Notice: Undefined index: search in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 534

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541
DArIL

Acroasis de Trinitatis mysterium

+ informazioni sul documento

+ informazioni sull'edizione digitale

Pagina di

F. Antonini Valsecchi O. P.
Sacrae Theologiae P. P. P.

Acroasis
habita Kal. Decemb. An. 1761.
Acroasis
Quod enarrandum nobis hoc anno theologicisque dissertationibus vindicandum augustissimae Trinitatis mysterium est, ea profecto maiestatis atque inaccessae fuit prestantia fulget ut neque nostris celebrari indigeat eloquiis, cum omnium mentes sacro quodam terrore atque admiratione perfundat, neque porro possit, cum non hominum solum hebetes, sed et angelorum acerrimos immani excellentiae pondere vincat obtutus. Qua enim intelligentiae vi consequi qua eloquentiae ubertate explicare quis valeat, ita Deum optimum maximum unum esse trinumque, ut individua beatae illius naturae unitas verum oersonarum numerum non interimat; hypostaseon discretio naturae communionem non tollat? Sit haec e personis ingenita, illae principium processionis agnoscant, at nec gignenti foecunditas, plenitudinis dispendium adferrat, nec productis origo imminutionem adferrat dignitatis. Nulla inter naturam personamque genitoris discretio intersit, at ita genito communicetur essentia, ut quae personae proprietates sunt uni Patri serventur. Hic profecto mens definit, libro I De fide exclamabat Ambrosius, vox silet, non mea tantum, sed et angelorum; supra potestates, supra cherubim, supra seraphim, supra omnem sensum est. Hoc interea mysterium, qua nil augustius dici, nil altius potest, ipse per sese patefacere hominibus dignatus est Deus, parce quidem et obscure in Antiqui testamenti tabulis, at in novo foedere, ipso incarnati Verbi praeconio, ita aperte et sine circuitione, ut quamvis inexplicatum, ut aiebat Arnobius, inenodatumque adhuc nobis Trinitatis arcanum sit, at arcani revelatio extra omnem aleam sit posita dubitationis. Hinc egregie Chrysostomus: Scio ipsum genuisse Filium, quomodo autem ignoro; novi Spiritum ex ipso esse, quomodo autem ex ipso sit, nescio. Quid hic interim consilii hominibus morigeras Evangelio aures adhibentibus capiendum fuisset? Nullum Hercle prudentius quam Deo dicenti credere, inaccessam Trinitatem in unitate naturae venerari atque a curiosa tanti mysterii vestigatione vestigationes impares audacesque obtusus cohi
bere? Verum augusti auditores impiorum hominum sive Evangelio penitus refragrantium, sive illius oracula impudenti audacia ad libidinem detorquentium acerrimae molitiones hanc nobis iniecere necessitatem, quae revelata mysteria sunt, omni virium contentione tuendi, cum primis vero Trinitatis sacramentum, quo initiati Christo sumus, quoque, ut Basilio Magno animadversum, aeque a polytheorum superstitione mutiloque Iudaeorum cultu secernimur, sartam tectam praestandi ne eiusdem veritas opportuna defensione nudata aut ab hostibus ceu imbecilla traducetur, aut apud credentes ipsos ceu inulta aliqua suspicione nutaret. Vel ab ipsis igitur ecclesiae incunabulis ac deinceps quolibet ferme saeculo in hoc sacratissimum Divinitatis arcanum debacchantes debaccantes videbimus haereses, quae tamen veluti scenicae meretriculae paulo post prodiere, evanuaerunt, ubi catholici dogmatis veritas una et invariata stetit aeternumque stabit, statore Deo. Postremis tamen hisce temporibus, postquam imprudenti Lutheri et Calvini ab Ecclesiae catholicae secessione laxata ingenii frena froena sunt, sociniana impietas erupit, claustrisque fractis non solum fidei, sed et pudoris, emortuosque praeteritorum saeculorum errores ex orto reduces in lucem faciens in ipsum imprimis Trinitatis sacrarium et sabelliana et ariana et macedoniana et caeterorum monstrorum toties retusa contritaque tela iterum coniicere ausa est. Hos ergo conatus catholicum dogma de Deo uno trinoque edisserens confirmansque membratim reprimam ac evertam, hodierna tamen luce, velut in ipso belli limine duplicem mihi vellitationem conficiendam esse cognosco, alienam adversus physiotheos, qui mysterium omne a religione hominis procul esse iubent, alteram contra recentes pyrrhonios, qui mysteria nostra, quod supra rationem posita sunt, eo cum ratione pugnare contendunt. Illorum agmen Collinius, istorum Bayllius ducit, amborumque (ut intelligitis) propositum consiliumque, etsi variis tectum fraudibus, unum est: religionem, quae supra naturam posita est, mysteriisque, quorum princeps Trinitas, continetur, labefactare. Audacissimorum hominum sophismata ita ego evertam, ut et religioni nostrae mysteria, et quae rationis aciem fugiunt ab his, quae dissentanea rationi sunt, immani discrimine secreta esse conficiam. Rata igitur, ac veluti princeps genti illi, quae physiothea vocatur, sententia est. Mysteria omnia sive dogmata eiusmodi quae nullo monstrari naturae lumine, nulla confici ratione quaeant, a religione hominis procul arcenda; hinc de Deo rebusque divinis ipsos, si audias, ea solum credenda sunt, quae mentis
suae acie philosophus detegit; quae vero eam fugiunt, exsibillanda. Infandum systema hoc quod religionem, qua christiani sumus, plane evertit; orat luculentissime, post Collinium auctor Gallicarum epistolarum quae de religione essentiali hominis inscribuntur, tum minuti illi naturalistae Argenteus, Volterius, auctor opellae de moribus, sexcentique eiusdem furfuris queis anima foetet. Ictum cum hisce pestibus a socinianis foedus est, qui Sacras litteras se quidem venerari dictitant christianoque nomine gloriantur; at vero, quae in iisdem litteris occurrunt oracula adamussim rationis expendenda edicunt; quaeque ipsam excedunt, ut ferme mysteria aut κατά σχήμα seu per figuram quamdam intelligenda. In horum gregi accensendus Ioannes Lokius, ob librum illum cui titulus est Religio christiana rationi consentanea, librique interpretes et narrator Ckosteus? Qui ambo noverit, recte novit. Ut via et ratione commenta isthaec evertam et nonnisi ad libidinem naturalistas mysteria a religione hominis arcere demonstrem, ratiocinor ego sic: infinitam Dei optimi maximi naturam esse, infinitam sapientiam, infinitam potestatem attributaque omnia infinita certo novimus, id enim ex idea entis a se, quae uni Deo congruit, perspicua ac necessaria plane ratiocinatione colligimus. Quis ergo negaverit, amabo vos in huius Numinis natura, eas sitas esse proprietates, in huius Numinis sapientia et mysteria recondita, in huius Numinis potestate eas vires esse latentes quae finitae angustisque oris circumscriptae humanae mentis obrutus prorsus effugiant? Hoc profecto, qui inficiaretur nihilque in Deo esse coniiceret nisi quod humanae mentis acie deprehendi potest; aut Deum tolleret quem infinitum negaret, aut humanam mentem, quam finitam esse, stulti sunt qui inficientur, Deo infinito aequaret, quod utrumque prorsus αδύνατον αδίνατον. Hoc egregie ita edisserebat Prudentius libro II contra Symmacum:
Nam cum divinis agimus de rebus et illum,
qui vel principio caruit vel fine carebit;
quique Chao anterior fuerit mundumque creavit,
coniectare animo contendimus exigua est vis
humani ingenii tantoque angusta labori.
Quippe minor natura aciem si intendere tenet
acrius ac penetrare Dei secreta Supremi;
quis dubitet victo fragilem lassescere visu,
vimque fatigatae mentis sub pectore parvo
turbari invalidisque hebetem succumbere curis?
Hactenus et iure meritoque Prudentius. Has porro, inquio ego, divinas proprietates atque mysteria
queis cognoscendis per se non sufficit humana mens posse rerum omnium moderatorem Deum mortalium generi revelare rationemque colendi sui supernis hisce mysterii consentaneam hominibus tradere, qua fonte, quibus testibus, quibus tabulis inficiare auserit naturalistae? Quid hic non decorem Deo, quid humano generi non satis congruum? Immo quid non Deo summe dignum, quid non hominibus necessarium, cum ex huiusmodi mysteriorum revelatione, et maior ei gloria manet et, ut mox dicturus sum, vera nostra felicitas tota pendeat? Temere igitur et ad lubidinem a religione hominis adversus Deum suscipienda, quae supra mentis aciem posita arcana sunt, abicienda procul esse iubent naturalistae, quae licet perspicua sint, ex his tamen, quae contraria refellendo mox dicturus sum, clariora fient atque firmiora. Illud principio tamquam firmissimum, in nos acrius urgent sophisma: religionem naturae homini debere congruere, ad illius animi facultates proportionem habere, ipsas non obruere, non occaecare, sed potius ad munia sua obeunda ciere. Hoc profecto, sapientiam, hoc bonitatem Supremi moderatoris decere, qui rebus omnibus iuxta earum naturam consulit. Mysteria porro et arcana aciem mentis effugere, immo et obtundere; non ergo quae homini adversus Deum suscipienda est mysterii religionem contineri posse aut debere. Quod quidem argumenti genus, ac si in perspicua quadam demonstratione versaretur libellorum, quos naturalistae in dies edunt, utramque paginam implet, praesertim vero opellae cuiusdam cui nomen est Religio nobilium foeminarum; oh, lepidum Hercle capitulum! Ergo, ne peculiaris foeminis nobilibus religio erit? Profecto et erunt peculiares superi, peculiares et inferi; propria quaedam nobilia gaudia, propriae et quae nobiles foemineas deceant poenae? Risum tenete sodales, immo lacrimas comprimat, qui potis est, animum advertens quae sibi ingenia quaedam ad opinandi novandique licentiam proiecta imprudenter indulgeant. Profecto quae libelli huius addiscerent religione foeminae, eo tandem devenirent quo foeminarum nobilissimam Barbaram, Sigismundi imperatoris uxorem devenisse refert Aeneas Sylvius, quae neque christianae neque alieni cuipiam religioni adstricta superos ullos esse negabat adeoque vivendum suaviter, dum vita suppetit, fruendumque voluptatibus edicebat. Sed e diverticulo in semita regrediamur: opellae igitur istius, quae tamquam dignum patella
operculum libro Ioannis Lokii de religione christiana rationi consona adiecta est, scriptor scriptor tum naturalistae ad unum omnes, mysteria a religione procul eliminanda velut rationis normam exigenda et interpretanda esse contendunt, eo ut innuebam fundamento nixi, religionem naturae hominis debere congruere supra quam, cum mysteria et arcana posita sint, veluti ab hominibus conficta religionisque auctori Deo prorsus indigna urbe atque agro exterminanda. Verum adesse, quaeso vos auditores optimi, atque hoc recentium physiotheorum sophisma, quinque ab his ferme saeculis a d. Thoma Aquinate, iisdem ferme verbis, obiectum sibi et paucis labefactatum protritumque videbitis. Inquit ille libro I Sententiarum, capitulo V: Videtur autem quibusdam fortasse non debere homini ad credendum proponi, quae ratione investigare non sufficit, cum divina sapientia unicuique secundum modum suae naturae provideat. Videmus firmamentum physiotheorum? Quid ad haec doctor summus? Et ideo demonstrandum est quod necessarium sit homini divinitus credenda proponi etiam illa quae rationem excedunt. En tibi thesim impietati naturalisticae adversam, qui illam probat? Invictissime: Nullus enim desiderio et studio in aliquid tendit, nisi sit ei praecognitum. Quia ergo ad altius bonum quam experiri in praesenti vita possit humana fragilitas, homines per divinam providentiam ordinantur, ut in sequentibus investigabitur; oportuit mentem evocari in aliquid altius quam ratio nostra in praesenti possit perstringere, ut sic disceret aliquid desiderare et studio tendere in aliquid quod totum statum praesentis vitae excedit. Et hoc praecipue christianae religioni competit, quae singulariter bona spiritualia et aeterna promittit unde et in ea plurima humanum sensum excedentia proponuntur. Hactenus s. Thomas. Tunc igitur sola naturalis atque mysteriis vacans religio homini forte cognosceret, cum id solum quod adest quodque praesens est, aut saltem comprehendi ratione potest, hominem a morte maneret, at potuisse Deum in ordinem quemdam supra natura positum hominem evehere, tum potuisse eam illi constituere beatitatem quam nec oculus vidit nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, tum illum denique amaris mirisque modis in tantae felicitatis possessionem immittere potuisse; potuisse, inquam, haec omnia Deum negaverit sanae mentis nemo (immo intelligitis viri doctissimi me causam hanc quam mitissime orare, relictis videlicet praesidiis illis, quae ex eorum theologorum sententia mihi suppeterent, qui non solum potuisse Deum in ordinem supra naturalem positum hominem evehere, verum neque ex adverso in statu pu
rae naturae, ut aiunt, hominem condere potuisse, propugnaret). At large liberaliterque cum hostibus ago: et potuisse Deum in hunc supernaturalem statum (ut scholae dicunt) hominem evehere, quod nemo inficiabitur, porro: ita vero reapse a Deo decretum constitutumque his argumentis quibus divinae revelationis existentiam ex hoc edito atque ornatissimo loco superioribus annis plane demonstravi, perspectum reddidi exploratumque. Religio igitur hominis in hunc ordinem translati mysteriis arcanisque supra rationem positis contineri non solum potest, sed prorsus debet eaque fide inniti, cuius illa eximia Pauli finitio enarratam hactenus s. Thomae doctrinam mirifice confirmat: Est autem fides sperandarum substantia rerum, argumentum non apparentium. Verum num hic forte timendum quemadmodum revelationis hostes exaggerant ne mysteriorum fide rationis acies obtundatur, obruatur, extinguetur? Vah nugacissimas nugas! Immo perficitur, inquit Angelicus. Creatorem vero tunc solum Deum cognoscimus quando ipsum esse credimus supra id omne quod cogitari de Deo ab homine posset, eo quod naturalem hominis cognitionem divina substantia excedit. Dum igitur homini aliqua de Deo proponuntur quae rationem transmittunt, ea firmatur in homine opinio, Deum esse aliquid supra id omne quod cogitari potest. Haec doctor summus, quae profecto, si ob oculos tyrones optimi habuerint, facili negotio tum libellorum, quos innuimus, tum caeterorum ex eodem impio grege physiotheorum sophismata diluent atque refellent. Sed iam ad aliud illudque gravissimum controversiae caput oratio nostra procedit, quo in loco revelata a Deo mysteria, etsi ratione comprehendi nullo modo queant, rationi tamen contraria esse non posse, probandum nobis est. Hostium omnium, cum quibus nunc confligendum sive veterum, sive iuniorem agmen ducit Petrus Baylius, de quo homine qui eius ingenium norunt, horatianum illud iure ac merito usurpandum norunt: Vertumnus quotquot sunt natus iniquiis. Hic simulato coercendae rationis obtentu captivandique intellectus in obsequium obsequium fidei innumeris pene suorum operum quae bibliothecas obruunt locis, sempiternas rationem inter et fidem inimicitias comminiscitur exageratque quamobrem diuturna illi cum Ioanne Clerico et Isaaco Iaquelotio administranda fuere belle quaeque sola pugnantium extinxit mors. Concordiam rationis et fidei tractaverat in Quaestionibus Alnetaniis Petri Danielis Huetius vir sum
mus, cui tamen ne libellus de humanae mentis imbecillitate tribuendus foret, vehementissime optarem. Eamdem et quidem contra Baylium causam oraverat Guilelmus Leibnitius in Prolegomena Theodiceae Theodiceae aliique quamplures. At pace illustrium scriptorum dixerim, omnia longe antea vidisse Doctorem Angelicum totamque baylianam molem argumentis gravissimis subruisse fatendum est. Num vera, quae dico, sint, attendite. Principio igitur mysteria fidei cum recta rationis scitis pugnare non posse hac ferme demonstrat via libri I Contra gentiles, capitulo 7 quae nobis in ratione insita a natura sunt, ea vera esse adeo perspicuum est, ut falsa ea esse, ne cogitare quidem possimus. Tum vero quae fide tenemus, cum adeo firmius comprobata argumentis e coelo fuerint, ne dubitare quidem possumus, num vera sint (utraque hypothesis, ut saltem disputationi locus sit, nonne tibi rata Baylio?). Nunc te consecutione consequtione lacesso. Cum igitur sola falsa veris contraria sint, ut ex eorum finitionibus patet, omnino fieri non potest ut rationis nostrae dictatis revelata a Deo mysteria contraria sint. Quod erat demonstrandum. Explet ne animum tuum demonstratio isthaec? Excipe et aliam, qua qua te Doctor Summus percellit. Primae in animis nostris notiones ab auctore naturae Deo insculptae sunt; has ergo et ipse Deus insitas gerit, cum nostrae, quas gerimus, notiones impressiones quaedam sint sapientiae ipsius. Quidquid igitur huiuscemodi notionibus contrarium est, divinae sapientiae contrarium est. Igitur a Deo fluere non potest. Quid, quaeso, consequens inde fit? Ades dum. Cum ergo mysteria fidei revelata divinitus sint, profecto cum mentis nostrae scitis pugnare non possunt. Ambo enim a Deo auctore fluunt qui secum ipse pugnare nequit. Fidei ergo mysteria a Deo enunciata rationis notionibus a Deo inditis adversa esse non possunt. Alia ad eamdem firmandam thesim argumenta profert Angelicus, allata rem conficiunt. Neque profecto adversus ea pugnare recta fronte audet Baylius, sed tecte et veluti per cuniculos sin minus evertere, at certe fallaciarum tenebris obruere portentat. Audite subtilissimum disputatorem in responsionibus ad provincialem, ut vocant, capitulo 159 haec fundentem: Orthodoxi doctores fatentur perspectam nobis non esse convenientiam mysteriorum cum rationis humanae scitis; ergo mysteria videntur nobis non congruere rationi. Porro quod videtur videntur nobis non congruere rationi, videtur nobis adversari rationi, quemadmodum quod videtur nobis non congruere veritati, videtur nobis cum veritate pugnare. Cur non igitur dicendum erit, et mysteria posita esse supra rationem, et (quod
unum ac idem est) mysteria cum ratione pugnare. Recte, argutissime et, ut decet, sophistam summum fallaciarumque peritissimum. At quid, quaeso te, si haec omnia futilia et inepta esse demonstrem? Ades dum, paucis te volo. Ad unum edisserendum mihi est qui duo haec differunt inter se, "esse supra rationem" et "esse contra rationem". Effatum aliquod supra rationem positum esse tunc dicimus, quando mens nostra modum, nexum, rationemve non detegit, qua effati eiusdem partes sive, ut dialectici aiunt, extrema inter se copulantur. Tunc vero effatum aliquod rationi contrarium asserimus cum inter effati eiusdem extrema pugnam oppositionemque videmus. Alienum effatum hoc αδύνατον αδίνατον prorsus falsumque est, primum illud ratione quidem comprehendi non potest, sed tamen verum esse potest. Haec non dicis causa, aut declinandae difficultatis gratia adferri, sed exemplis extra theologiae pomeria petitis mirifice confirmari posse certo certius est. Enimvero, si circulum figurarum esse dicas, una pluribus comprehensam lineis pluribusve constantem angulis, pugnantia dices et rationi contraria. At si quantitatem finitam infinite dividuam ponas, aut si lineas quasdam esse queis etsi infinite dividantur, nulla tamen futura communis mensura sit, verissima dices, demonstrata dices, atque rationis aciem effugiunt, vix ac ne vix quidem ab ea comprehendi posse vel peritissimi matheseon professores fatentur atque huiusce generis, quae vera cum sint mente tamen comprehendi non possunt, non solum in mathematicis, verum et in physicis disciplinis innumera possim occurrere vocis, profecto augusti auditores doctissimi compertum est. Haec cum ita se habeant, sophisma iterum tuum in scenam mi Bayli producito. Aio: orthodoxi doctores fatentur perspectam nobis non esse convenientiam mysteriorum cum rationis humanae scitis. Dictum bene atque optime! Qua enim via, qua ratione aut nexu copulari explicarive mysteria queant, quae de infinita ac praepotenti Dei natura eiusque proprietatibus docet fides imbecilla humana ratio non capit? Ergo, infert Baylius, mysteria videntur nobis non congruere rationi. Dictum male atque pessime, quodque ex antecedentibus non efficitur; etsi enim qua via et ratione copulari explicarive mysteria possint, mens humana non videt; non tamen in mysteriis pugnantia videt videt. Quod igitur, celeberrime sycophanta, esse unum idemque putas, et mysteria posita supra rationem, et mysteria cum ratione pugnare falsum est, ineptum est nullaque argumentatione confici
cogique potest. Verum augusti auditores optimi non dependet animis Roterodamensis sophista, sic enim in illustratione 2 quam Lexico historico-critico adiecit, acrius instat et urget. Si mysteria fidei, ut nos ipsi fatemur, supra rationem posita sint, consequens inde fit, ut fidei mysteria ea conici a philosophis argumenta possint quae a viro theologo solvi nullo modo possint, cui proinde unum in hac cum philosophis concertatione effugium erit, non quidem rationis argumenta contraria refellere, sed divina se auctoritate tamquam vallo et fossa nutrire. Igitur mysteria quae tuetur theologus lumini rationi, quo instructus pugnat philosophus, contraria sunt.
Dicite hio Paean, et io bis dicite Paean.
Mirum augusti auditores quantum huiusce enthymematis entymemmatis gratia gestiat Baylius et quam insolenter efferunt sese physiothei. Neque hic profecto nugas agunt; ubi enim semel des et concedas mysteriis fidei ea opponi argumenta posse quae reapse nulla via ac ratione propulsari possint, actum est; enim vero huiuscemodi argumentationes thesim mysterio adversam veri nominis demonstratione probarent pugnamque rationis et fidei clarissime patefacerent. At fictum hunc ludicrumque triumphum, uno mox difflabo diflabo spiritu (absit verbo plautini Pyrgopolinicis gloriatio), ut ventus folia aut panniculam tectoriam, sua tamen prius in adversarium tela contorquere lubet. Favere linguis, optimi iuvenes. An non unum esse Deum rerum omnium principium argumentis, ab his, quae priora sunt, petitis, demonstrat evidentissime humana ratio? Ita plane: fateturque Baylius et lubens. At porro, inquio ego, nonne contra unitatem Dei aciem instruit ille, impetum facit argumentaque manicheorum a posteriori, ut aiunt, sumpta in illam sic coniicit, ut nullum resistendi locum, nullam respondendi viam rationi superesse putet? Profecto qui bayliana versavere volumina, praecipuam e pessimis, quas orat causis, hanc esse sciunt. Quid ergo dicendum? Hic iam non amplius cum ratione fides, sed cum ratione ratio congreditur quodque ipsa verum esse demonstrat; eadem ipsa, te iudice, falsum esse demonstrat. Quo igitur volo, ac fossa philosophus Dei unitatem defendens, contra philosophum unitatem Dei impugnante, se muniet? Non alia profecto nisi rationis, quae Dei unitatem tuetur; verum qui per Superos immortales ratione se protegit, si ratio ipsa est quae Dei unitatem oppu
gnat? Ergo (aures arrigite) non tantum mysteria fidei, sed et rationis scita eaque plane demonstrata contraria erunt rationi ergo nullum amplius veri falsique discrimen, sed demonstrationes et sophismata fabellae et dogmata idem erunt. Vides quae portenta, quae monstra ex illa tua pyrrhoniana disputandi ratione sequantur? Respondere ne ad haec, aut omnino hiscere audebis? Respondent fortasse Bayli amatores, si adessent, dicerentque ex his tandem effici cogique posse nullum superesse hominibus veritatis dignoscendae κρίτηριον; adeoque dubitandum perpetuo de omnibus ac pyrrhonianum systema, quod Baylio in deliciis fuisse novimus prae caeteris eligendum, verum auditores augusti gravissimi cum hominibus ratione utentibus, non Hercle cum mente captis, cuiusmodi mihi pyrrhonii sunt, ex amplissimo hocce loco disserere constitutum cum sit, hinc de medio facessere, qui ea regererent, continuo iuberem. Offusas interim veritati tenebras solis Aquinatis radio pellamus ac tandem adversariorum sophisma, quod adeo praedicant, propulsemus. Mysterii fidei (inquiunt ipsi) ea opponi a philosopho possunt queis a viro theologo responderi non possit. Bona verba quaeso. Eo responsi gerere, quod mysterium explicet, quod divinorum conciliorum rationem patefiat, quod infinitae naturae arcana mentis nostra obtutibus plane admoveat. Verum habet: hoc sane nec praestari a theologo, nec peti potest; tunc enim finiti infinitique par esset ratio, quod prorsus αδύνατον αδίνατον. At porro id certe responsa adferri potest, quod adversaria prorsus infirmet elevetque; dum ea vel in leges ratiocinandi peccare demonstret, vel his innixa esse principiis quae imbecilliora sint quam ut eo usque pertingant, quo illa dirigit disputator. Quaecumque argumenta (verba sunt s. Thomae I Contra gentiles, capitulo 7), contra fide documenta ponantur; haec ex principiis, primis naturae inditis per se notis non recte procedere constat, unde nec demonstrationis vim habent, sed vel sunt rationes probabiles vel sophisticae, et sic ad ea solvenda locus relinquitur. Hoc sane egregie praestitit Doctor idem Angelicus gentilium impiorumque hominum obiecta in fidem breviter arguteque refellens, hoc nos quoque, Deo opitulante, ut superioribus annis et hoc in primis mysteriorum omnium augustissimum propugnantes pro virili praestabimus. Scio equidem (paucis adhuc vos volo) Petrum Baylium in Lexico fabulam facere, cuius interlocuto-
interlocutores omnino duo, alter dogmaticus, pyrrhonius alter. Ille fidei mysteria tuetur, ipse oppugnat rationique contraria esse ostendit. Multis verbis in utramque partem disputatur, at dogmaticus tandem pyrrhonii argumentis victus causa cadit; totiusque fabellae conclusio est fidem cum ratione pugnare eiusque semper sine effugii spe patere sagittis. At quid mirum, augusti auditores auctor drammatis Baylius est; quae iubet ipse ea personae tantum aut loquuntur aut silent, fideique et rationis causam, prout lubet, prodit. Ducem, ni fallor, auspicemque secutus sequuutus est Lucianum illus Samosatenum, qui in dialogo cui nomen est ζέυς τραγωδός, Iupiter tragoedus traegedus Damidem Timoclemque de providentia disputantes inducit, ea tamen ratione, ut qui mundum providentiam Dei administrari propugnat Timocles, elenchis viciis Damidis in acie succumbat, non quia dilui facili negotio sophismata illa non possent, sed quia ita decebat, summum illum irrisorem hominemque Deumque qui ut religionem (si potis fuisset) fabulam fecerat everteret stylum hunc ferme imitatus iuniores athaei, in quorum libellis nunc Iudaeus, mox machamedanus, tum Persa aut Indus cum christiano congreditur; ea tamen lege semper et omine, ut post inepta, obscaena et ludrica plurima tandem scriptoris vel imperitia, vel impietate religio et fides inhonoratae secedunt. Sed adhibeat oratio modum et redeat illuc unde deflexit. Ex his quae hactenus disputata a nobis sunt, illud ratum esto firmumque, et potuisse Deum hominibus arcana sua patefacere, adeoque nonnisi impudenter a religione hominis mysteria arceri; at porro queis nostra mysteriis continetur religio, supra mentis quidem aciem posita, numquam tamen cum ratione recta pugnare. Quod egregie confirmat d. summus Augustinus De Genesi ad litteram, libro I, his verbis: Hoc indubitanter tenendum est, ut quidquid sapientes huius mundi de natura rerum veraciter demonstrare potuerint, ostendamus nostris litteris non esse contrarium. Quidquid autem illi in suis voluminibus contrarium Sacris litteris docent, sine ulla dubitatione credamus id falsum esse et quomodo possumus etiam ostendamus. Atque ita teneamus fidem Domino nostro in quo sunt absconditi omnes thesauri sapientiae, ut neque falsae philosophiae loquacitate seducamur, neque simulatae religionis superstitione terreamur.
Finis.