Laurentii Soardi Phil. P.
In Libros Tres Aristotelis de Anima
Schola Prima
Habita in Gymnasio Patavino sexto Idus
Novembris
Anno MDCCLXIII.
Ad libros tres
De anima, quorum interpretatio mei muneris hoc anno est, praeivit
Aristoteles exordio illo celebri per quod in animo habuit suos auditores ad cognitionem animae sollicite quaerendam allicere ac dociles et attentos reddere. Totam autem consilii sui rationem aptissime confecit hac sententia:
Omnis cognitio est in eo genere bonorum quae cum honore cuncti homines suspiciunt atque admirantur, sed in serie cognitionum non una omnium nobilitas est, cum aliae aliis praestent vel excellentia rerum quas indigent vel ea cognitionis perfectione quam vulgo interpretes certitudinem et evidentiam vocant; igitur cognitio illa quae praestet utroque nomine praecipuum bonum in studiis hominum tenere debet, atqui scientia illa
quam in tribus
De anima libris traditurus est, tum praestantia rei cognitae, tum certitudine cognitionis inter alias
eminet emminet et excellit. Huic igitur scientiae insignis honor et locus inter principes tribuendus est.
Sententia haec in parte prima speciem habet satis illustrem satisque probatam communi sensu, sed in parte altera non item; haec enim difficultatibus est obnoxia quas philosophi expedire nequeunt eo lumine quod tenebras et dubitationes omnes abigere possit. De animae praestantia facile omnes in eo consentiunt praeter divinam et metaphysicam scientiam, quae substantias contemplatur ab omni materia
seiunctas seniunctas aut abstractas nullam esse nobilitate ac praetio maiorem illa quae naturam et essentiam animae, qua
corpora informantur, subtiliter indagat eiusque rationes et facultates perspicue distinguit. Huius enim sententiae veritas conficitur paucis. Omnes scientiae naturales versantur in corporibus eorumque principia atque affectiones investigant, atqui in genere corporum universo nullum praestantius est animato corpore, et nihil in illo praestantius anima; haec igitur est omnium rerum naturalium praestantissima.
At vero in parte altera, quae cognitionis certitudinem atque evidentiam ostentat, difficultates offeruntur adeo graves ut animae cognitio incertissima potius ac difficillima videatur. Nota iam omnibus et concessa res est scientias mathematicas certitudine atque evidentia scientiis omnibus anteire. Nota
etiam sententiam de anima nullam ab antiquis philosophis dictam esse quae ab aliis aut solidis rationibus reiecta non fuerit, aut saltem probabilibus fracta atque infirmata. Notissimam demum universam doctrinam de animae natura atque essentia in scholis
peripateticis traditam esse veluti reticulum quoddam funiculis tenuissimis, tortuosis et implicitis ita contextum ut nulla industria extricari queat, ac facie nitida in vulgus explicari.
Sane difficultas haec ingenia interpretum sententiae propositae veritatem defendentium adeo torsit et flagitavit, ut multa subtiliter excogitarent atque alii aliter difficultatem ipsam aut expedirent aut eluderent. Eorum aliqui concesserunt scientiam animae
a ab scientiis aliis certitudine
atque evidentia superari, verumtamen hoc inani perfugio cavillati sunt, praestantiam huius scientiae a nobilitate rei cognitae deductam multis partibus superare aliarum scientiarum excellentiam a cognitionis certitudine derivatam, scilicet tenuem et subobfuscatam animae cognitionem potiorem esse copiosa atque evidenti aliarum rerum cognitione. Alii vero sunt opinati scientiam animae certissimam esse ob id unum, quod unusquisque nostrum certissime sciat habere in se occultam animam a corpore distinctam a qua motus
organici organinii vitales atque animales efficiuntur, scilicet certitudinem scientiae huius non esse positam in eo genere demonstrationis quae naturales effectus per causas priores ac necessarias evidenter ostendit, sed in ea demonstratione qua rem
occultam ex effectis posterioribus tamquam signis manifeste concludit; cum igitur effecta sensilia quae significant animam sensibus nostris intimaeque conscientiae multo notiora sint quam quae significant principia et causas aliarum rerum, etiam animae cognitio speciem quamdam praeferre debet magis certam et exploratam. Nonnulli vero ad commentum hoc multo ineptius adierunt, sententiam
Philosophi non intelligere certitudinem illam qua nobis innotescat anima ipsa, sed eam solum qua anima res alias extra se positas cognoscit earumque scientias ex principiis certissimis demonstrat, scilicet scientiam animae certam esse non ob eam causam quod anima semetipsam certa ratione certoque lumine intueri possit, sed ob id unum quod per eam animam
veluti per causam principem omnium scientiarum certitudo atque evidentia comparari.
At vero commenta haec omnia levissima sunt, quia propositam difficultatem non recta invadunt, sed oblique declinant. Nam certa illa ratio, qua anima res alias extra se positas cognoscit, vim quidem et facultatem animae significat, sed certitudinem eius scientiae, qua semetipsam cognoscit, minime demonstrat. Deinde certam illam cognitionem, quae ex effectis sensibilibus et notis manifeste deducit re vera in corpore organico existere animam a qua tamquam causam prodeant effecta ipsa, facile concedunt philosophi omnes, sed cognitio ista vulgaris est et adeo levis, ut sine doctrina ulla ac disciplina comparari queat, igitur hoc nomine
animae scientia nihil dignitatis habet cur caeteris antecellat. Tandem comperta res est, eam scientiam, quae quid anima sit in se,
quam indolem ac faciem habeat, nobis evidenter ostendat, nulla ratione nullaque sciendi methodo obtineri potuisse, atque etiam nunc verissimum esse dictum illud
M. Tullii:
Horum sententiarum, quae vera sit Deus aliquis viderit, quae verisimillima magna quaestio est
. His ergo positis, quomodo
Philosophus in exordio suo, qua intentione, quo sensu pronunciavit, scientiam, quam de anima in tribus libris traditurus est, inter eas, quae nobilitate subiecti et cognitionis certitudine excellunt, statuendam esse. Hoc sane illud est quod paulo diligentius expendendum videtur.
Ab iis primum, qui graece
sciunt sentiunt
ad veram
Philosophi sententiam munitur via ac praefertur lumen aliquod ex voce graeca
ἀκροδὲς quam Latini interpretes "certum" reddunt; apud illos enim significat accuratum, exactum, exquisitum. Videtur igitur
Philosophus intelligere scientiam tradendam in libris suis non esse facile confusam ac rudem cognitionem, cuiusmodi sunt illae quae sine studio atque arte comparantur, sed exquisitam et exactam esse solerti artificio certoque methodo artis logicae, qua res oblatae sensibus in suas formas et rationes acute distinguuntur, in primas causas et elementa resolvuntur ac per eas demum accuratissime demonstrantur; at vero cura et diligentia, studium et
artificium locum etiam habent in cognitionibus illis quae gradum certitudinis non assequuntur. Ergo ad certitudinem haec interpretatio nihil facit. Verumtamen si nomina certitudinis et evidentiae paulo expressius declarentur ac subiectum scientiae
tradendae tradend ab eius principiis perite distinguatur, sensus etiam aliquis ostendi poterit quo vere
Philosophus pronunciavit, scientiam animae sive animati corporis certum omnino esse atque evidentem.
Nomen certitudinis vel refertur ad rem cognitam vel ad cognitionem ipsam: in ratione prima significat necessitatem immutabilem ipsius obiecti cogniti fundatam vel in intimo et absoluto nexu rei attributae cum
subiecto, cui tribuitur, ut "efficiens est prius effectu", "totum est maius parte", vel in supposita conditione, ut "si nubes cogantur, aqua expressa in pluviam decidit", "si impedimenta removeantur, ignis urit et lux illuminat". In ratione altera significat citam ac firmam intellectus adhaesionem ad veritatem conceptam cum immunitate formidinis ac dubitationis orta ex fundamentis accurate consideratis. Veritates illae quas divina humanave firmissime credimus, effecerunt, ut philosophi distinguerent certitudinem ab evidentia tamquam differentes in eo quod veritates illae omnes, quae sunt evidentes, sint etiam certae; contra vero quae certae sunt, non omnes evidentiam habeant.
Nomine autem evidentiae intelligunt
claritatem et perspicuitatem tantam in conceptione ipsa veritatis ut ab ea intellectus, etiam si maxime vellet, dissentire nequeat. Huic autem gradus tribuunt eamque ex triplici fundamento, unde oriri potest, triplicem faciunt, metaphysicam unam, cui mathematicam adiungo fortasse maiorem, quarum fundamentum sunt acutae speculationes, quibus a metaphysicis universales et abstractae rerum essentiae, proprietates, relationes ac mutui nexus, a mathematicis autem habitudines et affectiones quantitatum et numerorum praecise ac simplicissime concipiuntur. Physicam alteram complectentem ea omnia quae servato naturae ordine constanter eveniunt ac nulla vi impediri queunt. Moralem demum ex iis ortam quae ob dicta et facta hominum moralem inducunt assentiendi necessitatem. Hanc a philosophis positam in gradu minimo non
nulli statuunt in gradu maximo animadvertentes potuisse homines in dubium vocare scientias omnes metaphysicas, mathematicas, physicas tamquam commenta inania abstractae mentis et otiosae, neminem vero dubitare posse
m urbes, provinciae ac regna illa, quae numquam vidit, re vera existant.
His autem positis, doctrina illa quam de anima et animato corpore
Philosophus tradidit, certa atque evidens est tum evidentia physica, qua affectiones et operationes omnes animati corporis, unde originem habet, manifestae sint sensibus ipsis, tum evidentia logica, quae reducitur ad metaphysicam, quia operationes ipsas
analytica analitica methodo resolvit in primam causam primumque principium, deinde ex prima et propria causa synthetica methodo
actiones ipsas demonstrat per argumentationes et conciliationes ad regulas artis logicae tam
exquisita confectas, ut de illarum veritate nemo umquam dubitare possit. Quando autem usque ad primas causas ventum sit, nihil
certius tetius et luculentius in scientiis omnibus requiri potest. Animam autem esse causam principalem et propriam nemo in dubium vocare potest, siquidem anima causa prima est non solum in genere causae efficientis, sed etiam formae ac finis, cum ab ea primum non modo operationes prodeant, sed perficiatur etiam atque informetur naturale corpus, ac in ea demum tamquam in fine ultimo tum potentia materiae patibilis et mutabilis, tum actio generantis, tum gradus perfectionis omnino consistant.
At vero quod a nobis hactenus dictum
est, etsi ab aliis detur et concedatur, tamen difficultas fere integra superesse videtur, quae nisi luculentius declaretur,
Philosophi sententiam adhuc in tenebris latentem reliquat, quomodo enim cognitio animae accurata et exquisita in eius libris traditur, si perfecta cognitio est scientia rerum
per proprias causas, anima vero per causam propriam et adaequatam demonstrari non potest. Nullam enim extra se causam habet praeter universalem et divinam! Quomodo certa et evidens si quid anima sit in se ipsa, quam formam ac speciem habet, cuncti homines ignorant, et conceptus ipse animae generalis sive genus ac differentia sine disputationibus inveniri non potuit?
Ut difficultas ista funditus avulsa in eam lucem quam res ipsa patitur distincte proferatur, animadverto non solum philosophis ignotum esse
quid anima sit in se ipsa, sed pariter occultum et ignotum esse quid sit substantia corporis in se ipsa, quid includat in essentia sua, quandoquidem et animam et corpus per ea solum cognoscimus quae sensibus nostris offeruntur ac per eum respectum eamve relationem qua substantiae corporis atque animae sensus nostros actione aliqua attingunt et afficiunt, quoniam vero nomina respectus et relationis significant rationem unius ad aliud, ob id fortasse dictum fuit ab antiquis et sapientibus viris, scientias omnes non tam in rebus et causis cognoscendis versari quam in rationibus rerum et causarum. Sicut igitur principium mobilitatis, quod materia dicitur, occultum est, sive infimam atque absolutam essentiam occulte fert, ita etiam principium motionis, quod dicitur natura et forma, cuiusmodi est anima; et, sicut nomine substantiae corporeae nihil
aliud intelligimus quam primum subsistendi fundamentum cui necessario inhaeret extensio et moles sensibus nostris manifesta, ita animae nomine intelligimus principium intimum actionis et motus, cui necessario inhaerent vitales facultates, intimo sensu cuique notae, neutrum vero neque corpus neque anima intimam essentiam, neutrum speciem propriam philosophis ostendit, ne metaphysicis quidem animam ipsam per se atque a corpore abstractam contemplantibus; ergo vel e medio scientiae omnes tollendae sunt, vel qui concedunt certam corporum scientiam, quidni pariter concedant scientiam animae aeque certam et exploratam?
Philosophus certe quidem neque in animo habuit neque sane habere potuit occultam animae indolem aperire apertamque in
vulgus proferre, sed eius tantummodo rationes tum ad corpus animatum, tum ad eius operationes, quibus differt ab inanimis, perspicue distinguere, definire ac demonstrare.
Illud deinde advertendum est animam in libris
Aristotelis non esse subiectum primum, quid in se considerandum est, clare et distincte cognoscendum. Nam tale subiectum est corpus animatum, in quo investigando physica scientia proprie versatur; anima vero est principium corporis ipsius et operationum earum quae habent in illo radicem propriam; atqui ex libris logicis conspectum est principia in scientiis non ideo investigari ut ipsa per se distincte cognoscantur, sed in eum finem tantum ut
praecognoscatur praecognoscantur in subiecto quaerito
existere principia quae operationes illius proprias necessario producant ac per principia hoc modo praecognita scientiam earum proprietatum et affectionum, quae sensibus apparent in subiecto ipso, evidenti et perfecta demonstratione acquiratur, tametsi quid principia sint in se prorsus ignoremus ac simili demonstratione probare nequeamus.
Denique rem totam paucis conficio: certitudo absoluta rei cognitae, quae in ordine naturae et in existendi necessitate consistit, concipitur a philosophis in principiis et causis naturalibus eo maior quo causae ipsae superiores sunt magisque communes, eoque minor quo sunt inferiores magisque obnoxiae contrariis moribus et mutationibus. Certitudo autem relativa, quae posita
est in determinato atque evidenti assensu, quo mens nostra res obiectas percipit et apprehendit, eo maior est quo maiori distinctione et claritate res ipsae earumve species primum sensibus offeruntur, deinde menti species ipsas abstrahenti et speculanti. Certitudinem primam multo maiorem iudicat
Philosophus in anima quam in causis inferioribus vitalium operationum, cuiusmodi sunt illae causaequae mechanica instrumenta ipsius animae dici solent, quia earum operationum causa prima et suprema atque adeo maxime necessaria est anima ipsa. Alteram vero ex ipsius
Philosophi sententia non esse quidem facile parabilem, sed multis disputationibus obnoxiam, eam tamen doctrinam, quae nobis aperiat ac manifestet, quid anima sit, non sane
in se ipsa, sed in respectu habito ad corpus quod informat atque in actiones quas producit, nisi ad facilem et vulgarem captum exponi saltem intensa mentis applicatione, studio ac disciplina, diligenti sententiarum omnium comparatione, hoc est exquisito et accurato rationis usu ad certam et evidentem scientiam perduci prope, quemadmodum ab illo ipso in tribus
De anima libris perducta
fuit, fuit. ut praeferret lumen morali disciplinae necessarium.
Haec illa sunt quae in exordio doctrinae, quam in libris ipsis
Philosophus acutissime tradidit, paulo subtilius expendenda iudicavi, ut distincte a nobis sciri potest, quid respondendum sit philosophis aetatis nostrae diserte ac magnifice declarantibus doctrinam de anima omnem tamquam vanam et inutilem
a ab studiis nostris ar
cendam esse, quia incertissima est, plena caliginis et tenebrarum, quia vocem animae perinde philosophi usurpant ac vulgus hominum, quid enim anima ipsa sit in se, quomodo moveat, quibus legibus agat et molem organicam regat legat, perinde ignorant. Nam censura haec ineptissima animadversionibus hactenus expositis in eorum vanitatem et inscitiam facile resolvitur.