Topica theologiae ut 8°
De IV Evangeliis ab Ecclesia receptis
Disceptatio
P. M. Franc. M. Leoni Veronens. M. C. S. Theolog. et Ecclesiast. Histor. P.
Habita in Patav. Gymnas. Kalend. Decembr. An. MDCCLXI
Qui in iugi dumtaxat rerum antiquarum assiduaque lectione versatur, neque umbras saltem investigare veritatis optant, neque recessus et latebras perscrutare, quantis ignorantiae tenebris circumfusi circumflari
euripo levissimo leviores soleant identidem vento omni, quae nuper scriptor quidam religionis nostrae obtrectator malevolus de quattuor
Evangeliorum codice summa iam
Ecclesiae auctoritate probato atque universim a populo christiano recepto proposuit in publicum exemplo eoque non obscuro esse queunt. Ab hoc siquidem insano homine ea vox erupit insana,
hortulos christianorum arescere profluentibus exsiccatis
, scilicet eversa
Evangeliorum mole
Ecclesiam rimas agere omninoque corruere theologiam. Quae quidem effutive ille inconsulto ac temere ausus est praedicare, quia neque
Christo innuente, multo vero minus afflante scripta
Evangelia neque a veteribus magni facta, quin converso etiam emendata maxime imperatoris iussu
Anastasii crediderit. At gliscere id tam facile in animum incredulum aut corruptum quivisse dumtaxat quis non videat, qui probe novit, rem ex fama nactam et ex opinione hominum gravissimorum atque ex praeclaris iudiciis totius vetustatis maximam auctoritatem non solum extra aleam omnem positam esse, verum et in domicilio dignitatis et in nuta ac sancta maiestatis sede esse penitus collocatam? Siquidem haud negat ille,
Christum adventasse iam pridem, vera et praecipua dogmata docuisse ac devias a Deo mentes et animos in viam deduxisse. Haud negat insuper, praeceptis eundem suis institutisque non modo apostolis et discipulis prospexisse, sed universo ferme humano genere consuluisse. Atque cum palam id negare minime videatur, attamen clanculum radicem tantae veritatis rescindit ac pernegat praecise quod comedere visus est. Extenuata siquidem ac prorsus extincta vera luce,
quae illuminat omnes homines venientes in hunc mundum
, nos procul ab apostolica tempestate semoti aut in saltu consistamus necesse est
imprudentes tramitum ignarique omnium, aut novum imploremus lumen, quod nobis commostret iter. Quidni ita? Ubi enim luteum solum
foedavit faedavit amnis impura vena rapidissimi, nescis profecto quod lutulentus fluat, quave purus. Quapropter si divino libuit aeterni Patris verbo formam suscipere humanam atque ad purgandum humanum genus crimine veterrimo labefactatum inter mortales versari, instruere homines ad omnium officiorum genera doctrinamque suam tam longos ac latos tractus ducere, ut nulla temporum quorumcumque posteritatis immemor eius futura esset, non equidem arbitror, credibile admodum fieri posse, codices locupletissimos veluti rei tantae amplissimos testes ac totius terrarum orbis accensa lumina vel non ipso dictitante exarari, vel ab aliquo petulanti ingenio permisisse violari. Quae profecto tametsi modica, nequaquam tamen exilia adeo aut strigosa videri debent, ut
inicere iniicere in animum probum et firmum nullo modo scrupulum valeant, quominus auctori nedum minime illustri, sed plane obscuro ac perfidioso valde assentiamur. Mihi certe, qui nec levibus moveri soleo, nec facile premi, fucum ille facere non potuit. Valuerit anne vero negotium aliqua ratione facessere ii existimabunt qui mihi teretes praebebunt aures continuo adversus eumdem disceptaturo. Alacri quippe animo ac prompto in arenam descendo, qui recte intelligo, tractationem huiusce litterarii anni theologicam et historicam non posse me sanctius quam ab sacrorum
Evangeliorum defensione (quod felix faustumque sit) auspicari. Enim vero si primordia theologiae primo contenta
Sententiarum libro persequenda sunt iussu
Triumvirum rei litterariae amplissimorum, quid antiquius theologo esse potest quam topica tractare loca scientiae huiusce praeclarissimae atque a locorum theologicorum principe exordiri? De divinis ergo litteris, de traditione, de
Ecclesia ac reliquis acturus statim principio a codice
Evangeliorum, quae deinceps pertexam, initia capio.
Si nihil praeter illud unum afferre possem, quod accepimus, repetere olim consuevisse
Augustinum:
Evangelio non crederem, nisi me Ecclesiae moveret auctoritas
, perorata iam
causa caussa esset, cum quattuor
Evangeliorum codex ab
Ecclesia Christi fidelibus proponatur tamquam lex ob oculos omnium constituta. Neque enim vetus illa accusatio iactari in
Evangeliarium potest quam contra volumen
Scripturarum vetus nonnulli factitant, nimirum probandam non esse
Scripturam per
Ecclesiam,
Ecclesiam per
Scripturam, idque si fiat, per fallaciam inique fieri, et vitio hominis argumentandi arte abutentis, quandoquidem impius ille
Evangeliorum nostrorum obiurgator fatetur, antiqui instrumenti libros Deo afflante scriptos fuisse et Hebraeis continuo concreditos, in quibus cum Messias prolixe promissus apparet, tum indicata adeo clare tempora adventus tamdiu exoptati, ut eruere ex iisdem facile quisque valeat, adventasse iam
Christum ac lapidis angularis instar novam cum vetere ecclesiam coniunxisse. Atqui ille cum hoc non fateatur solum, verum etiam profiteatur, nihil tamen secus non moliti exquisitius aliquid non audet ad evertendam machinam opere magnifico extructa delendasque praecipue incisas eidem divinas litteras virtutis testes sempiternae. Quod cum facit, tametsi pueriliter faciat, a nobis tamen nullo modo praetermittendus est, ne eorum quicquam dissimulare videamur, quod industria versuti hominis laqueatum aliquo rationis humanae periculo appareat, irretitum auctoritate maiorum implicatumque ad extremum temporum monumentis et testimonio hominum gravissimorum. Ac itaque ratiocinatur ille principio.
I.
Quae
Christo haudquaquam mandante facta sunt, ea facta fuisse afflante Divino Spiritu nullo modo credibile est; urgente potissimum
causa caussa nulla,
quae novitate sua animos ad id excitavit. Atqui nusquam legimus, magistrum discipulis praecepisse, ut litteris traderent, quae gesserat ipse et docuerat, nec
quoquot extant
Evangelistarum unus, se scripsisse professus est Spiritu Divino aut intus movente aut omnino inculcante, unde sumere quisque ad hominum fidem sibi conciliandam historiae suae exordium debuerat, si id minime a veritate abhorruisset; quin potius nos historia ipsa ecclesiastica docet,
Matthaeum ut Nazarenis gratificaretur, hoc est primigenis
Christi fidelibus
Hebraicis Haebraicis litteris
Evangelium suum consignasse;
Marcum ut Romanis,
Petro iubente, qui illud efflagitarant, ne
simoniani venti turbarentur vehementi flumine novi homines; gentibus vero minus quam sibi, qui doctorem non audierat, sed ab eius auditoribus acceperat quae praedicabat, ut consuleret, voluisse
Paulum monumentis annalium
Lucam dogmata et acta tradere auditorum ipsiusque doctoris, quod duobus libris egregie complevit; omnium porro postremum
Ioannem ob id unum evangelicam historiam perfecisse, ne novae scholae ac recentissimae disciplinae ea ratio deesse videretur, iique dicendi modi, qui ducti a seminibus
platonicis in segetem uberrimam crescere solent nobilioremque fundum reddere atque detiorem. Ob quam rem unus
Ioannes sibi theologi ab illis usque temporibus nomen adscivit. Quam quidem cum humanam industriam redoleant omnia humanumque iudicium non a Spiritu Sancto repetenda sunt, neque divina prorsus existimanda, si praesertim nulla cogente
causa caussa invecta fuisse
videntur viderentur. Nam sive novae prolis educationem consideres doctrinamque, sive sectarum scabiem ea aetate exorientium, quasi herbae agrestes non ex humano satu, sed ex avium congestu serpentes
a ab sancto grege cavendam; illud certum est symbolum apostolicum
apostolicum ad utrumque praestandum fuisse satis, nec
pseuchis regulam aliam credendorum ex universa antiquitate erui potest, praecones nobilissimos christianae veritatis consignasse, atque id tanta diligentia, ut
litteris literis custodire nemo auderet, sed tantum animo percipere et custodire memoria, referente
Cyrillo, ne temporibus quidem suis symbolum scribi in charta consuevisse, sed in tabulis dumtaxat cordis
carnalibus, quam ab apostolis praescriptione fluxisse quisque intelliget, qui dialogum
Luciani lustrabit, qui inscribitur
Xenus seu
Peregrinus.
II.
Quapropter sursumquae sunt, si minime
Evangelia nostra sapere possunt, criticam virgulam, ut reliquae humanae historiae subeant necesse sit, ac si censoria severitatis nota iure inurantur, non solum sequenda non sunt, sed vitanda prorsus ac penitus effugienda. Monitum siquidem critologiae illud quis non approbet, quo docemur, testes excipiendos eos esse, qui nova eaque vero nequaquam similia afferentes perinde narrant, ac si cunctas suismet oculis percepissent, cum certum sit
Evangelistas nec singula conspexisse, nec quae ad eorumdem aures pervenere fama fuisse delata potius quam vulgi rumore coniurataque assertione?
Lucam profecto et
Marcum numquam nedum consuevisse, sed ne vidisse quidem
Christum Dominum certum est, ac quae narrarunt, alterum a
Paulo accepisse, qui in discipulatu minime fuit, nisi post illatam
Stephano necem proindeque multo post gloriosum
Servatoris ascensum, alterum vero a
Petro certo certius est, postquam carcerem evaserat
herodianum. Privato igitur consilio exploratum est utrumque scripsisse, non universo collegio apostolico iubente et approbante. Privatam ergo auctoritatem ad extremum sibi adsciscere possunt, publicam certe totius
Ecclesiae non possunt. At praeter haec quattuor
Evangelia reliqua triginta novem a primordiis religionis nostrae invecta et solita circumferri cur repudiata passim sunt, nisi ob privatam
seu usurpatam scriptoris auctoritatem, praecipue cum plerisque apostolorum ignota fuisse credantur, nec certe ab universo apostolico coetu confirmata? Ex quibus quidem sequatur, vident omnes, qui aliquid vident. Supersunt duo reliqui,
Matthaeus et
Ioannes, qui ad dignitatem apostolatus evecti dicta factaque egregia
Christi multa testificari potuerunt. Verumtamen cum minime nuncium coelestem viderint hi, minime magos
peregre ab Oriente profectos saevitiamque
Herodis in pueros minime aspexerint, nec vaticinantem
Simonem audierint, nec disputationi interfuerint in templo
Christi neque alia, nisi traditione
plura acceperint, quae tamen tanta confidentia narrant, quanta ea narrant quae ante oculos sibi versari senserunt, certe scrupulum non
inicere iniicere non possunt hominibus cordatis, qui acri et severo iudicio uti solent, et aurificis, ut dicitur, in rebus pendendis statera.
III.
Hinc mira varietas in genealogis, hinc gestorum oppositio et sententiarum, hinc dogmatum pugna. Novum ne accidere auribus vestris poterit, varietatem genealogiae
Christi ansam dedisse
ebionitis affirmandi, messiam purum
purumque esse hominem,
nazareis vero habere quidem inhaerentem Divinum Spiritum, non autem cum illo coniunctum esse natura? Oppositionem gestorum et sententiarum
gnosticis traducendi cuncta ad allegoriam ac
Sabellio confundendi hypostases in divinis et conflandi unam ex triplici,
Marcioni porro geminandi principio duplicandique deos? Dogmatum tandem pugnam cachinnos philosophorumque novisse ac caeteris occasionem praebuisse haereticis errandi licenter longeque fallendi opinione? Quae sane argumento esse queunt (pergit ille) existimandi,
Evangelia nequaquam dictante Spiritu Sancto fuisse exarata, cum
Tertulliano teste
contra Hermogenem divina quae sunt et nobis consilio divino proposita trahere in errorem neminem mortalium debent, si vel maximo ad illustranda humana ingenia morigerosque homines efficiendos divinitus sunt inducta. Quamquam enim ad haec inter se consilianda intenderent doctores gravissimi nervos omnes eisdem suppeditantes normam
Homeri interpretes, ac praecipue
Iliadis scholiastes, nihil tamen exploratum est profecisse, cum inextricabiles per se aliqua sint nulloque coire queant conciliatu. Quorsum enim
Nestorius utramque in
Christo induxisset personam, quorsum
Eutyches utramque permiscuisset naturam, si sententiae illae magistri satis quarto et quinto
Ecclesiae saeculo conciliatae fuissent
Pater maior me est, ego et Pater unum sumus?
Ex quibus effici posse putat, nonnulla in
Evangeliis nostris ea ratione enunciata
enunciata esse, ut nulla ratione convenire queant.
IV.
Quibus addit demum et illud
Anastasium imperatorem iussisse,
ut Evangelia tamquam ab idiotis olim composita Evangelistis
, tandem aliquando emendata prodirent. Itane vero? Ita sane, inquit, syncrono scriptori si credimus
Victori Turonensi, si viro egregio et pio beato
Isidoro Hispalensi. Hi nempe testantur ambo episcopos convenisse plures audientes
Anastasii verbo atque opus expertos esse. Ergo (concludit ille) puteos ipsos sitire qui iudicat, recte iudicat, quando nec
inviolatus inviolatas testimonio laudatorem hominum codex
Evangeliorum ad tempora haec extrema descendit.
Exposui hactenus non cogitata sapientis, sed optata, ut ita dicam, furiosi hominis tum mentita plerumque, tum erroris plena turbulentissimi. Cum vero inferri ex falsis neque Palladis ullo, ut fertur, conatu vera queant; non tam difficile ducam hae refellendo simulque nostra confirmando mentem humanam fucatis hisce imbutam et fictis (si qua est aut fuit umquam) ad veritatis pietatisque lumen splendidissimum revocare. Nolim quippe quispiam existimet, novum esse hoc opponendi genus et inauditum veteribus. Nam si admodum pauca excipiamus ac pusilla ea quidem et multo minima nihil eorum profecto est, quod aciem effugerit atque ancile assertorum veterum christianae religionis defensorumque.
Eusebius siquidem, ut maiores natu omittamus,
Arnobius,
Lactantius ac
Cyrillus contra
Iulianum imperatorem propugnacula fere istiusmodi cuncta fregerunt. Quis enim non cernat, si praecepit
Christus, ut quae in tenebris apostoli didicerant, praedicarent super tecta, eodem mandato imperasse, ut doctrinae suae nedum publicum testimonium redderent, sed et firmum praeterea et stabile et perenne?
Vetus enim pronunciatum est, et a primis usque scholarum ductum temporibus, quae proxime et per se fluunt ex dictis factisve alicuius, ea tametsi ille minime dixerit aut fecerit, perinde tamen putanda esse ac si dicta vel facta ab eodem fuissent. Ob quam rem cum propositionem universim dogmatum suorum
Christus publicam voluerit ad propagandam
Ecclesiam cumque omni argumentorum genere perennitati eiusdem consuluerit, tabulis certe dogmata et exempla, quibus religionis cuiusque vis praecipua continetur, consignari iusserit, necesse est. Minime autem mirari non possum, hominem ceteroqui
calvinianum, qui fontem apostolicarum traditionum ceu novus
Alcides extinguere ac fistulas ipsas praecidere conatur, hunc quoque fluvium uberrimum veritatis divinitus reseratae turbare velle. Si enim christianam doctrinam neque a puteo scripturarum
Novi testamenti haurire possumus neque expiscari a traditionis vena,
Christus gratis passus est ac gratis pro nobis in cruce sublatus est.
Paulus profecto sic reprehendens
Corinthum, sic
Pelagianos Augustinus nobis facem praetulit ad obiurgatorem
Evangeliorum eodem plane modo refellendum. Cur enim
Christo placuit subire mortem? Ut circumcisionem deleret vimque illius praeclarissimum omnino in baptismo transferret, inquit
apostolus, cui addit
Augustinus, ut gratia eius sanante ii traherentur
a ab desperata massa, quicumque trahuntur. Ergo, inquam ego, ut sibi desponsaret
Ecclesia, quam acquisivit sanguine suo. Atqui perperam eidem prospexisset, si novae
soboli mandata nulla dedisset aut si violari tabulas permisisset, quibus regitur et moderatur, ut omnis humana societas solet. Oportet igitur et multa praescripserit et ea summa sua providentia
servarit ad imbuendos novos homines eosque in officio continendos. Non igitur scripsit
Matthaeus, ut Nazarenis gratificaretur dumtaxat, non ut Romanis
Marcus, non ut gentibus
Lucas, non ut mysteria theologica quadam ratione panderet
Ioannes, sed multo magis, ut novam
Ecclesiam foverent singuli coalescente ex Nazarenis, Romanis, Graecis ac gentibus reliquis, utque ingruenti haeresi omni ex parte resisterent. Quippe cum se affuturum
Christum grege suo tamquam vigilem et accuratum pastorem pollicitus sit usque ad consummationem saeculi, nec non missurum se Divinum Spiritum omnem veritatem explicaturum, nemo sane neque
Worstonius, neque
Tyndalius, neque
Tollandus fidem denegarunt non dicam
Evangeliis solum, sed ne
Litteris apostolicis quidem
Petri,
Pauli,
Iacobi,
Iudae,
Ioannis, quod eo spiritu exaratas crediderint, quo gubernatur
Ecclesia et quem ascensurus in coelos
Christus ipse suis spopondit discipulis. Quamquam ergo non iubente palam magistro scripta
Evangelia fuerint (si tamen eo nullo modo iubente scripta sunt), cum tamen illo non vetante, mandantibus vero passim apostolis et
Ecclesia universa approbante litteris fuerint consignata, non video qua ratione abicienda sint ac penitus in censum
apocryphorum apocriphorum amandanda. Semper enim consuevit
Ecclesia codicem
Evangeliorum magni facere, cum
Pantoenus, a quo scholam
Alexandrinus Clemens recepit, paenes Indos, ad quos missus fuerat,
Evangelium deprehenderit
Matthaei Eusebio referente, ac
Barnabas repertus in
Cyprica insula sit recubans cum
Evangelio Matthaei temporibus
Zenonis imperatoris in Graeca lingua translato. Non itaque symbolum ecclesiis tradere viri apostolici consueverunt, multo vero minus apostoli discipulique, quorum aetate confectum extitisse non creditur, sed evangelicum codicem, ut ex dictis nisi coecutienti in meridie, non apparere non potest. Fateor equidem arcani disciplinam illis vel potissimum temporibus floruisse; do ultro et concedo praeceptum christianis hominibus ab ea usque
veterrima aetate, ne ethnicis symbolum apostolicum reserarent, neve
celsissima celcissima mysteria panderent religionis sanctissimae, proptereaque cachinnari
Lucianum nostros, qui a peregrino decepti tesseram, quemadmodum loquitur
Tertullianus, hospitalitatis exhibente, per fallaciam et malum dolum stipem erogarint. At aio, non idcirco inferri posse quadrigam
Evangeliorum, ut
eusebiano vocabulo utar, minime ad manus habuisse minimeque taciturnitate et silentio religioso non custodisse. Quorsum enim proditionis nota inusti ii turpi sunt, qui
diocletianae diocletianeae persecutionis temporibus idololatris sacra vasa itidemque sacra volumina prodiderunt? Extabant igitur tunc divini libri iique in tesauro ecclesiae reconditi, quos prodere perinde erat ac sanctum dare canibus. Volumina porro illa
Evangelio comprehendisse qui dubitat, is Sol sit, an non sit, quando lucet, dubitare mihi posse videtur. Nam
Veteris testamenti commentarios facile a Iudaeis trahere morosi poterant, at
Novi testamenti nisi a christianis non poterant.
Quod si critologos consulere voluerimus, non desperem profecto fore, ut ipsi quoque adamussius suasores fiant auctoresque eiusdem veritatis. Non enim docent eadem confidentia quae non viderunt, si testentur historici aeque ac quae viderunt, in suspicionem venire posse; sed contra edocent palam praeferendos scriptores syncronos dissitis longe ab aetate qua fertur res accidisse. Actum namque esset de historia universa, si nixum staret talo firmissimo monitum, sed quid monitum dico? Inventum dicam potius primum fallax et imitatione simulatum, non alterum vere
a ab critologiae periti praeceptum. Patere namque aures cuiusque rumori potuerunt et famae, in oculos vero res incurrere omnes cuiusque potuisse perpetuo, quis nisi temere affirmaverit? Ergo a matre, quae non suismet oculis etiam si emissiciis conspexere, a patre item
Iosepho, ab ipso
Iesu aeterni Patris filio si acceperunt duo illi qui pedissequi fuere
Messiae, quotus quisque est qui non intelligat
tot tantisque testibus fidere debuisse magis quam sibi? De reliquis vero illud repetam quod in ore et in sermone patrum sanctorum ferri consuevit, videlicet non esse
Evangelia nisi commentarios apostolorum (apud
Iustinum in
Apologia et in
Dialogo cum Tryphone,
Hieronymus in
Catalogo,
Augustinus De consensu et cetera), qui res gestas non clanculum aut in umbratili
palaestra palestra, sed in templo, in foro, in frequentia populi, in urbe celeberrima non diu post, verum sub dies fere, quibus acciderunt, complectuntur? Iam etsi igitur privata auctoritate scripserint (quod ab omni equidem puto veritate abhorrens, quandoquidem fugientes duo primi apostolatus munere ad opus manum applicarunt, postremi vero duo iussu principum apostolicorum, unde fidem publicam sortiti illico sunt), sic sane
Ecclesia approbavit opus ut eodem usa sit fidenter pro suo. Nunc ad critologos provoco ac si mavis sine haesitatione prorsus ulla ad logicos rigidiores. Quid hic amabo? Afferant continuo tristissimum illud "propter quod unumquodque tale, et illud magis". Quid inde? Scilicet si Romana omnium princeps
Ecclesia Evangelia recepti
Matthaei,
Lucae,
Ioannis, si omnium perantiqua
Ecclesia Palaestina Marci,
Lucae,
Ioannis, si
Aegyptia Lucae,
Ioannis,
Matthaei, si
Graeca Ioannis,
Matthaei et
Marci, si tandem
Asiatica Marci,
Matthaei et
Lucae, multo magis
Romanam ratum fecisse
Evangelium Marci, inficiari nemo poterit,
Palaestinam Matthaei,
Graecam Lucae, ac demum
Asiaticam Ioannis. Illi vero monitum illud producant quod instar axiomatis habent quodque solent in rimis efferre "nemo errorem in
Ecclesiam inducere tentavit, quin turbas moverit"; an non id consequitur subinde, repudianda esse
Evangelia a
cerinthianis invecta, a
marcionitis, ab
ophitis ceterisque furfuris huiusce haereticis, quia turbas rixasque excitarunt ingentes in
Ecclesia, nostra vero excipienda esse ab his, tamquam uberrimos fontes, quibus catholica mater hortulos semper suos irrigare suevit? Vindices ergo
Evangeliorum nostrorum sunt critologi potius et dialectici, ad quos provocavimus, quam hostes et perduelles.
Nec me torquet antilogia seu contradictio, quam sibi blanditur adversarius
inter
Evangelia deprehendisse, quod multo antea hunc nodum doctores nostri expedierunt. Nam
Philo asseruit quidem rhabinos modum conciliandi
Veteris textum
testamenti a scholiastibus
Homeris sumpsisse, sed non probat. Probat autem rhabi
Maymonides multo ante
Homerum ipsum rationem conciliantes per schemata et varios sensus in
pseuchas Hebraeorum invectam fuisse. At haec absolvant biblici. Iam vero quod ad nos attinet, post
Harmoniam Ammoni seu post
Eusebii Diatessaron, qui sublatam oppositionem omnem non cernunt inductosque
evangelistas coniunctissimos inter sese praeclara concordia, hi profecto necesse est ceu noctuae solem adversum ferre non possint. Nam diviserunt illi probe
evangelistarum narrationes in duas veluti partes, quarum alteram complecti sententias
Christi et doctrinas voluerunt, alteram expositionem rerum gestarum sermunculosque hominum ceterorum. Facile inter se priora conciliari posse existimarunt, si attendatur gemina
Christi natura, divina et humana, duplex
Christi officium, iudicis et messiae, duplicatum verbi opus, conditoris et servatoris; nullo vero negocio reliqua, si ad gentes ea referamus, pro quibus praecipue singuli scripserunt, quorum singillatim genealogis, calculatoribus et consuetudini ad maiorem perspicuitatem historiae sese
accommodarunt accomodarunt, ac si traditiones demum
phariseorum in primis perpetuosque eorumdem lites cum
sadducaeis. Quarum quidem
conciliationum conciliacionum exempla nec nostrum est nunc afferre, nec adeo
difficilia dificilia sunt, ut unusquisque vel per se ea consequi nequeat. Quamobrem perbelle
Tertullianus loco superius laudato demonstrat, haereticos passim non traxisse a divinis eloquiis occasionem errandi, sed errorem nactos aut apud philosophos aut captioso ingenio partim divino veluti oraculo roborare nisos, sententias divinitus reseratas a recta communi ac vetere interpretandi ratione detorsisse. Hinc patres sancti, qui
Nicaeum Concilium sectarios confutarunt, qui in
Nicaeno, in
Constantinopolitano, in
Ephesino, in
Calcedonensi atque in reliquis profecto ex eo haereticos succumbere coegerunt, quod interpretationes
Scripturarum se
a ab communi
ecclesiae iudicio et ab antiqua traditio
ne minime dissitas promere ostenderunt, eos vero longe a christianorum sapientia remotas callide de rheda, ut dicitur, reiecta penula desiluisse.
Sed ad postrema descendamus.
Anastasium iussisse emendari
Evangelia tamquam ab imperitis scriptoribus exarata, memoriae
Victor et
Isidorus mandarunt, inquit acer acerbusque accusator. Ergo, addam ego, quae ad nos pervenere
Evangelia, correcta et emendata maxime ac proinde variata lectione pervenere. Atqui veterum patrum si opera lustremus, quae aut ad erudiendas moderandasque oves elucubrarent, aut ad infestos ovili lupos fugandos dictorum ac sententiarum plenissima
Matthaei,
Marci,
Lucae,
Ioannis, si
Eusebii Vercellensis Evangeliaria et
Eusebio ipso antiquiora
Romae edita nuper a
Blanchino cum nostris comparemus, nihil omnino interesse grave quicquid meridiana luce clarius apparet, sed de priscis tabulis nostras prorsus ad verbum mirifice expressas esse. Oportet igitur vel esse falsum quod de
Anastasio uterque narravit historicus, vel iussis imperatoris neminem obtemperasse. Nam quis credat codices
Evangeliorum castigatos fuisse trutina castigatosque prodiisse sine clamore hominum, sine strepitu episcoporum? Annuit vix
Anastasius Scythis contra acoemetas seu insomnes, ut
Trisagio adderent passum pro humano genere divinum Filium, ac dudum herbae ingentes, referente
Comite Marcellino exortae sunt, adeo ut coesa plura hominum millia fuerint acclamatusque
Areobindus Ariobandas novus imperator; nec popularis furor desiit, antequam promiserit
caesar, se
Scythis monachis silentium impositurum. Quis porro ex his non intelligit, vix potuisse aut ne vix quidem quicquid in
Evangeliis mutari, quae
Asiatico more cani voce ululanti festis diebus in templis solebant
Byzantinis Bisantinis, quin
reclamaverint
Ecclesiae protinus repugnaverint pastores furialesque voces miserint populi? Dent ergo qui volunt tale
Anastasio crimen; ego sane, qui ob corruptionem praecipue
Evangeliorum depulsum a
Byzantina Bisantina sede iussu eiusdem
Anastasii Macedonium scio, profecto non dabo. Falsa retulere igitur
Victor et
Isidorus? Quid mirum!
Isidorus quidem se
a ab Victore esse historiolam mutuatum fatetur.
Victor autem ab urbe regia lata intercapedine sali disiunctus, se talia audivisse non dissimulat. Neminem porro ignorare arbitror, oculatum testem unum auritis decem anteponendum esse ex communi iurisconsultorum et critologorum sententia, multo vero magis aurito uni aut alteri praeponendis sunt oculati plures. Anteferendum est igitur
Victoris iudicio silentium ea de re
Ennodii,
Liberati,
Evagrii aliorumque, qui hostes acephalorum cum fuerint et haesitantium haereticorum, trium capitulorum assertores strenui acerrimi defensores canonum
Calchedonensium, quique versati cum Graecis commorati
Byzantii Bisantii atque in aulam ipsam accersiti animo in
Anastasium infenso ad ea scribenda, quae viderant, cum calamum sumpserint, fieri vero mihi simile numquam poterit, fascinus tam audax
Anastasii caesaris, tametsi ad audendum proiecti tam
intollerandum et incredibile tacitos praeteriisse. Mitto errores quibus
Chronicon scatet
Victoris, graves et spissos iam pridem a
Petavio detectos; mitto fabulas eiusdem multas atque mirabiles, quas perbelle invidet
Garnerius, cum mihi illud unum ad recusandam ea in re
Victori fidem satis superque videatur, quod nempe absens solus ac levitate quadam animi ductus talia de imperatore
Anastasio retulerit, qualia nec prius audita fuerant, nec, si unum excipias beatum
Isidorum, quem ab eodem sumpsisse scimus, deinceps narrata sunt umquam. Non igitur contra ius fasque exarata
Evangelia sunt, sed afflante Spiritu Sancto et
Ecclesia universa acclaman
te acclamante, non antilogiam patiuntur veram, sed fucatam penitus et fallacem, nec adversantur dialecticorum monitis aut institutis critologiae, quin contra lineamentis veluti eorumdem conformantur appositi apposite; nec demum manus emendatrix ulla calamum admovere umquam ad illa ausa est. Haec ad tuendam veritatem sufficiant atque ad Evangeliorum nostrorum recentissimi obiurgatoris retundendam audaciam. Cras si subobscura quaedam hodie visa sunt et non satis enucleata, summa qua sciero poteroque diligentia γλίκως evolvam et explicabo.