Notice: Undefined index: search in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 534

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541

Notice: Undefined index: showName in /var/www/clients/client0/web2/web/daril.dev.audioinnova.com/xml/project/index.php on line 541
DArIL

De ossium morbis

+ informazioni sul documento

+ informazioni sull'edizione digitale

Pagina di

Lectio prima Hieronymi Vandelli
huius anni 1763
De ossium morbis
De vulneribus et de ulceribus superioribus annis actum fuit, modo ad ossium morbos veniendum est, de quibus per totum huius literarii anni cursum agendum erit. In hoc morborum ossium tractatu exponere et explicare debemus omnes ossium morbos et qui propriam ossium substantiam obsident et laedunt, qui sunt fracturae, caries, coxostoses, ossa sima aut gibbosa aut incurvata, ossa mollia et tenera redita, et qui ossium articulosos et iuncturas afficiunt, ut luxationes, contorsiones, anchyloses, laedarthrocase et ossium stridor ac crepitus. Ut horum morborum essentia, causae omnes et discrimina cuncta et omnia symptomata calre intelligantur,
pro recto iudicio ferendo et pro aequa et iusta instituenda ac perficienda cura, operae pretium erit ante omnia ossium essentiam, numerum, magnitudinem, figuram, positum, conformationem et usu agnoscere atque perpendere. Ossa itaque sunt solida, dura et firmissima omnium solidorum humani corporis. Haec columnae, bases, parietes, trabes, claviculeae, clavi, cunei, vectes, hypomoclia, trochleae sunt, quibus constructa et conformata est tota corporis machina. Haec fulciunt et sustinent musculos, tendines, nervos, arterias, venas, vasa lymphatica, membranas, glandulas, sedemn visceri
bus constituunt, et illa in sua sede conservant et tueantur. Ac si deficerent ossa, viscera ipsa, musculi, membranae, vasa et partes omnes molles corporis in informem atque inermem massam conciderent, et quum os aliquod fractum aut luxatum fuerit, illico pars illa, cui datum est os, manca et informis evadit, cum manifesta functionum partis laesione. Numerus vero ossium humani corporis non semper aequalis est in omnibus hominibus; variat enim pro aetatum diversitate, et variat in minimis ossibus. In adultis et in senibus, ut plurimam en
umerantur ennumerantur ducenta et quinquaginta octo ossa, et sunt sequentia:
Octo ossa cranii, os frontis nimirum, os occipitis, duo ossa incipitis et bregmatis et parietalia dicta, duo temporalia tempor, os spheroides, et os etmoides ethmoides, sex aurium ossiucula, tria in qualibet aure, et sunt stapes, malleus et incus. Tredecim maxillae superioris, et sunt ossa lacrymalia, ossa nasi, ossa iugalia seu zygomatica, ossa maxillaria, ossa spungiosa, ossa palati et os impar seu
vomer, unum os maxillae inferioris. Extant in utraque maxilla triginta duo dentes, cum illorum numerus completus sit. Unum os hyoides dictum. Viginti quatuor spinae vertebrae, septem cervicis seu colli, duodecim dorsi et lumborum quinque. Viginti quatuor pariter sunt costae, duodecim in quolibet latere, septem superiores legitimae et verae, et quinque inferiores spuriae seu notae dictae. Sternum unum, os sacrum, unum coccygis. Duo ossa innominata dicta, quae divi
duntur in ossa ilei, ischii et in ossa pubis. Duae sunt scapulae, duae claviculae, duo ossa humeri, duo radii, et duae ulnae; sexdecim sunt ossa carpi, octo in quolibet carpo, et octo sunt ossa metacarpi; et triginta sunt ossa digitorum manus. Duo sunt ossa femoris, duo ossa tibiae, duae fibulae, duae patelae seu rotulae. Quatuordecim sunt ossa tarsi, decem metatarsi et vigintiquatuor ossa digitorum pedis; et sexdecim ossi
cula sesamoidea appellata. In externo ossium examine ea omnia sunt perpendenda, quae sine sectione et disruptione osseae substantiae sensibilia et conspicua sunt, quemadmodum est magnitudo, figura, superficies, positus, diaphysis, apophysis, epiphysis et periostium. Ossa iuxta viscerum naturam et praestantiam musculorumque directionem et usum, et iuxta membrorum omnium totiusque machinae armoniam et concentum diversa mole, magnitu
dine diversa constructa et conformata sunt. Alia sunt grandiora, ut femora, tibiae, fibulae, humeri, ulnae, radii, ossa innominata, scapulae. Alia minora, ut ossa cranii, ossa maxillaria, vertebrae, costae, claviculae, sternum, rotulae, os sacrum, ossa tarsi, metatarsi. Alia minima, ut os coccygis, ossa carpi, metacarpi, ossa digitorum, dentes, os hyoides, ossicula aurium et ossa sessamoidea. Ossa item pro armonia predictae machinae et pro diversis obeundis muneribus diversa for
ma et figura donata sunt. Nonnulla enim sunt longa, tenera et retusa cylindros efficiunt. Inter quae enumerantur ossa brachii, ossa crurum, ossa metacarpi, metatarsi, ossa digitorum. Nonnulli curva, ut costae, claviculae, mandibulae, ossa pubis. Alia lata concavo-convexa, ut cranii ossa, scapulae, sternum, ossa innominata. Alia rotunda, ut rotulae, ossa sessamoidea. Quaedam cuboidea, ut ossa carpi et tarsi. Irregulari figura gaudent vertebrae, ossa maxillae superioris, os sphaeroides et etmoides. Haec quamvis irregulari figura sint
praedita, regulari tamen ordine et singulari partium laterum et angulorum reciproca symmetria simetria gaudent, pro mirabilibus illorum ossium iuncturis. Quod manifestum est in ossibus sphaeroide, etmoide ethmoide, in mamillaribus, in vertebris, in osse coccyge. Ad conformandam et constituendam hanc mirabilem corporis machinam diverso ordine, directione et symmetria simetria posita sunt ista ossa. Alia siquidem recta, perpendiculari linea locata sunt, obliqua et transversali alia, et alia horizontali linea. Alia curvas, arcus, caveas,
pelves, fornices constituunt. Nonnulla bases, columnas, parietes, trabes, clavos, claviculas, cuneos, praesas, vectes, hypomoclia et trocleas efformant et constituunt. Praeterea in perpendenda forma, extensione et positu ossium animadvertenda ipsa ossium superficies quae non semper aequalis; nam modo laevis, modo aspera, modo elevata est in spinam, in tuberculum, in cristam, modo depressa et excavata in sulcos, in foveas, in cavitates. Variae et diversae in ipsa ossis superficie conformatae sunt protuberantiae et cavitates, foveae et sulci, quae
inaequalen constituunt ossis superficiem et augent magnitudinem et dimensionem ipsius ossis. Considerandae quoque sunt alterationes non naturales in prima conformatione genitae, aut a morbosis affectionibus relictae, dum sint sine functionum partis laesione. Partes haec in ossium superficie inaequales (quibus inexperti decipiuntur chirurgi in explorandis et dignoscendis morbis) irregularem redunt ossis figuram; quod tamen necessarium est pro ossium armonia et articulatione, pro nervorum, tendi
num vasorumque sanguiferorum transitu, et ut in transitu tueantur; et pro ampliori musculorum, tendinum et ligamentorum insertione, et pro faciliori illorum motu. In ipso corpore ossis tria potissimum sunt consideranda, tres partes nimirum integrantes et essentiales ossis, diaphysis videlicet, apophysis et epiphysis appellatae. Diaphysis est corporum ossis, pars nimirum principalis, media et maxima ossis, quae est prima
in conformatione ossis, et est basis et fundamentum aliarum partium ossis, et ab ipsa aliae partes ossis exoriuntur. Apophysis est ossis protuberantia sive excrescentia a diaphysi sive a corpore ossis producta, et cum ipso osse coniuncta et continua, ut ramus arboris est pars ab arbore producta et cum ipso arbore coniuncta et continua. Apophysis modo appellatur processus ossis, mo
do prominentia, protuberantia, eminentia, modo tuberculum, tuberositas; et iuxta figuram et loci diversitatem varia et diversa recipiunt nomina. Nam aliae nuncupantur ancoroides, coracoides, coronoides, condiloides, gleroides, mammillares, mastoides, pterigoides, stiloides, spinosae aliae, rectae, obliquae, transversales; aliae caput, collum, cervix, condylus, corona, labrum, spina, supercilium,
trocanter, maleolus vocantur. Apophysium usus unus est, inservire articulationi, ut melior articulatio fiat, et cum mirabili armonia, ut in iuncturis patet, quae per ginglymum, quae per arthrodia aut per cnarthorsim factae sunt. Alter usus est, inservire origini et insertioni musculorum, tendinum, ligamentorum et partes alia tueri et defendere.
Epiphysis autem est ossiculum diaphysis seu ossi maiori et principali adnatum et media cartilagine coniunctum, quod appendix etiam ossis dicitur. In adultis et senibus firmatur cum osse superiori et principali, cum quo immediate coniungitur et feruminatur. Usus epiphysis in medullaribus medularibus ossibus inseruit pro operculo ad tegendas medullares medulares cellulas, et pro cribro medullari medulari oleo ossis. Epiphyses aphophyses in articulis fir
miorem et ampliorem redunt motum. Suis cellulis et spongiosa substantia conferunt ad laevitatem ossis, suis prominentiis instar vectis et trocleae tendinum et musculorum vim augent. Inserviunt pariter pro ampliori musculorum coaesione, ligamentis firmam insertionem tribuunt, sanguiferis vasis nervisque transitum praebent, et ut vasa in suo transitu defendant. In infantibus, in quibus
epiphyses copiosae sunt, faciunt ut infantes melius constringi, coactari et contineri in angustiori spatio, et ut crescente corpore comodius extendi et augeri in debitam magnitudinem possint. In pueris etiam inserviunt, ne tam frequenter constringant fracturae ob frequentes in terram lapsus, quibus obnoxii sunt. Quod ossa cedendo in loco epiphysium tuentur ossa saepe ac saepius a fracturis quae secus
contingerent. Ossa exterius tecta et induta sunt a membrana peculiari et propria, quae periostium appellatur; haec tensa, firma, ossibus firmiter haeret et exquisito sensu praedita; quod manifestum fuit contra hallerianum systema a paronichis poronichis, dum paronichiae obsident periostium nec non ex ipso periostio, ubi in vulneribus aut in ulceribus periostium detectum est et mi
nime corruptum, ut et in operationibus chirurgicis, ubi periostium incidendum aut ab osse seiungendum est. Haec membrana, inquam, induit ossa omnia, dempta illa parte dentium quae supra gingivas eminet, neque induit illa ossium capita, quae articulationes et iuncturas conficiunt, ne sequatur contra naturae institutum motus
cum dolore. Ideoque illa ossium capita a provida Natura cartilagine sunt tecta. Constat periostium ex fibris longitudinalibus secundum ossis longitudine extensis et transversalibus intertextis. Cum ipso osse coniungitur mediis fibris ipsis et vasis diversis. Ex vicinis enim partibus veniunt ad periostium ve
nae, arteriae sanguiferae, nervi, lymphatica vasa; omnia haec vasa excurrunt per periostium et a periostio immittuntur in substantiam ossis, et a substantia ossis egrediendo ad periostium deveniunt. Usus primum periostii est ducere ad ossa et reducere ab ossibus vasa sanguifera pro fluidorum circulatione, secundo limi
tes et terminos ponit incrementi ossis. Ossis substantia tuetur a corruptione, dum humores corrupti et purulenti a vulnere aut ab ulcere descendunt ad ossa, quae nisi tecta fuerint a membrana valida et forti corrumperentur propter illorum porosam et cellulosam substantiam. Deinde periostium nectit et de
vincit epiphyses apophyses cum ipso osse, et inseruit pro basi, pro fulcimento, pro fortiori insertione musculorum, tendinum et ligamentorum. Haec de externa ossium constitutione. In sequenti exercitatione de interna ossium conformatione agendum erit.