dum elegantem corporis effigiem coloribus redditam intueamur, vultum nos ipsi nostrum in melius fingere non possumus intuendo; at dum perfectam animorum imaginem aptissimis verbis expressam contemplamur, animos nostros ad virtutem componere possumus meditando. Quodni igitur extra seipsum quodammodo rapiatur animus et in virtutem feratur quam mollis aereis ac labeculis adspersam sed absolutam exaggeratamque visendam suscipiendamque exhibet eloquentia? Cumque sic ferat humana conditio, ut scopum illum quo mentem et propositum nostrum dirigimus, attingere numquam possimus, sed ab eo declinemus aliquantulum semper et excidamus, nonne satius fuerit in eximiam pulcherrimae virtutis formam mentis aciem intendere, ut quamvis ab ipso calce distemus, multum tamen in cursu ac stadio virtutis progressos non fuisse laetemur? At si vaga isthaec et errans virtutis species quam ex vero ductam imaginandi facultas auget suisque pigmentis exornat oratio tam iucunde illabitur in animos nostros, ut eam vel in confessis poetarum comentis, in fabulis, uti vocant, romanensibus in ficta aurei saeculi descriptione avide exosculemur ac medullitus amemus, quam tandem, bone Deus, in mentibus nostris vero fideli lumine collustratis vim habitura sit solida illa ac germana divinae religionis nostrae alumna virtus, si ornatus orationis ac splendor acceperit? Non me fugit animorum pabulum esse veritatem, qua una maxime aluntur illi atque invalescunt. At illud interim non ignoro ut delicatissimum superbissimumque hominis palatum cibos ipsos, sine quibus vita duci non potest, aversantur, ac resumit, nisi muria, sesamo aliisque gulae irritamentis condiantur; sic nudam neglectamque veritatem altius in animos penetrare non posse, quae statim in auribus fastidiosissimis iudicibus tamquam in vestibulo offendat. Adde de obsoletis rebus et ad ravim usque repletis a sacro oratore verba esse facienda. Quid nisi varius ac versicolor orationis ornatur varium quoque aspectum adspectum habitumque rebus inducat efficiatque, ut quoniam novam non possumus, communia saltem promantur nove? Adde de arcanis mysteriis caecaque caligine circumfusis ab oratore apud populorum concionem haberi. Quid nisi obscuris retrusisque sententiis nitorem suum affundat oratio, solis luci persimilis, quae rebus omnibus incubans efficit, ut eae videri possint quae submoto lucis munere delitescerent, quin potius non res ipsae cernuntur, sed lux eas circumundique colorans atque convestiens? Ne quis ergo miretur religionem nostram iam tum ab incunabulis ut longe lateque fundi posset et in populum evulgari, aut divinitus afflate aut studio partae eloquentiae fuisse concreditam, ac ex iis summis patribus quos tamquam religionis columina veneramur extitisse neminem quem non Graecae aut Romanae facundiae laus commendavit; tanto hercle maior habenda, quanto studiosius sanctissimi viri illam dissimulare et modestiae velo contegere sategerunt. Iulianum autem imperatorem oratorum
ac poetarum libros, ut fama est, ex eorum manibus qui primam intaminatamque religionem colerent, excuti iubentem impie quidem egisse at acute vidisse iudico. Quippe eloquens ipse, et poetica laude claras probe intellexerat, humanioribus studiis sublatis, ipsam quoque religionem inermem inornatamque relinqui. Sin minus ergo rationum momentis inimicissimi principis solertia saltem commoneantur, quantopere intersit eloquentiae studium efflorescere, quae ad religionis praesidium excubat, ut religio ad rerum publicarum custodiam. Velim equidem ut quemadmodum materiae seges excrevit, ita ingenii quoque facultas assurgeret meque bene de eloquentia mereri cupientem tacite ipsa adiuvaret et remuneraretur quam simillimo munere. Tunc profecto sororio illam vinculo iunctam adglutinatamque esse virtuti ex eo etiam ostenderem quod maxime requiritur placidi sedatique animi tranquillitas ad haec studia feliciter excolenda, quae cum humanitatis appellationem sibi omnium consensu adoptaverint vel nomine ipso prae se ferunt tantum prodesse hominum caecitati, quantum humanitas ipsa ac suavitas morum prodest. Illud igitur silentio praefereo artem hanc unam prae ceteris esse quae nullo non vitae tempore nobiscum vivere debeat et commorari. Toto enim vitae curriculo scribendum saepe, loquendum semper est. Quidquid autem scribimus loquimurve cum vel affirmatione, vel inficiatione concludatur, tacite nobis suppetias ferre decet dicendi facultas sive a natura insita, sive ab arte quaesita, ut eorum quae probamus ipsi aut reicimus assensum aut aversationem in aliorum quoque mentes interprete lingua iniciamus. Illud etiam ceteris commemorandum relinquo: eloquentiam eam esse quae in exercitu concione advocata militum formidinem verbis ante expugnare possit, quam ipsi hostes suos adoriantur; eam esse quae in foro ac iudiciis improbitati terrorem incutit, innocentiae perfugium ac solatium praebet; eam esse, quae in curia et in senatu in quodcumque sese opinionis latus inclinet, in idem ceterorum quoque mentes declivi veluti pondere inflectit. Illud vero qui unquam utinam praetermittere silentio possim, urbem hanc, qua cingimur, lares quos incolimus, spiritum hunc quem de caelo ducimus, pacem tranquillitatemque, qua fruimur in Venetorum tutela ac fide, honestissimum denique hoc musarum otium cui dum vacamus nobis otiosis esse non licet, uni pene eloquentiae acceptum esse referendum. Magna loquor, sed vera, et luculentis tum nostrae, tum externae historiae monumentis firmata loquor, Cameracensi luctuosissimo bello afflicta et debilitate re publica, cum patrum animi in maximis angustiis versarentur nec rursus periclitari fortunam vellent, quam adversam experti fuerant, unus in re oculos mentesque omnium convertit Aloysius Molinus, qui longo verum usu edoctus liberalibusque disciplinis perpolitus, de Patavio recuperando eloquentissime sententiam dixit bellique auctor fuit, quod mox feliciter gestum, et suadentis oratoris facundiam et deliberantis Senatus sapientiam testatam fecit. Depulso enim de eorum animis metu, hostes quoque e Venetiis finibus pulsi sunt receptumque Patavium ceteris quoque incredibili celeritate recuperandis reciperandis amissis urbibus et initium et omen dedit. Scire piget, post tale decus quantopere frugifera sit civitatibus eloquentia cavendumque nobis est maxime, ne cum de virtute praecipue, quam illa promovet, actum fuerit, nuntium ipsi virtuti remisisse videamur, si ingrati in eam artem simus, quae tantum nobis boni attulit, quantae felicitatis est ei mitissimo suavissimoque imperio esse subiectos, quod plurium saeculorum intervallo, quam res publica
post homines natos ulla non solum pacis bellique artibus, sed nativae etiam adscitaeque eloquentiae gloria maxime effloruit. Vigeat igitur, aeternum vigeat hoc sub caelo eloquentia quam virtutis parentem ac nutricem ostendere conatus sum, libertatis autem et rei publicae filiam Tacitus appellavit. Eam enim pacis sociam et rei publicae alumnam praeeuntis libertatis incessum equis vestigiis subsequi Graecia primum, deinde Roma documento fuit, cum illic inducto Macedonum Regno, hic imperio caesarum constituto eloquentiae statim nervi succisi sunt. Ut enim subditorum animi a pristina libertate, sic oratorum ingenia ab incorrupta et mascula dicendi virtute degenerarunt, cum quum iis nec libere sentire fas esset, nec quae sentirent libera oratione defendere. Ut idem profecto fuerit Veneto regimini diuturnam eloquentiae laudem a propitiis Superis exposcere ac virtutem libertatemque numquam interituram precari.