Notice: Undefined index: search in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 534

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541
DArIL

In libros Aristotelis De natura et motu exordium ductum a ratione philosophandi antiqua et nova

+ informazioni sul documento

+ informazioni sull'edizione digitale

Pagina di

Laurentii Soardi Phil. Publ.
In Libros Aristotelis De Natura et Motu
Exordium
Ductum a ab ratione philosophandi antiqua et nova
.
Kal. Dec. An. MDCCLXI
Scientiam illam physicam quam tradit Aristoteles in libris De natura et motu, mei muneris hoc anno est more maiorum interpretari, non sane eam scientiam quae novo more principia cognitionis cum principiis rerum temere confundit ac rerum naturalium causas et elementa prima ex effectis non indagat, sed principia per se notissima supponit et ex principiis non quaesitis et inventis, sed suppositis effecta naturae omnia speciose demonstrat. Haec enim principiorum confusio locum quidem habet in scientiis mathematicis, in quibus notissima cognitionis principia sunt etiam principia rerum omnium seu veritatum quae a mathematicis demonstrantur, locum tamen habere nequit in scientia physica de natura et motu corporum, ubi principia eorum atque elementa prima sensibus nostris sunt ignota neque ipsa per se, sed per aliud innotescere possunt, scilicet
aggredior eam mentis disciplinam quae logica methodo occulta corporum principia ex effectis confuse cognitis investigat, deinde ex principis non suppositis, sed inventis effecta ipsa distincte demonstrat, cuius disciplinae finis et fructus est scientia physica a Platone atque Aristotele per manus tradita. Sed haec scientia est quam philosophi recentiores libenter negligunt ac lepide redarguunt, eiusque contemptus efficere potest, ut a ab studio antiquae ac rationalis scientiae auditores illi omnes arceantur qui sensum sibi arrogant in artibus ac scientiis exquisitum. Consilium igitur non importunum erit, in exordio ipso rationes ac causas aperire cur philosophi recentiores novam quamdam philosophandi rationem inierint, cur veterem contempserint, tum earum momenta comparare, ut pondus et praetium utrimque factum non temere, sed causa cognita internosci queat, ac mature iudicavi. Qui artium ac scientiarum disciplinas ingressi magnifica verborum specie veritatem ac perfectionem ingenue quaerunt, re tamen vera eo plerique spectant omni studio, ut laudem litterariam et famam celebrem assequantur. Quoniam vero in antiquis disciplinis, quas viri multi omni tempore subtilitate ac diligentia summa pertractarunt, egregiam laudem ne gravi quodem ac diuturno labore consequi possunt. Deinde logicas disputationes, quas illi tricas et ineptias vocant, immodice quidem et insulse in scholis vulgaribus productas, sed in
veteri philosophia necessarias, ingenio nitido ac liberali indignas putant, propterea animum suum ad novas artes ac nova studia liberius applicant, ut facilius numerentur in paucis ac citius novam laudem consequantur. Libido haec nobilis prima naturalis disciplinae rudimenta ab antiquissimis philosophis posita, ab Epicuro promota, sed longa oblivione intermissa, rursus excolenda revocavi eisque ductu Archimedis et Galilaei mathematicas quaerendi ac meditandi rationes adiunxit, ut antiqua elementa novam speciem praeferrent, tum physicam scientiam, per saecula multa ingenti studio eximia laude ac communi admiratione in scholis omnibus excultam, ita per haec tempora deiectam ac depravatam in ore hominum traduxit, ut soleat apud recentiores philosophos bonorum veterum inane somnium, scientia inutilis, obscura et incerta perhiberi. At vero homines, qui, posthabita novae laudis illustri specie, antiquum laborem non reformidant, verum et bonum ingenue quaerunt atque humanae societatis primaeva ac necessaria fundamenta ab accidentibus vitae illecebris commoditatibus, tamquam truncos et radices arborum a frondibus et flosculis perite distinguant. Ii omnes, causa cognita, mature animadvertere poterunt atque evidenter concludere, iudicia illa temere fieri, neque
inutilem neque plane obscuram et incertam esse scientiam physicam a Platone atque Aristotele in primis habitam, sed, facta, comparatione ponderis et praetii, multis utriusque partibus anteire. Antiquam philosophandi viam non esse inutilem brevi ratione demonstrari potest. Hoc enim habeo tum ab antiqua doctrina, tum ab eo quod quisque hominum experitur in se, nasci quidem cunctos homines cum sensu facto planeque parato ad iudicia distincta doloris et voluptatis et distincta utriusque irritamenta; cum intellectu autem ita facto non item nasci, sed cum eo tantum qui, tamquam rude elementum, potentiam atque habilitatem habeat, ut novo in dies effulgente lumine, exercitatione ac patientia fiat mens actuosa cito sagaciter intelligens, ac fortasse bene multos sine intellectu facto ad senectutem atque obitum pervenire. Hoc deinde habeo, philosophis omnibus acute distinguentibus scientiam universalem a singulari peritia, intellectum ab imaginatione ideasque praecisas a contractis, compertum esse exercitationes illas quibus intellectus unius hominis proprius formari ac fieri potest, non esse tantum visa et imagines rerum sensilium et singularium, sed esse maxime omnium rationes a rebus ipsis meditatione praecisas, quas homines recolendo et meditando concipere possunt dividere, definire, comparare atque alia ex aliis concludere. Hoc
demum scientiam naturalem a veteribus traditam in eo potissimum versari, ut a rebus sensibilibus et singularibus per logica instrumenta, quae sunt inductio et demonstratio a signis et effectis, ad rationes et essentias rerum sensibus occultas perveniat easque pro vario originis ordine proprio vario nexu, pro efficacitate ac relatione varia ideis, definitionibus ac nominibus variis distincte significet. Igitur hoc etiam habeo, vel intellectum factum et experrectum esse hominibus inutilem, vel si utilitatem aliquam habeat, antiquam et naturalem scientiam, qua maxime perficitur intellectus, tamquam vanam et inutilem temere contemni. Sed huic rationi, quae a speculatione philosophica ad vulgarem captum non facile traducitur, addenda est alia quae populari iudicio ubique gentium attingi potest: cunctis hominibus, qui stolide non sentiant, manifeste potest innotescere, societates omnes non temere, non fortuitis eventis, sed publicis legibus sustineri, et vix in illis tantum esse virium, ut mala gravissima, in quae animali irritatione saepe homines pertrahuntur, ab eorum societatibus arceantur. Leges omnes non arbitrio paucorum, non artificio praepotenti, non violentis motibus inductas esse, sed naturali ratione ac divina necessitate, iamdudum edita a nobis est luculenta demonstratio. Atqui aetates omnes anteactae doctrina constanti usuque
perpetuo planum faciunt, fundamenta prima, quibus publicae leges innituntur, unde legum rationes eruuntur, non esse forensem consuetudinem, non exempla historica ad imitandum proposita, non artium liberalium ornamenta, sed antiquam philosophandi rationem et physicam scientiam, cum qua moralis scientia ita coniuncta est, ut haec ab illa omnium cognitionum originem habeat ac finis ultimus fortasse sit in quem universae philosophiae partes sapientissime diriguntur. Nimirum ab antiqua sciendi methodo didicere homines sibique mentis habitum compararunt, quo facile possent in rerum naturalium principia essentias, vires, habilitates ac relationes penetrare, conditiones materiae communes, causas effectrices, formas, fines, eventa et adiuncta distinguere, praeterita cum praesentibus conferre, futura prospicere ac proinde antevertere. Ideoque cautum fuit, ut, quemadmodum ubi terminum habet scientia physica, ibi initium capit ars medica ad morbos corporis arcendos sanandosque, ita etiam, ubi finem habet scientia physica et moralis, ibi ad mores animi moderandos et componendos exordium summat, tum ars eximia condendi leges, tum iuris peritia in legibus ipsis aequa ratione interpretandis et earum opportuna ad singulas facti species applicatione; sicubisiccubi enim contemptus et
negligentia antiquam scientiam ac philosophandi rationem ex animis hominum funditus everteret, sicut ratio condendarum legum ignota esset, ita deessent homines qui conservandarum legum, quarum rationem nullam videant, sponte sua curam gererent. Manifesta igitur consecutione deducendum est, a rebus vanis et inutilibus tantum abesse antiquam naturae scientiam, ut haec tanti sit tantique valeat, quanti est secura et moderata societas, quanti sunt fundamenta legum, quibus innititur ac sustinetur. Obscuritas quidem et incerta veritas, quae vitio vertitur antiquae scientiae, ambiguitatem quamdam habet paulo expressius declarandam; nimirum, si intelligant obscuritatem cum respectu ad varia hominum ingenia, recte iudicant; ingenia enim habilitatem habeant a ab natura ingenitam longi temporis multumque intentionis ac laboris, facile perferant. Notum est, perpaucos in scholis platonicis et peripateticis antehac fuisse semperque paucos fore qui doctrinas eorum intime pervaderent easque clare quoquoversus distincteque perspicerent. Sin vero intelligant obscuritatem absolutam, falsum iudicium ferunt; nam omni temporum memoria viri summi floruere qui doctrinas illas a vinculis et fontibus haustas saltem eate
nus comprehenderunt, quatenus in umbris corporum curtae admodum mentis humanae vires attingere possunt. Illud sane philosophis recentioribus ultro dabo, doctrinas eorum physicas continere voces minus ambiguas docendique rationes magis praecisas et expressas. Sed non ideo hoc fieri quod naturam rerum intimam illustrius aperiant; fit enim ob id unum quod naturam ipsam nostris artificibus plane similem faciunt ac mechanicis imaginibus ita fere naturae effecta conantur explicare, ut picta a pictoribus, typi a typographis explicantur. De veritate autem quam ubique incertam dicunt, hoc unum habeo, ea quae disputantur in scholis numquam proferri tamquam certa; tamen id in disputationibus ipsis tamquam scientiae instrumentis ingenia hominum subtiliter exacui, elucescere principia certissima utrinque a disputantibus concessa, atque alia ex aliis evoluta; tum doctrinas generales adeo veras, ut inter litteratos, qui studia peripatetica censuris elegantibus redarguunt, eos arbitror minus insulse iudicare qui studia ipsa eo nomine negligenda putant quod in altissimis generibus doctrinas tradant nimis veras, scilicet eas omnes quas cum ab aliis audiunt ac cito intelligunt, indigne ferentes se ab aliis discere quae poterant ipsi per se meditando animadvertere, his fere verbis
solent irridere. Habete vobis doctrinas vestras, quas qui nescias nemo est! Nos alias strenue quaerimus quae sine curiosa indagatione, sine operosis experimentis, sine calculorum longa et difficili serie inveniri non possunt. Habeant sane ipsis suas, nos nostras. Ex his etiam deducere possumus, quantum vanitatis a temeritatis habeat dictum illud: doctrinas omnes hactenus a scholis peripateticis evulgatas esse somnia mera bonorum veterum. Quasi vero credibile sit, philosophos omnes anteacti temporis ubique terrarum gravitate iudicii ac mentis lumine celeberrimos semper in tenebris ac somnis aberrasse. Fingendum sane a vobis esset somnium hoc aliud non in schola, sed in scena satis lepidum. Cunctos illos homines qui fere per annos bis mille sectas veterum philosophorum impetu quodam fanatico sunt ingressi, ab eorum libris gravi sopore correptos somnum perpetuum cepisse, et sicut aliquando contingit, ut dormientes loquantur et operantur, ita eos in somnis ingentes libros, quibus posteros ardentius infatuarent, edidisse. Tandem aliquando Galileum a veteri somno buccina quadam Archimedis excitatum tantum fecisse clamoris et susurri, ut aetatis suae philosophos bene mul
tos pariter excitaret. Nunc demum philosophos omnes experrectos et vigilantes non fabulas et somnia narrare, sed vera et solida rerum naturalium documenta demonstrare, inania dimittuntur. Cognita demum vanitate ac falsitate iudicii, quo prae nova philosophandi ratione antiqua scientia tamquam inutilis et obscura inter mysteria misteria somniantium traduci solet, iudicium alienum quaerendum est. Declaratis et concessis utriusque disciplinae meritis et momentis, utra earum praestet plusve ponderis ac dignitatis habere? Ut haec dubitatio ea ratione divinci posset quae insinuaret se in animos hominum atque assensum evinceret, exercitatio nimis operosa et molesta, non popularis et oratoria, sed philosophica ferenda esset. Paucis tamen expediri potest apud eos iudices qui sensum habeant a ab studiis partium expeditum mentemque illuminatam; pretia enim disciplinarum omnium vel fructu quem afferunt, vel subiecto in quo versantur aestimanda sunt. Si fructus atque utilitates perpendantur brevis et facilis comparatio est, antiquae scientiae principalis utilitas est illa ipsa quam satis attingimus in parte prima. Sunt artes illae omnes quibus mentes hominum speculando ac disserendo ita exercentur quasique subiguntur, ut tum in naturis et essentiis abstractis earumque ratio
nibus verum a falso acute discernant, tum in rebus humanis commune et verum bonum a privato et apparenti, tum in legibus eas admodum, quibus publicum ius et publica maiestas sustinetur, ab illis aliis quibus privata negotia diriguntur; tum apta et inepta videant in concionibus habitis ad persuadendum, aequa et aspera in causis orandis, in consiliis et iudiciis; tum magis minusve probabiles in rerum contingentium eventis coniecturas faciant quibus artibus vitae securitas et tranquilla societas innititur et conservatur. Utilitas autem, quam homines a ab nova philosophandi ratione colligere possunt, sunt artes aliae quae vitae commoditates augent et exaggerant, lenocinia voluptatum acuunt, praesidia suggerunt, quaeque vulgus pertrahunt in admirationem ac geniis hominum occulta et singularia curiose tentantibus satisfaciunt. Profecto utilitas haec vulgarem plausum mereri potest ac desideria multorum allicere, tantoque magis utilitate prima, quanto sensus doloris et voluptatis latius funditur quam mens et ratio, quantoque fortius agit ac dominatur. At vero illi ipsi qui rationis usum adhibent nobili formula, hoc quoque videant necesse est: praetia scientiarum utilitatibus aestimata eam rationem habeant in
ter se quam habet utilitas ad utilitatem, sed utilitas antiquae et naturalis scientiae eam rationem habet ad utilitatem novae quam habet habitus mentis acquisitus et facultas invadendi ac penetrandi substantias ipsas earumque principia, rationes, habitudines et mutationes, ad peritiam acquisitam res corporeas et sensibiles earumque imagines figurandi, componendi ac dividendi; tum eam rationem, quam habet publicarum legum, vitae ipsius ac civilis societatis conservatio, sive eam, quam habent, artes civiles, quibus informatur intellectus, componitur animus et civilis societas sustinetur, ad artes liberales quae procurant societatis eiusdem vitaeque delicias et commoditates, scilicet eam rationem quam habet substantia rerum ad modos et ornamenta. Atqui rationes istae sunt rationes momenti maioris ad momentum minus, ergo etiam pondus et praetium antiquae scientiae eamdem rationem habet ad praetium novae. Si vero momentorum ac ponderum aestimatio petenda sit a subiectis rebus in quibus cognoscendis occupantur, non ita facilis comparatio est, quippe quae notiones multas et scholasticas requireret, tamen vulgari imagine in lumen satis clarum
proferri potest. Sint homines ex una parte qui foris domum aliquam diligenter observent, molem totius fabricae, magnitudinem, figuram, tum haec ipsa distincte notent in singulis externis partibus, tum harum numerum, situm, nexum, ordinem. Sint homines ex alia qui domum ingressi loca intima pervadant, rursum prorsum, sursum deorsum, usquequaque perlustrent, formam totius et partium ad varios artis archetypo perite referant atque ad varios habitantium usus et commoditates. Scilicet in hac imagine manifestum est, subiectum illud, in quo cognoscendo versantur homines loca intima penetrantes multo praestantius esse multoque plus hominis afferre, quam subiectum alterum, quod in superficie ab externis hominibus observatur. Iam vero philosophi recentiores in physica disciplina non logicas artes ac notiones, sed usquequaque mathematicos usurpant. Illud utique concedendum est, mentes hominum scientiis mathematicis aeque subtiliter exerceri ut in scientiis philosophicis exercentur ac scientiarum etiam utrumque genus antiquissimum esse; sed illud quoque animadvertendum est duas hasce disciplinas neque confusas fuisse umquam neque alia conditione confundi atque applicari posse, quam quamque quae matheseos simplicitatem atque evidentiam labefactet,
ac scientiam rerum naturalium per causas earum natura priores necessarias et adaequatas, aut nihil aut levissime supra veterem evehat. Tum subiecta prima, in quibus contemplandis occupantur, longe inter se diversa esse; subiectorum primum quasique substantia, in qua unice speculanda scientiae mathematicae distinentur, est omnis quantitas sive extensa, quae trinis dimensionibus spatia corporum metitur, sive intensa, quae gradus virium numerat et comparat. Igitur philosophi recentiores speculationes istas ad corpora naturalia applicantes ea solum in corporibus ipsis contemplari ac definire possunt quae quantitatem habent et quatenus habent, ideoque mensuram ac numerum subeunt, quaeque sunt his affinia situm nexum, ordinem et mechanica omnia. Sunt sane huiusmodi subiecta illa quae apud eos paginas singulas implent librorum omnium, magnitudo et figura corporum, densitas et adhaesio partium, motus ad locum, velocitas, spatium, tempus, vis motrix, vigor elasticus, attractio et repulsio, inertia, mobilitas, gravitas. Sunt aliqua etiam in genere qualitatis, sed ea solum quorum originem et essentiam omnem a magnitudine partium figura, situ, motu deducere possunt. In his omnibus quantita
tem aliquam reperiunt et analogas quantitatum proportiones. Philosophi autem antiquae memoriae praeclare cognoverunt figuras et quantitates omnes esse modos corporum externos, esse terminos, quos vel naturae ac formae intimae, vel externi motus cuique corpori praescribunt in substantiae extensione, in mole et viribus; munus vero philosophi proprium illud esse, ut a ab notis ad ignota procedendo substantias ipsas corporum naturalium suis meditationibus invadat earumque essentias, proprietates ac relationes distincte exploret. Eius enim facultatis, quae dicitur intellectus, officium proprium est, impressiones omnes a substantiis singularibus factas et confuse a visis et imaginibus in se directas distincte ac lucide reflectere. Propterea illius actio dicta ab antiquis "speculatio" dicitur a nostris "reflexio". Primum igitur subiectum, in quo contemplando et cognoscendo versantur, sunt substantiae corporum naturalium nostris sensibus oblatae, atque in hoc subiecto, cum ex generali et manifesta inductione praenoverint, corpora ipsa non esse substantias simplices et immutabiles, sed compositas et mutabiles, neque solum misceri, sed etiam fieri principia atque elementa
quaesiverunt, ex quibus fiunt et constant, tum ea quae perpetua sint atque in nihilum abire nequeant, tum ea quae ita pereant et evanescant in singularibus ut semper remaneant in universis. Cum illud etiam evidentes intellexerint, motus novos et finitos non posse incipere, nisi ratio praecedat, cur incipiant, neque rationem, quae determinet ad motum novum, sine motu esse, neque in mundo finito et ordinato motus praecedentes abire posse in infinitum, in serie causarum moventium quaesivere ac reperere principium motus, quod cum sit absolute primum, unum et immutabile, motum primum efficiat unum atque immutabilem, unde originem habeant motus alii omnes qui principium ac finem habent simulque a communi principio constantiam et perpetuitatem aliquam in perpetua novorum motuum successione participant. Nemo sane inter philosophos statum intimum substantiae corporeae ea distinctione atque evidentia introspicere potest, qua mechanici corpora mixta aut artefacta resolvunt et intuentur multoque minus distinctam seriem causarum naturalium motarum et moventium, quemadmodum vident in machinis organicis. Verumtamen actione mentis atque intelligentiae, quae colligit ideas universales ingredientes in mentem ipsam non
specie propria, sed aliena et sensibili, perspiciunt in ipsis non essentiam absolutam, sed rationes et respectus quos habent ad res sensibiles et notas easque quas habent inter se, ac rationes ipsas acute distinctas tam clare tam praecise definiunt siquidem natum factumque ingenium habeant ac meditandi laborem non refugiant, quam clare definiunt recentiores philosophi in serie magnitudinum et virium quantitates infinite parvas et analogas quantitatum proportiones. In quibus eo nomine dumtaxat praestant quod ideas et formulas adhibeant ad simplicem quantitatem contractas, quae ambiguitates ac disputationes, nisi cum rebus sensibilibus misceantur, non facile subeunt. Quando igitur scientiarum praetia subiectis earum aestimanda sint, quam rationem habet natura intima corporum naturalium ad eorum terminos atque externas habitudines, quam rationem habent rationes substantiae ad rationes quantitatis, quam habent comprehensiones causarum universalium et immutabilium ad particulares aliquorum corporum, modorum et accidentium cognitiones, eamdem rationem habet antiqua et naturalis ad novam et mechanicam scientiam. Atqui rationes istae sunt rationes
priorum ad posteriora, maiorum ad minora; ergo etiam pondus et praetium antiquae scientiae eamdem rationem habet ad pondus et praetium novae; ergo antiqua praestat et excellit. Hoc unum postremo loco addendum est. Ideas cogitatione praecisas a substantiis illis quae non actione mentis, sed re ipsa ab omni corpore omnique materia seiunctae sunt ac secundum essentiam physicis ignotae, divinas ac metaphysicas esse ac veram metaphysicae provinciam definire in qua meditandi et acuendi facultas latissime funditur, fine nullo subtilitatibus subtilitatis facto. At vero notiones atque ideas a quantitate rerum naturalium cogitatione seiunctas et abstractas mathematicas esse, quaeque ab essentia et natura intima corporum, ab effectu significata, cogitatione ipsa praecisae sunt ac seorsum consideratae, eas non proprie metaphysicas esse, sed naturales. Verum tam in mathematica quam in naturali scientia subtilitates nimis effusas seu meditationum acumina nimis attenuata ac profundius intrusa fructum physicum aut moralem nondum peperisse et numquam fortasse paritura. Hoc denique: qui diserte iactant antiquas veritates in libris editas iam sciri ideoque novas querendas esse quarum una pluris aestimanda sit quam praecognitae omnes,
eos utique laudandos esse si diu multumque versaverint antiquos libros, ac penitus intellexerint, si minus, videri similes hominibus male nummatis et iactantibus antiquam pecuniam in scriniis congestam iam possideri, ideoque oportere novam cudi eamque unam sollicite curari. Ego vero mecum id unum potius expostulem, antiquae scientiae scientiae, ne dicam pecuniae, me partem valde modicam possidere.
All'Eccellentissimo Magistrato